장음표시 사용
271쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIAlus ac vitiosus orator. Laconicum summa breuitate compediosum fuit,nec tam oratorium, quam imperiosum le1uperbum. Laudanda breuitas quςda,ut Sallustiana,no illa quae nihil unquam nisi reru summas leuiter attingit. Eloquentia enim ampla & copiosa de illustris esse vult,quorunihil est in laconismo. Vtemur interdit quu multa paucis amplecti volemus,sive temporis angustiae id facere coget, siue perstringemus historiam,sive agemus sentetiose, siue
in aliquo nolemus immorari, siue putabimus esse eiusde artificis, idem dilatare verbis, & in verbum contrahere. Atticum omnium primu est atque optimum. Nam quicquid est in oratione sanum, syncerum, venustum, rotundum atque persectum, id siue humile, siue sublime, siue
medium sit, ab Atheniensium lepore vocatur Atticum. Id quale sit,orationes Demosthenis ostedunt, quo ne Athenas quidem ipsas magis credit fuisse atticas Cicero. Inter Atticum & Asianum fuit Rhodiu, illo deterius & inu banius hoc vero melius,& minus ociosum . Nam Rhodi quonda magna ingenia ac magnae artes floruerui sed quae Atticae facundiae facile daret primas. Antiquit Latini dicut illud quo veteres utebantur, ut Cethegus, Gracchi, Cato, & alii multi ad usque tepora Antonii & Crasti. In eo verenda quaedam maiestas antiquitatis, quam etiamnum videmus in fragmentis quibusdam: caeterum verba horrida, copolitio hiulca,numerus sere nullus, sententiae graues &sanctae,non tamen affluetes & copiosae. In illo genere su rut alii tenues,alii mediocres,alii grauiu similes & arduorum: quaquam eloquetia tum Romae sua habebat infantia,nec satis erat instituta Graeciae praeceptis. Excelluerunt
272쪽
COLLOCAΤIONE VERB. LIB. II. postea Crassus,Antonius, Hortensius, Cicero: usi omnes
eloquentia maiore,quae tum noua,nunc aute antiqua nobis videtur. Qui subsecuta est,plus habuit tumoris & insolentiae candoris autem & purae linguae minus. Robustum etiam neruosum dicitur,& forte. Sententias habet validas& graues,& quae vehementer urget aduersarium, affectus multos, verba lecta & bona , nec tam compta molliter,ci comminus in aduersarium pugnatia, compositionem virilem,& quae noelumbat sententias. Cotrarium est molle, imbelle & solutum,quali usus est Isocrates in Encomtis &Panegyricis. quod si est iudice Tullio popq quam pugnet
aptius,gymnasiis &palaestrae dicatu, spretu &pulsum foro: valet in exornationibus,& locis amoenis. robusto cedat in forensi & senatoria seueritate. Est aliquando blande solutes dicendum,& rebus ad voluptate comparatis suum reddendu genus. Quamobrem tametsi saepius,non tamen semper est robusto locus, nisi robustii vocetur quicquid non est fractu & esstaminatu. Hoc enim modo robustum forteque est,quod Isocrates optimus rhetor scriptum reliquit . At robur & vires maxime sunt in acuta ac pugnaci argumetatione,& in affectuu perturbationibus: quae duo ad assiciendos animos voluptate minime necessaria sunt. Naturale dicimus quali utebatur Antonius. Praeclare qui de & acute disserebat, sed eius oratio no sapiebat scholas& doctrinam. Erat instructa popularibus sententiis. Multa c5muni sensu perficiebat,& usu dicendi. Quae hauserat a fontibus scietiaru,sic fundebat dissimulas,ut a natura pro secta videretur. Verba erant usitata,sermo prope cottidianus. Tota dictio aut naturalis,aut quasi naturalis. Est etiam
273쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIA naturale in oratione laudabili,quicquid ab arte no gignitur. 1 ulta aute parit natura citra disciplina,sicuti terra foecuda citra cultu. Quu accessit ars ut cultus,no cuiuis pr5
ptu est iudicare, quid naturae,quid arti tribuedum sit,& eo minus, quod scriptores artis omnia redigunt in praecepta. Hinc fit ut pleris nihil no reserat in arte,quod Cicero dixerit scripseritve in orationibus. Sed hoc nihil ad negociupraesens. Illud est instituti nostri omnem elocutione artificiale esse,sed illa videri naturalem, quae recta & inastecta
ta loquedi consuetudine propius imitatur. Quid est quod Cicerone dicimus habere naturae plurimum rM ulta gignit ut vena diues,genita vestit habitu quodam expressiore, de sic mittit in lucem,ut captu populari colligi possint. Hoc
