Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 연설

11쪽

DE ELECTIONE, ET ORATOR ra

tus dictionem nemini mortalium imitabilem hodie coma plures existimant. Sed illud perfectum summumis,si su pra nos est, nihil quidem ad nos, Quod possumus,idasesequamur, & elocutionem quan uis tenuem & minutam, modo probasti rectamque, praeclarum quiddam esse pro fiteamur. Composui one Quintiliani verbis utar) erudi ,, tissimo cuique persuasum est valere quamplurimum, no,, ad delectationem modo, sed ad motum quoque animo G rum Primum,quia nihil intrare potest in affectum, quod ., in aure velut quodam vestibulo stati in offendit. Deinde

quod natura ducimur ad modos . Neque enim aliter eue-,iniret, ut illi quoqsse organorum soni, quanquam ver ., ba non exprimunt, in alios tamen atque alios motus du- ., cerent auditorem. Quod si numeris & modis inest quae- ,, dam tacita vis,in oratione est vehemetissima. Quantum.., interest,sensus idem quibus verbis efferatur,tantum verba ., eadem qua compositione vel in exitu iungatur,vel in fine,, claudantur. Hactenus Fabius. Cicero in Bruto Nec res G vlla plus apud animos hominum, quam ordo & ornatus,, orationis valet. Idem in Oratore' Quanuis suaves gra- ., uess sententiar,tamen si inconditis verbis efferetur,offen- ., dent aures,quarum est iudicium superbissimum. Mutila, hiulca, redundantia, confragosa,quae intersistunt,quae male connectuntur: quae claudicant, quae dissentanea sunt, uurium sensum moleste seriunt, animum offendunt, vim orationis interturbant, nec quenquam diu retinere possunt nisi forte Midas illos, & asinos ad lyram,qui se quin

rere sententias, verba modulata repudiare gloriantur. Ingenia liberaliter instituta, quae naturae bona non corru

12쪽

pia,sed aucta voluerunt, specie orationis de decore capiuntur, modulandi iucunditate recreantur, & illa qua se mones hominum,qua libri commendantur,qua suauis est eloquentia, non aspernantur voluptatem. In compositione verborum,ut in muro lapidum, decor est de pulchritudo,qua non aliter oblectantur aures,atque figuris optimis oculi. Placet elegantia verborum bene digestorum, sicut partium corporis inter se competentium. Quum sperinde atque flumen alueo prono, composite fluit oratio,demulcet audietem,& sine ullo taedio quasi iucundo nauigio per sentetiarum fluuium perducit ad fine. Apt ueris pedes eius, apte decenterque sicuti bellator equus

in curriculo seretur. Composueris numeros, ut certator

in pallastra,sic pulchre sortiterque pugnabit. Modulatus fueris ambitus & conclusones, symphoniacorum mo- ., dos omni suavitate superabit. Quis sinquit Cicero)can- ., tus,moderatae orationis pronunciatione dulcior inueniri .. potestr Quod carmen artificiosa verborum conclusone,, aptius 3 Quis actor in imitanda,quam orator in suscipien- da veritate iucundior 3 Quod siquis adeo seuerus di immanis est, ut nulla voluptate capiatur, poteritne contemnere dicendi perspicuitate t Nihili faciet vires de impetus orationisi Oratio quanto compositior, tanto peripi cua magis atque dilucida. Nam quemadmodum 1ensum confundit indigesta verborum perturbatio,quod hyperbaton vocatur,ita claritatem fert ordine composita cotilocatio. Cur Cicero tam facilis intellectu videtur, etiam

quando sublimis inrScit nimirum quo quodq; loco verbum statuendum sit.Cuique suum assignat ordinem. Cura iii

13쪽

i DE ELECTIONE, ET ORATORIA

pleraeque indoctissimorum sententiae non capiuntur animo 3 Omnis eorum dictio contorta est. Si igitur summa virtus orationis est claritas, & ea Nehementer collocatione spledescit,ad summas orandi virtutes accedat proxime collocatio,necesse est. Eade vires addit orationi. Vt enim amentis hasta,& neruis sagitta,sic copositione sententia concitatur. Quod aute sunt varia dicendi genera, nunc celeritate dicendi rapiuntur animi, nunc tarditate torpescunt,nunc grauitate componuntur, nunc leuitate vanescunt,aut laeti sunt,aut tristes,aut quieti, pro oratio

nis habitu,sormaque dicendi. Itaque damnandi sunt qui horridum & incultam sermonem, quam cultu nitidumque magis virilem esse cotedunt. Ex quibus alii de industria nolunt id quod no pessimessi volut) facere possunt: alii neque possunt, neque volunt. No osse se negant, nolle gloriantur. Iudicio falluntur illi, hi laborant ignorantia. Neutri mea sententia probadi, qui pulcherrimam

eloquentiae virtutem in sermone Romano aut negligui, aut vituperant,quam in ςommuni lingua, & in sermone populari tantopere concupiscunt. Si pulchrum laudabuleque est coponere linguam Gallicam, aliamve quae non ita verborum mutatione gaude cur turpe dc foedum est

