Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 연설

251쪽

DE ELECTIONE, ΕΤ ORATORIA& tragoediarum querelas. Ornatum querit & suauitatem, cui mirum in modum quadrat aequabilis& profluens ora- tio qualis est haec' Fuit apud Segestanos ex aere simulacra Dianae,tum summa atq; antiquiissima praeditum religione, is tum singulari opera artificio perfectum. Hoc transsatum

,, Carthaginem,locum tantum hominess mutarat: religio- ,, nem quidem pristina conseruabat. Nam propter eximiam

is pulchritudinem, etiam hostibus digna quam sanctissime is colerent, videbatur. Aliquot seculis pdst P.Scipio bello,, Punico tertio Carthaginem cepit: qua in victoria videte ,, hominis virtutem & diligentiam ut & domesticis praecla- ,, rissimae virtutis exemplis gaudeatis,& eo maiore odio diais gnam istius incredibilem audaciam iudicetis, conuocatis

is Siculis omnibus, quod diutissime saepissimes Siciliam ve-

,, xatam a Carthaginensibus nouerat, iubet omnia coquiri, ,, sibi pollicetur magnae curae fore,ut omnia ciuitatibus quq ,, cuiusqua fuissent,restituerentur. Plurimae sunt aliae apud

authorem eundem, in quibus viva medii generis imago expreta est. Eas autem facile cognoscet, qui non modorem de qua agitur,cuius sit dignitatis, sed etiam numer sum & affluens eloquendi genus explorabit. Aliae sunt expositiones , quae sine graui motu rem aliquam inculcant iudicibus,quae si non fuerit intellecta, nec cauta bene agi, nec argumentationes institui poterunt. Illa reserimus ad tenuem formam,propterea quod maxime docere volunt, non animos permovere affectibus, quod est summae grauitatis: non delenire voluptate, quod proprium est temperatae elocutionis. Dissentire Quintilianus videtur. Sicis enim ait quarto libro Institutionum, Ego vero neque

252쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. II. ris

, enim dissimulabo iudicium meum) quanquam id quod

sum dicturus, exemplis magis quam praeceptis vllis con- tinetur,narrationem, Ut si Vllam partem orationis, omni ' qua potest gratia & venere exornandam puto. Non dis.1entit autem. Est in Caesare gratia dc venustas, est in Terentio multa, etiam in narratione, ut quum facit exponentem Simonem Pamphili vitam. Vterq; tamen in imo. genere versatur. Sunt oc subtilitati suae venustates. Ergo D idem in nono sic iudicat ' Membratim plerunq; narrabi- mus,aut ipsas periodos maioribus interuallis, & velut la- xioribus nodis resolvemus,exceptis quae no docendi gra-υ tia,sed ornandi narrantur,ut in Verre Proserpinae raptus. Quid est narrare inebratim,aut periodos resoluere,nisi

suave de tractum dicendi genus in summissius magisque familiare deducerer Quod si quis opinatur eu in alia sententia fuisse,& illi suifragatur, licet quidem per me. aliter tamen dixisse Ciceronem comperiet etiam in caussis publicis, siquado maxime cuperet docere iudices quid esset

in controuersia. Itaque narrationes aliae sunt graciles depressae,aliae graues de atroces, aliae uberes dc affluentes. harum discrimina secere primum materiae diuersae, deinde

rerum varietatem induit ornatu vario eloquentiae decorum. In confirmatione dc refutationem, cui saepius acuta

subtilitas adhibetur, etiam cadit res charactere medio signanda,ut quum officia demonstrat orator, tuum spacia tur in loco communi, de auditoribus subministrat voluptatem, quum testem, aut litigatore, aut amicum magnifice commendat, quum laudat illustres personas,& egregia facta,quum dat authoritatem aduocatis,quum gratu-

253쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

latur alicui,quum extollit veterum instituta, quum mitiagat iram vel iudicum vel alioru, quum argumentationes munit sententiarum dignitate, quum asseverationibus dicta roborat, quum honesta praefatione inducit alioquin acerba & amara dictu,quum describit aliquid non ut historictis, sed ut exornator earum rerum quae caussam fa- .ciunt ampliorem,quando similitudines consert ad orna-du in magis quam ad probadum, quum illustrat exempla rerum gestarum, quum deprecatur addito colore,quum pulchritudine verborum tegit rerum deformitatem : in summa dicam, quotiescunque res utilius est aut decentius,aequabiliter,temperate,ornate, copiose, suauiter dici:

intermedio generi materia reperta est. Haec omnia pat facere exemplis,nili me molesta prolixitas retardaret. Ω-cile est a Cicerone excipere. Resertae sunt orationes eius' omnium rerum varietate,nec sinunt alumnum suum esu- rire exemplorum inopia. Quod, inquit, in accusationis