dictionis genus etsi merae cuiusdam artis est, dicimus tamen esse naturale,quia a consuetudine squae altera natura
est) no abhorret. Dissimile est illi quod res in medio postas odit,& longe abditas obscurasq; petit sentetias,quodq; verbis insolentibus de ordine praepostero gaudet,vsitatum loquendi morem, ordinemq; rectum tanquam infantilem& ineptum sugit. Αcerbum & amarum ex trassatione dicitur aut quod rusticu est atq; durum, aut quod maxime pungit & urget aduersantem. Quod fit vel quum summo iure agitur,vel minimae quaeq; res amplificatur in summuscelus,vel dignitati non parcitur, vel dictio & eloquedi ratio insuauis est,& aspera auditu. Rustico no est viedu,nisi forte per imitationem. Alioqui acerbo utuntur oratores quado recedula suauitate,& horridius quod volunt insequutur. Aduersatur huic suauis oratio & dulcis,ex elegalia dc iucuditate verboru sonantiu & lentu,& ex eoru co- iunctione
274쪽
iunctione quae neq; asperos habeat cocursus, negi disiunctos atq; hiates. Itemq; ex reru noua & inaudita copia, vel ea quae voluptate animu capere potest. Diligens oratio, quae faciut ad rem,sed uid colligit,accurate collocat, pulchre & apte loquitur,leuia reiicit, confusionem & segni item vitat. Negligens stylus ex contrario praetermittit etiaoptima, neq; in rebus neq; in verbis quantu potest elabo rat. Sanctum no violatur vlla colluuione populariu opinionii, sed puram synceras veritatem line dissimulatione, sine suco, sine ambagibus detegit,& no tam lingua quam incontaminata mente libi quaerit authoritate. Hoc genus pene a cauti dicis relegatu est ad philosophos atq; sapientes. In eius locu succellit callidii, vastum, astutum,fallax Sidolosum quoddam simulachru sanctitatis antiquae, quod simplicitatem prae se fert, occultat insidias. Seuem & co me diuersam habere natura videntur. Seuerum nihil facile codonat, come propensius est ad clementiam. Hoc rerum discrimen videas in orationibus Caesaris 3c Catonis apud Sallusti a. Caesar ut est ad lenitatem propensior, ita iupoenam coniuratorum mollior est. Vitae parcit, custodias decernit. Cato natura seuerus, labentes animos restituit in
fortitudinem,& rem p. a perditis ciuibus liberandam esse
censet. Videsne ut Cicero multis in locis suos mores amabiles conetur ostendere t qui ardeat amore ciuitim suorum qui nihil non suscipiat de repub. qui contemnat impetus malorum, qui tueatur bonos , qui persequatur improbos, hoc est qui haec & alia generis eiusdem oratione significet 3Nihil eiusmodi sibi faciundum existimet Cato. Alios alia decent, & hinc variatur eloquendi genus. So-
275쪽
phisticu est genus orationis omnibus ornamentis coloriabusq; depictum,quo veteres utebatur rhetores,ut Gorgias& Isocrates, quos aetas illa appellauit sophistas. Hi ab eo qui medio genere utitur in foro,nihil differunt,nisi quod
in omnem apparatu magnificum sunt profusiores. Judi cialis orator parcius & verecudius adhibet delicias & ornatum. Hoc quale sit,intelliges si cotuleris Isocratis ora tiones cu orationibus Demosthenis. Illum cultu de qui e tu, hunc expeditu pugnacem reperies. Illu certantis in popa simile,hunc aute manu coserentis in praelio. Philosophicu genus,ut Platonicu,describit hoc modo Cicero ., Mollis est oratio philosophoru,& umbratilis,nec senten-.ί tiis nec verbis instructa popularibus, nec iuncta numeris,
si sed soluta liberiusmihil iratu habet nihil inuidum,nihil a-
,, trox,nihil mirabile,nihil astutia,casta,verecunda,virgo in- corrupta quodammodo. Itaq; sermo potius quam oratio dicitur. De historico supra diximus. Aridia aute ieiuniana
est& attenuatum inopia tum sententiaru, tum verboria. Respodet exaduerso succulentu & exundans tum rerum copia,tum orationis ubertate. Candidum est quod in te
gritatem linguae latinae retinet. Item quod purum inge Duus sente tiarum colorem prae se fert. Non ita dissimile est fanum quod nulla infirmitate debile est,sed ostedit co- sentientem omnium teperiem,in qua nihil in pernicie alterius excedit. Possunt aliae quaedam stylorum proprietates inueniri,quae no facilit ut plura sint eloquendi genera, quam quae prima diuisione constituimus. Accidunt illis quidem,alium specie characterem non efficiunt.