Latinam tanto meliorem,quanto communiorem, in Ο

dinem aptum digerere,quae sine traspositione vocu nullam penitus habet venustatem ρ Quaerenda suauitas ora M tori. Neque enim refert inquit Cicero videre quid dic A du fit,nisi id queas solute &suauiter dicere. In artificiosa constructione non modo iucunditas,perspicuitas, & vis maior est, quae omnia per se maxima sunt,sed etia stupor& adinia

14쪽

cOLLOCAΤIONE VERB. LIB. I de admiratio,quae dicentem non homine videri,sed deum quedam inter homines essicit. de quo Cicero tertio libro

M ae Oratore,Nemo,inqui unquam est oratorem,quod la- ., tine loqueretur,adio iratus. Si est aliter, irrident, nes euma, oratorem tantummodo,sed hominem non putat. Nemo

., extulit eum verbis,qui ita dixisset,ut qui adessent, intellia gerent quid diceret, sed contempsit eum qui minus id fo. cere potuisset. In quo igitur homines exhorrescuntZquem ., stupefacti dicentem intuEntur Z in quo exclamant quem ., deum ut ita dicam inter homines putati Qui distincte,qui , explicate,qui abundanter, qui illuminate & rebus & vem ., bis dicunt,& in ipsa oratione quasi quendam numerum ., Versumque conficiunt,id est quod dico ornate, qui idem

., ita moderantur,ut rerum,ut personarum dignitates serui,

ii sunt in eo genere laudis quod ego aptum & congruens .. nominem. Qui ita dicerent, eos negauit adhuc se vidisseri Antonius,& iis hoc nomen dixit eloquentiet solis esse tri- ., buendu. Eam vult instrui collocatione,quae quasi quendam numerum versum g coficiat.Non amat scopas dissolutas,& inordinatu dicedi genus,quod ut arte,sic Si omni decore caret.Artem semper comitatur decor. Ars inuenit

in arboribus quin cem,in vitibus limites,& paria inte ualla, in oleribus areas, in urbibus insularu descriptiones, in aedibus cellas, de instrumeta seposita,in ciuibus ordines, in exercitibus instructiones in diiciplinis generum formariamqserie,in poemate contextu,in rebus oratoris dispositione,in verbis collocationem quae speeio' veluti qua dratu corpus,& robusta sicut acies esset:qua qui despicit, quodam odo ordia icalor sdem; ronu, tumetorum,

15쪽

DE ELECTIONE ET ORATORIA

corporum,& artificialium omnium quae naturam proxime imitantur,temere dc stulte despicit. Vbi sunt tot philosophorum libri, quorum nullus non sententiosus erat Vbi tot opera poetarum generis heroici r Vbi tam multa , caeterorum Z Vbi annales Sthistoriae , Vbi tot disertorum orationesi Vbi infinitae doctoru conscriptiones3 Vbi sex- .centa proximis seculis magno sudore conscripta, editas voluminat Vbi prudentium quidem, sed inculte loquentium id est infantium vigilia: oc labores ZFuerunt,inquies. Cur etiam n5 suntὶ Rogast Non placuit indigesti, cnaos,

non insulse veterum glandes,non horridae casta, no indo- i cta barbaries,non agrestia tegumeta, non in montibus de ihi uis ferina vita, non quicquid arte expoliri, de in melius , aptari formaris posset. Ornamus prophanas aedes auro de argento: hortos, agros, praedia decoramus. Imponimus quis phaleras. Corpora nostra splendide vestimus,mensas magnifice apparamus. Theatra ad voluptatem construimus,sacras aedes vasis aureis,gemmis,stragula veste, signis, . tabulis, de id genus ornamentis facimus augustiores: Cur

sermonem, quo nihil homini melius datum est, excolere non liceti Quid Liuius adiecit antiquis annalium scriptoribusr Quid Virgilius poetist Quid Columella rei rusticae

authoribust Quid aequales plurimi,quid recentiores noui pepereruntZExterserunt illam veterum rubiginem, & res eorum nitore verborum splendidas effecerunt. Quemadmodum viro magnifica vestis, de ornata domus nonnub ilam affert dignitatem, ita quoque verborum splendor de ordo quadam maiestate donat orationem.Si conditoriule rerum deus immortalis,n5 omnia varietate de pulchri- iiii a tudine