Q septe libris non reperitur genust quod in Habitit quod in is Cornelii r quod in plurimis nostris desensionibus3 Quae exempla selegissem,nisi vel nota arbitrarer, vel posse eliis gere qui quaereret. Nulla est enim ullo in genere laus ora-M tionis,cuius in nostris orationibus non sit aliqua si no pem is sectio, at conatus tamen atq; adumbratio. Hac figura totas fere delineauit orationes,ut pro lege Manilia, pro M. Marcello, pro Sulpitio in legatione mortuo , ex quibus quantum voles exemplom,tantu licebit excerpere. Habes en comia,laudationes,panegyricos, orationu partuis praeter leves iocos ad delectationem comparatas: quae omnia tametsi nonnihil differunt, ut parciore de abundantiore cultu,

254쪽

COLLOCATIONE VERB. LIB. II.

cultu,tamen in unam prope serinam tendunt omnia. Habes sententias graues dictas in Senatu, habes perorationes non illas dico lugubres miserabilesque, non ardentes accusatoris incendio sed quae voce moderata dignitate quadam propositum coficiunt,ut, Non debeo C. Caesar,quod fieri tolet in tantis periculis, tentare quonam modo di cendo misericordiam tuam commouere possim. Nihil opus est. Occurrere ipsa solet supplicibus & calamitosis, nullius oratione euocata . Propone tibi duos reges, & id animo contemplare, quod oculis non potes: dabis profecto misericordiae,quod iracundiae negauisti. Multa sunt

clementiae tuae monumenta, sed maxime eorum incolumitates, quibus salutem dedisti. Quae res mediam quae rant ubertatem, fatis dictum puto. Quibus verbis & quo genere componendi debeant exprimi, tandem mihi dicendum est. Uerba legantur honesta, urbana, usitata, grauia, nantia,grandia,volubilia,leni a. In illis quaedam anti qua δε noua quaedam,plura tamen maxime propria,quorum omnium rationes superiore libro copiose diximus. Schemata quaedam pulcherrima s nisi quado verecundius& summissius agitur,ut in exordiis frequenterj adsciscantur. Sint crebrae transationes, quibus nihil est iucundius, nisi quum longius petuntur. Frequentetur hypallage , de allegoria,& sui cum Cicerone dicam) ex contrariis sum sta verbis, crebra crebris, paria paribus respondeant: re ataque ad idem verbum, & geminata , atque duplicata,

vel etiam saepius iterata ponantur, constructioque verbo rum tum coniunctionibus copuletur, tum dissolutionibus relaxetur. Sic iungantur in coagmentatione,Vt neque

255쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

asperos habeant concursus, neque disiunctos atque hiantes. Nam luctura lenis & aequabilis habet suave quiddam,

quo maxime commendatur haec forma . Expleantur numeri , & ad aurium voluptatem circunferantur ambitus

multo crebriores, quam vel in humili vel in sublimi genere dicendi. Subiiciamus exemplum,in quo si quae diximus,non sunt omnia quis enim tam breuiter amplectatur omniat) non pauca tamen generis huius ornamenta licet , intueri. Multas quidem C. Caesaris virtutes,magnas incre-- dibilesq; cognoui. Sed sunt caeterae maioribus quasi thea-Ο tris propositae , & pene populares, castris locum capere, is exercitum instruere,expugnare urbes,acie hostium prosti gare,hac Vim frigorum,hyememque, quam nos vix huius M urbis tectis sustinemus, excipere, his ipsis diebus hostem M persequi, tum quum etiam serae latibulisse tegant, atque , omnia bella iure gentium conquiescant. Sunt ea quidem magna. Quis negati Sed magnis excitata sunt praemiis ad

M memoriam hominum sempiternam . Quo minus admi- ,, randum est eum facere illa, qui immortalitatem concu-- pluerit. haec mira laus est, quae non poetarum carmini-- bus, non annalium monumentis celebratur, sed prudenis tum iudicio expenditur. Equitem Romanum, veteremis amicum suum, studiosum amantem,obseruantem sui,nonis libidine,non turpibus impensis cupiditatum, atque iactu- ,, ris, sed experientia patrimonii amplificandi labentem ex- ,, cepit, corruere non liuit, fulsit & sustinuit, re, fortuna, si ,, de,hodieque sustinet: nec amicum pudentem corruere,, patitur,nec illius animi aciem perstringit splendor sui no- , minis,nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortuna:& gloriae.

256쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. II. 11ς is & gloriae. Sint sane illa magna, quaere Vera magna sunt: ,, de iudicio animi mei ut volet quisque sentiat: ego enim ,, hanc in tantis opibus, tanta fortuna liberalitatem in suos,

,, memoriam ainiciti reliquis virtutibus antepono. Quam,i quidem vos Iudices in nouo genere bonitatem inusita ,, tam claris ac praepotentibus viris, non modo non asper ,, nari & refutare, sed complecti etiam de augere debetis. Hic si dicentis artem inspicere voles, contemplator ut in iunctura verba verbis cohaereant, non omnia qui dem,sed, quod fatis est,plurima. Deinde voce modulator ambitus, ut auribus sentias quam prona volubilitate

decurrant. Iam animaduertito, ut magna ex parte verba

sint grandia, sonantia, suauia, plena maiestatis, alia propria, alia transsata . Videto etiam figuras. Reperies paria paribus relata, sitniliter cadentia, similiter desinentia,

repetitiones verborum , dc quae graece dicuntur ασδελ-, sententias, imagines, similitudines, amplificationes crebras, comparationes maiorum & minorum . Quid ZOrationem omnem sic probabis, ut non quaeras neque sua uiorem , neque pulchriorem , nisi sorte cupis est minatum quoddam genus recentiorum , qui ne quid usitato more dicant, toti exundant diminutionibus verborum,

adiunctionibus nouis & insolentibus sintelligo simplicium & compositorum figuras in derivationibus inauditis, itemque metaphoris & transtationibus tam ridiculis, ut non tam seuere loqui, quam cum pueris infantibus, aut tinnionibus blandiuscule molliterque balbutire videantur. Nolumus hunc characterem, qui viro graui sit

indignus. Seruent eandem rationem loquendi utentes

257쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA populi lingua ab omnibus fatui & dementes habebui

tur. In media figura suauitas optima est, si modo retinet masculam dignitatem. Quod dulce qui sine fuco retinere nescit,utatur compositione aspera & virili potius,quam aequabili, & evirata . Qui dulciores esse volunt, hoc as quuntur molli coagmentatione, Volubili numero, ve bi; lenibus & urbanis. Quibus magis arridet amara ora tio illa quae dixi,parcius degustant. Inde fit ut haec forma nonnunquam sit aptior & cultior, nonnunquam horri dior, & inculta magis: id quod ex iis quae proxime dicemus, intelligetur. In medio sedentencomia,& panegyrici, in quibus est dulce orationis senus,& solutu, & effluens, dc verbis sonorum. In eadem sede statuuntur histori eloquentia vestitae,quae saepe aspere bellicum quiddam sonat,

ut Liuianae. Statuuntur epistolae, quae ultra speciem tenui talis assurgunt: cum his ornati & diligenter exculti se mones rerum maximarum, quales sunt M. Tullii de phialosophiae partibus,& Plinii de historia naturali. Item quaedam commentaria rebus & verbis illustria, Epigrammata digniora,Odae argutiores,vtquq diuum & heroum no mina celebrat,Satyrarum loci graues de moribus, si modo

sine contentione transiguntur, carmina de natura, ut Lucretii de arte physica, ut Hesiodi & Virgilii de agri cultu ra. Reneis est ut opus Homeri, in quo si quis opinatur Vnum modo genus esse sublime squod plerique sunt arbitrati ) a recta via recedit,& turpiter aberrat. Treis eloquedi species imitatus est Homerus,in Menelao tenue in Nestore medium, ut idem postea Cicero in Catone sene, in Ulisse arduum & copiosum. Ide facere conatus est Vir

258쪽

cOLLOCATIONE VERB. LIB. II. ixsgilius, apud que Drances callide dicit & veteratorie more subtilium , Rex Latinus utitur oratione temperata de senili,Turnus ardet impetu & atrocitate. Apud eundem Venus & Iuno orationes habent ad Iouem. haec inflammata cotendit acriter,illa blandior summissus agit. Ea dem ne formae rationem putabimus t An Aeneas, Sinon,& Dido,eodem modo loquuntur i Sunt in illo poem te versus humiles,ut illi, ,, Et simul his dictis faciem ostentabat,& udo is Turpia membra fimo. risit pater optimus olli. Alii intermedii&compositi, ut hi, IH Haec finis Priami fatorum hic exitus illum Πν, Sorte tulit, Troiam incensam,&prolapsa videntem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum

γν Regnatorem Alim. Alii graues atque peracerbi,ut . -Num linquere castra i, Hortati sumus Zaut vitam committere ventis ,, Num puero summam belli, num credere muros

,, Tyrrhenamve fidem,aut gentes agitare quietast ,, Quis deus in fraudem,quae dura potentia nostra , Egit rubi hic Iuno 3demissa've nubibus Iris 3 Subinde magnus hic poeta pro rerum varietate mutat figuram,nec ulla est bona atq; laudabilis,qua suo loco non utatur. Quamobrem tam varia poemata in una aliquam formam reduci non debent. Illam styli mutatione poetis is esse pronunciauit optimus iudex M. Tullius. An ego Ho- mero, inquit, Ennio, reliquis poetis, & maxime tragicis

a cocedere ut ne omnibus locis eade cotentione utereutu

259쪽

DE ELECTIONE, ET ORATORIA

crebros mutarent,nonnunqua etiam ad cottidianum genus sermonis accederent, ipse nunquam ab illa acerrima contentione discederem Z De poetis hactenus. Nec enim illud est nostrae contemplationis: quamobrem omittamus

in praesentia,& veniamus ad senimum dicendi genus. De summo genere dicendi. Cap. M. V M M V M genus orationis aliud est eloque-tiae Romanae principi,aliud hominibus paru& illiberaliter artibus institutis. Hi quicquid

sententiarum dignitate conspicuum, verborum flore iucundum, figuris insignibus pictum, iunctura molli & numeris pulchre fluentibus aptum est,grandiloquum ac sublime esse falso crediderunt. Totus Cicero, totus Liuius,totus Virgilius sublimis est istis. Accedat &quicunq; nomine literarum celebrem famam extendit in multos. Nesciunt turpe esse paruo pedi circundare cauceum magnum , similes pictoribus ineptis, qui reges viridi colore, rusticos auro circunlinunt. Ergo Isocrates rhetor suauissimus grandior Pericle, & Demosthene furaminibus orationis Graeciam permovete:& Cicero quum d ustione ardenti perturbat inimicos, laudatoribus cedit,& fortis vir ac ferox in armis prolusione gladiatorum minor est. Qine si quis absurda putat,summo credat oratori operosioren esse pugnam quam palaestram , seria

quam ludos,securitatem quam anxios tumultus. Arduum

genus est ut ille iudicat) grandiloquum , amplum , Ve'

semens,ornatum,Varium,copiosum, graue, acre, ardens,

ad permovendos de conuertendos animos instructum de paratum. Hoc intonat, hoc fulminat, hoc commouet sensum,

260쪽

COLLOCATIONE VERB. LIB. II. in

sensum , hoc animum perstingit, quod vult inserit, quod

cupit euellit,grauia accumulat, humilia dc modica asper natur,plurima frequentat, verbis pugnat acerbis, de figuris atrocibus. Illi sepe multus literarum hiatus, dura coagmentatio syllabarum, ambitus pauci de sonantes, incisa

ac membra longe plura,numerus minus suavis quam vehemens,actio tragica,tota dictio atrox dc concitata. Quid

opus est pluribus t Tantum discrimen est inter hoc de duo

genera superiora,quantum inter leves collictus,& cruentum periculosumq; praelium. At no omnis habitus grauis est huiusmodi. Nam quum duae sint affectuum species,una mouetium indignationem,altera misericordiam, quum s sublimis oratio in utraque dominetur, dulcior est ad misericordiam , amarior ad indignationem : haec accusatori, illa defensori magis accommodata. Vtraque forma in exordium cadit. Vt enim accusator, sic quoque defensor delibat affectus. Accusatorem eum dico, quicunque crimen obiicit, etiam si defensoris partes sustinet. Defensorem,qui purgat obiectum. De indignatione sit hoc exem- lum ex tertia actione in Verrem ' De impudentia singu-ari,quod adest, quodque respondet, sunt qui mirentur. ,, Mihi propter eius audaciam, atque amentiam , ne hocis quidem mirandum videtur. Multa enim de in deos, de ,, in homines impie nefarieque commisit, quorum scele- ,, rum poenis agitatur, de a mente consilioque deducitur. ,, Agunt eum praecipitem poenae ciuium Romanoru, quosis partim securi percussit, partim in vinculis necauit, par H tim implorantes iura libertatis oc ciuitatis in crucem suo

i tulit. Rapiunt eum ad supplicium dii patrii, quod iste

SEARCH

MENU NAVIGATION