16쪽

co LLOCATIONE VERB. LIB. I. studine exornauit, illius exemplo cotemnamus ornatum. Si rebus in omnibus co iunxit utilitati decorem,cur illum summum opificem, summae ubiq; pulchritudinis essecto rem veremur imitari ZIncidimus tamen in stultissimu ba

barorum genus,qui laudat equi bovisq; speciem,qui probant hominis bonam formam,qui stupidi contemplantur ornamenta regum, qui tollut ad caelum splendidum conuiuium,qui lauta supellectile capiuntur, qui sui breuiter finiam J nihil non pulchra magnifaciunt,nisi quod circu- datum est orationi. Quid est causae cur illud unu probare non possuntr Quod habere debent de non habent , ne turpe sit quod non habent, hoc iniuria vituperant. Aliis ingenium, aliis defuit labor.Stylus est magni laboris sque pleris fugimus) sed optimus de prinantissimus dice di effector ac magister.Vt quod res velit,eloquare: ingenio,studio,arte,exercitatione,imitatione opus est. Hoc maxime

docetur, inquit Fabius hoc nullus nisi arte assequi potest, huc studium adhibendum,hoc exercitatio petit,hoc imi

tatio,hic omnis aetas cosumitur, hoc maxime orator ora

tore praestantior,hoc genera ipsa dicedi aliis alia potiora. Sed si in tenui labore honesto non parua est gloria,in hoc certe omnium honestissimo debebit esse vel maxima. Hanc quisquis adipisci volet somnes autem velle debent optimo statim praeceptore,si licebit, utetur: alioqui natiuum illum ingenii candorem foedissimo loquendi colore vitiabit,& aurium iudicium illiberali sono,& sermonum

prauitate corrumpet.

17쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA Qui sugiendi magistri. Cap. 3.

M innumerabiles in omni gente magistri. linguam pueritiae informare velint, paucissimi de rebus proprie,ornate, composite disserere post uni. Haec tamen vi tus in grammatico si non est,officium explere suum non potest. Id Quintilianus de

re grammaticorum loquens affirmat,his verbis, Eloquen--i tia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque ea- ., rum quas demonstrauimus rerum, doceat proprie dc co piose. Nunc irrupunt MM-mi,genus hominum tem rarium,confidens,& audax. Nulla vel mediocriter sciunt, dc omnem profitentur artem. Omnia pervadunt, omnia suis praelegunt. Omnia inculcant. Omnia dictant. Omnia contaminant. Prima rudimenta,syntaxim verborum, ficia, Paradoxa ibros de Inuetione,de Senectute, Quaestiones Tusculanas poetas, historicos, oratores, philosophos, uno eodemq; die, sine modo ,sine lege,sine ratione,Obtru dunt infantiae balbutienti, & circa elementa prima haesi tanti. Vt omittam caetera,nullum habent verborum delectum,nullam artificiosam collocationem,nullum certumdicedi genus. Omnia locis omnibus promiscue & cofuse, no sine sui iactatione,garriui: nec ta humana voce loqui, quam inter cornices inepte cornicari videntur. Volubi

lis illa garrulitas, & incondita linguae profusio, per mille

species rerum non aliter quam somniantis animus mo mento rapitur:non insistit, non imprimit vestigium, non

habet quod certo loquatur, etiam si nihil non vult loqui. Quod

18쪽

co LLOCATIONE VERB. LIB. I. Qudd siquado loquacitati finem imposuit, nec ipse qui talia profudit, nec audientiu quisquam scire potest quidnam sibi velit. Virtus est orationis si diis placet) nulla in

re commorari,huc Si illuc dissilire, omnia commiscere:

sic agere,ut tuam nemo capiat mentem: onerare audito

rem putidis verbis, & inamoena locutione, & contorto genere dicendi aures animumque cotundere. Quid hinc iudicii reseret auditor)quid disciplime liberalioris 3 quid sententiarum 3 quid verborum Zquid puri rectique sermonis 3 quid potissimum sequeturi Pendebit ab ore non dico loquentis,sed insanietis. Alieno se iudicio committet, a que in diuersa rapietur,uti puluis qtai venti procella cor ripitur ut os nutricis infans, sic ille magistri lingua ex

primere conabitur. Materia scribendi proposita, praec plorem imitatus euagabitur. verba noua cum obsoletis, grandia cum paruis,dura cum mollibus, latina cum barbaris miscens, nullum eorum apte de ordine collocabit Laudabit haec ignarus veri magister. exprimet illum tandem discipulus inscelix,& ex officina mala prodibit haud bonus. Et quoniam quae praua sunt,liceret tenacius, nun- quam poterit elui impura scedaci linguae proluvies. Nam ., Quo semel est imbuta recens,seruabit odorem ., Testa diu ,, Et vera nimis est Quintiliani sentetia,Fragas citius quam εν corrigas quae in prauum induruerunt. Quam multos flectere volui r quam multos aliter institueret quam vani se re mei labores3 Ingenii vis illa naturalis pene mortua, noita restitui poterat,vi aliquid rectu & aequale & naiticie fiamile gignerent. Arte quadam, ut verius dicam, neb

19쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORI Ala fumoque nitebantur,& quas per aerem vagi,& multa quaeretes,nihil omnino reperiebant,nisi inane quiddam,anaturae firmitate nimis alienu. Absit igitur haec pestis ab eo qui suas aures modulatione erudire, verboru discrimin discernere,suo quaeque ordine collocare velit. Absit hoc monstrum horrendum,informe,ingens,cui lumen ade ptum. Sed permulti sunt id genus Cyclopes. contra pauci reperiuntur qui encyclopardian ausoluerunt. Est aliud hominum genus minus arrogans ac insolens,aeque tamen incultum & indoctu. Ex auinoribus, qui potissimum legendi sint quoniam iudicare non possunt, & conscii viarium suarum,principes linguae latinae interpretandi causa aggredi non audent,optima quaeque tanqua sacra C reris diu non ineunt. Vilia quaedam poemata, & insulses dialogos,&leues epistolas,& apologos, & fabulas inutiales,& leviculos authores,quos impropria paraphrasi grauiter onerent,legunt. Singulis verbis,nunc singula , nunc bina,nunc terna quaternave reddunt: & spinosa verborucopia locos omneis & paginas implent: tumque praeciam re doctoris officium obire se putant, quu terque quater que repetendo cantitant, Est, id est existit. Que pro &. Quoque,id est etiam . At,id est sed. Enim pro quia. Docemus,hoc est instruimus,ostendimus, monstramus. Scribo,id est describo,c5pono. Phagi,illius arboris. Hibisco, illa herba. Catharus,illud vas. Sagitta,id est pharetra. Carbasus,indusiu delicatu . Timet,hoc est metui pauet,lior rescit,sormidat,veretur. Praeclara sane verboru copia,pulchra loquedi proprietas,bellu pueritiae formadet pricipiti. Quid agis rSoli demens lumen insers,tenebras no aufers.

Dilucidi

20쪽

COLLOC aTIONE VER B. LI s. I. V τDilucidi de obscuri nullum statuis discrimen.Verborum

proprietatem dc suauitatem,qua nihil in oratione gratius est, sic abiicis, ut si *liena summoueas, tua non intelligantur, Jc incredibiliter exhorrescant. Quid3 Mirabere isto ii stultitiam.Ne sit obscurior illa squam diximus in interpretatio ridicula, puerum iubent adscribere putidam quan dam paraphrasim, quam sententiam vocant, & eam diligenter ediscere. Hinc accidit in authoribus primae dignitatis quos isti aliquado tande suscipiunt) ut ea verba quae maxime cuiusque rei propria,quaeq; sunt ornatissima at

optima, puer relinquat , minus idoneis uti consuescat. Quae, malum , est haec insania r ut c tortam barbariem, quam rectam loquendi rationem memoriae tradi, in imitationem usumque trahi malis 3 In ediscendis optimi cuiusque scriptis,audita modorum suauitate formaret aures, verbis abundaret vel optimis, & tandem animi impetu serente,eadem prope contexendi ratione uteretur. Nunc tecum derudere miser assuescit. Totus scatet malis verbis Pr postera compositione deprauat orationem. Quod ad tem materiae genus proponis ad scribendum 3 quae tibi exercendi ratio estr Ponis aliquid ociosum,neque inuentio ne acutum, neque sententiis utile, neque partibus inter se cohaerentibus elegans & cosentaneum. Ex colluvie glossematum tuorum,& annotationum sterquilinio , spurca quaedam verba diligenter eximunt pueri,quibus non rem

praescriptam , sed aliud nescio quid finitimum complectuntur: Haec male consuta proferunt. Admoues aurem, tua agnoscis,egregios imitatores exoscularis. Nam parenti simia pulcherrima est. Si quis est aut barbarismus, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION