장음표시 사용
241쪽
repentia, nec concurretia aspere. Humilia quaedam,ut haec; ,, Nonnunquam etiam puerum vocaret, credo cui coenam
se imperaret. Reliqua de medio sumpta, quae omni dicendi formae sed aliter& aliter composita,& figuris, & grauioribus verbis ornata conueniant. Tenuis orator sinquit Cicero) modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit au- ,, dax,& in traniserendis verecundus & parcus: de in priscis,, reliquisque ornamentis& verborum & sententiarum de-, ,, missior, transsatione sortasse crebrior, qua frequentissime se sermo omnis utitur,non modo urbanorum,sed etiam ru- sticorum. Idem paulo post' Utatur verbis quam usitatissimis, transsationibus quam mollissimis. Habito verborum delectu,qua ratione iungat illa, dicendum est. Ne tantum laboret in coagmentatione,quantum solent ii, qui molliter velut per aequabile spacium feruntur. Si forte com positio lenis occurrit, cur illam recuset oblatam, non video . Sin illa s quod frequenter accidit) remoratur abire
cupientem, partem componit, partem coagmentare negligit. Duae pluresve hiant vocales, aliquot ctiam consonantes rixantur horride: serat, ii modo sententia bona sit, de illi propria atque dilucida verba respondeant. Non. eiusmodi compositionis Ciceronem puduit Simul atque ,, ego in Siliciam veni,mutatus est. Venerat ad eum illo bi duo Letilius quidam, homo non alienus a literis. Itaque ,, eo iste tabellario semper usus est. Is epistolas complures at ,, tulerat. In his unam domo , quae totum immutaret ho ,, minem . Repente coepit dicere se omnia Verris caussa ,, velle,sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. Vides ut tu hoc sermone frequens sit. hiatus e concursu voca lium
242쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB.TII. tistium, ut paulo post aspera commissura consenantium. Erant qui putarent Letilium legatum a Verre venisse, qui
gratiam , amicitiam, cognationemque commemoraret. Sint breues periodi,ti non semper,plerunq; tamen membra parua, numerus tenuis,ut qui fit ex iambo frequente,
ex pyrrhichio,choreo, trochaeo. Non intelligo hos sollini congredi pedes omnes enim reperiuntur in tenuitate di cendii sed ceteris grauioribus multo frequentiores esse ut in hac oratione Si me villicus tuus solus deiecisi et non familia deiecisset,ut opinor, sed aliquis de familia. Recte igitur diceres te restituisser Quid enim facilius est, quam probare iis qui latine sciant, in uno seruulo familia: nomen non valerer si vero ne habeas quidem seruum,p - . ter eum qui me deiecerit, clames videlicet: sit habeo se miliam , a familia mea fateor te esse deiectum. In gracili figura quoniam linguae cottidianae finitima est atque proxima subtilitas) non circunducuntur in pompam num rosae comprehensiones, nec gradia membrorum corpora fundutur,nec frequentantur ampliores numeri qui plena modulatione senium demulceant. tantum copositio superat attritu latine loquentium more, dc paulo ornatius
ais lautius accipit audietes. Assuescedum igitur optimo generi sermonis,&lingua sicutediim iam sub treceptoribus,ut latine,pure,proprie,dilucide,compos e loquaris Quum sermo fuerit incorruptus & proprius, ut illorum qui & expedite de elegater confabulantur, ad exprimendum characterem humilem,pam admodulaborandu est. Inueniendae sunt multae & acutae sententiis,quales edunt
243쪽
prudentes de exercitati,ne leuitate rerum oratio tota eleuetur. De medio verba sumenda sunt,ac diligentius paulo metienda quam in familiarium sermone. Quicquid ex- turgescit, quicquid ampullosum est & affectatum, quod priscum & inusitatum, quod audacter nouatum , quod audaci figura modificatum,quod insolens,quod nimium graue,quod effoeminatum & elumbe, quod diffunde sui, quod obscurum de abditum,quod infinitum immensumque,hoc est, nimia tractum circunductione, fugiendum est. Illum dicendi purissimum candorem multis in locis habuit eloquentiae latinae princeps,habuit & Caesar in hac partes meo iudicio Ciceroni vel aequandus, vel ptaeserendus. De viribus eloquentiae non dico,de linguae proprietate , & recta quadam venustate loquor, in qua vel iudice Tullio summus fuit Cassar. Hoc genere floruit temporibus nostris Desiderius Erasmus, cuius Opera multa sunt acute subtiliterque conscripta, pauca vero senilia, quae ex industria deiecit insta dignitatem purae & candidat tenuitatis. Apud eum copiosus & enucleatus est sermo sententiae crebrat ac minutae, ioci multi, nec ingrati sales: verba bona atque usitata : figurae plurimae, nec abhorrentes ab usu frequenti. Ambitus ita contracti,ut spiritum maiorem non desiderent. Numerus sepe nullus,
saepe pressus ac venustus. Omnia quae suscepit, docet, de dilucidiora no ampliora facit. Laudabilia sunt haec omnia in oratore, cui statutum est,humilem, sed tutam dicendi
rationem consectari. In acutis oratoribus alii fuerunt impoliti , ut Lysias quum scriberet orationes quas haberent
244쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB. II. hypro se rudes de illiterati. Alii cum Cicerone dicam in in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam de leuiter ornati, qui in hoc solum genere versabantur. Alii qui nihil cedebant his elegantia,& quum vellen aut medium genus, aut supremum facile rapiebant: quorum facultas eloquendi,quia maior est, de rerum varietati decentior, ingenuis animis potius capessenda est. Opus est imitatione,quae quod praeceptis deest,implet:& quod habent praecepta,confirmat. Quos tibi proposueris imitandos,ab una aut altera sententia non iudicabis aut enucleate,aut temperate,aut grauiter egisse:tua te ratio falleret : a toto corpore, vel a tota parte iudicanda est sorma dicendi. An ideo Virgilium tenuiter cecinisse bucolica dices, quod versiculus est tenuis,' Fronde super viridi sunt nobis mitia poma Haudquaquam , sed illorum bonam partem humili materia dc elocutione confecit. Interiecit aliquado optimos versus, qui in canenda heroum maiestate non dedeceant. Nolo igitur leonem aestimes ab unguibus. Perpende quatum sit earum rerum de quibus agitur,pondus,sint'ne graues, an leues. vide quam verba sint quaesta: an sumpta de sermone vulgari, an longius altiusve ad ornatum petita. Contemplare qui sit habitus figurarum, sint'ne cottidianae formae,an rarae oc eximiae. Considera quae ratio componendi,an csntexta sit firma coagmentatione, de numeris expleta,an vero dehiscat iunctura,& subinde numerus abrumpatur. Hoc modo facile cognosces in quo genere collocanda sit omnis oratio. Sed oc nos iuuadi gratia res ramus ad exilem tenuitatem quae repunt humi, no orat
245쪽
DE ELECTIO NE, ET ORATORI Aria quide,sed vel soluta, vel poetica. Sic enim planius fiet
quale sit delineamentum macilentae figurae. Ad hanc so imam pertinent epistolae familiares, qua aliquam modo artem luvamque subierunt. Sunt enim tres species epistolarum . Aliae de rebus magnis & grauibus agunt ornate& copiose, Si ab orandi facultate, quas possunt, accipiunt vires, eoque dignitatis attolluntur, ut ad hunc quasi plebeium ordinem referri non debeant. Aliae sunt tam vi les & abiectae, ut nullo ordine censeantur. Aliae cultae& elegantes, tenues tamen & expressae, quae in elega tium postremo loco sederunt, quippe quae non alio con
duntur artificio, qua in leuiores caussae,& controuersiae minores. His adde rerum gestarum narrationes , non
omnes quidem, sed quae recte & nude quod volunt per
sequuntur, quales sunt commentarii Caesaris. Alii commentarii, cuiusmodi fuere M. Varronis, & antiquorum, quibus exponebantur elegantiae ac opes linguae latinae, simplices erant & faciles, quod adhuc fragmenta dein onstrant: & nouissimo ordine contenti, non aucupabantur pueriles delicias,& voluptates illas ecte minatas, quibus exarserunt posteri . Relinquebant illam storidam suauitatem Gelliis, Ausoniis , Politianis, Rhodiginis, Beroaldis, Crinitis, & id sentis scriptoribus, qui ant quam ad rem Veniant, quantum possint in arte dicendi, in pompa ac proludio ostentant, & inani digladiatione
morantur indoctos. Malim veterum compositionem masculam & frugiferam, quan uis aliquando tenuem, quam
istorum bellas petitiones, dc artificiosam, sed saepe inuti iem palaestram.
246쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB. II. Irolem palaestram . Ques verecundiore suerunt ingenio, ut
Donatus & Seruius, atque interpretes multi, eas edid runt annotationes, & ea commentaria, quae summisse
narrarent quam haberent ipsi de verbis & rebus alienis sententiam. Stylus ille mea sententia decet interpretem, rhetoricantem venustior aequalitas, de oratio paulo compositior, ut quae vel medium attingit, vel mediocritati quam extremae gracilitati propior est. Ex poematis graci lia sunt bucolica,comoediae,mimi,epigrammata de rebus minutis, Ampliora quaedam par est assurgere, odae quae
cunque canunt amores,molles risus, blandas voluptates, conuiuia,iocos, lususque iuuentutis. Quibus est materia grauior, ut deus, ut diui, ut heroes, ut pugiles victores,ut certamina , sit rebus aequari volunt, tantum debent assum gere,quantum rebus ipsis dignitatis accrescit.Lyricrs camminibus iuueniliter lasciuientibus addantur elegi, & una cum illis in extremis ordinibus sedeant. Item epistolae amatoriae , cuiusmodi scripsit Ouidius Naso, Sylvae do
pressioris argumenti,Satyrae magna ex parte,quantiis in i lis mira sit inaequalitas. Ad haec batracho myomachiae, culices,mulae gallicae,hortuli, & siqua sunt opuscula iocosa quidem,sed non indigna quae legantur,vix eam de qua loquimur,excedunt gracilitatem,etiamsi verboru magnit dine non unqua tumescunt. Nec heroici,nec tragici poetae semper alta capiut sublimes. Homerus aliquadorepir,
ut quum facit induentem membra Telemachu: de Euripides in colloquio viliu personarum,comico saepe similis est. Est quum boni poetae res humiles, at solertes, Ut apes, exornant honore verborum:quod quu accidit, ad med
247쪽
prope dignitatem character assurgit. Saepenumero audio qui dicant in Virgilianis carminibus nullum se reperire discrimen, omnia grande quiddam sonare, bonis verbis schematisq; variis scatere, in omnibus authorem eodem conatu laborasse. Isti mihi non videntur habere neq; sensum, neque rationem,qui de rebus ac vocibus tam absurdum serunt iudicium. In Aeneide sunt descriptiones locorum, temporum, personarum,conuiuiorum, ludorum, praeliorum,magnifici apparatus,euentus acerbi,orationes Iouis & numinum,legationes,conciones,querelae,consolationes. quid quaeso tale tantumq; in agricultura, aut in humilitate pastoralii Vter est sublimiorr an qui rusticora
sermones refert, an qui deorum, heroum,magistratuum, rerum qi maximarum decora alta perspicit & obseruat 3 In Aeneide verba splendida,transsata, figuris innovata loge petita ,sublimia,Ornata,scite contexta, sonantia,&sin summa dicam)tantum excultis ingeniis,& totius humanae vi
tae peritis familiaria. In Aeglogis quid est quod opilio nota intelligat, praeter illa pauca quae poetae sibi indulgent velut a doctis legantur, vel ut Veterum morem referant, Velut seruet temporum decorum t Constat enim rem palloralem quondam in honore maximo fuisse,& in ea versa tostae viros egregios, qui non ignorarent scientiam naturae: qua ratione motus Virgilius sui mihi videtur) intexuit non exposuit multa quae Phrsici disputata suis libris
reliquerunt. Sunt haec maiora vulgo rusticorum,quod significat hoe versiculo Maro' , Sicelides Musae paulo maiora canamus. Quamobrem ut rara sunt,non efficiunt artem pecuariam
248쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB. II. eo maiestatis ascendere, quo heroicae grauitatis amplitudo peruenit. Errant igitur qui per ignorantiam sic iudicant. Errant etiam versificatores illi,qui omnia canui eodem modo,& quantum possunt, tantum ubique conantur , dc idcirco existimant falso pari virtute summos niti poetas. Quae sit cuiusque generis proprietas, hic dicerem 1i de arte poetica scribere statuissem:sed aliud est propositum negocium: quapropter ad mediam eloquendi se
De media figura. Cap. 2Ο. V A E temperatae mediae'que elocutioni materia supponatur, quae verba, & quae species compositionis deceat illam materiam,paucis exponemus deinceps,& si fuerit opus, ad eam rem utemur exemplis. In hoc genere sunt aut totae controuersiae,aut membra caussam. De partibus primum to quamur , quibus cognitis difficile non erit de caussa tota iudicare. Exordium,quo dicenti conciliantur auditores, nec concitatum & ardens esse vult, ne bacchari videatur inter sobrios: nec contra languidu ac frigidum & iacens, ne statim initio auertat illos, quorum mentes admouere caussae debuerat. Amat igitur quietum & temperatum,
sed elegans & compositum dicendi genus. Quod si non ostentat suas opes, quoniam illud principio sit odiosum,
attamen ut sit aliquid quo moueantur animi sentetias bonas exornat occultius,& verecuda moderatione sibi quaerit authoritatem. Id esse verum demonstrat exordia Ciceronis,quae si non omnia cadunt in eandem formam nam sunt alia verecundiora, ut pro Sexto Roscio: alia auden- clx
249쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORI Atiora,vt in Verrem : alia solicita magis, ut pro Milone, it pro Cluentio : alia secura, ut pro Cecinna: alia alio modo composita)tam e nullum est in omnibus,si iustam magnitudinem seruat,quod non gracilitate maiorem prae se ferat dignitatem . Nec si c5firmat idem totas sibi caullas subtiles & tenues fuisse, propterea existimandum est omnia ab illo subtiliter esse dicta, id proi dignitate fieri
non potuit,sed multo maioren partem coiitro ueti, humili ornatu fuisse contentam. Nam principium oratio nis pro Cecinna multo numerosius est,quam pro eodem argumentatio: quumque medium non sit in hac arte punctum, quod pari interuallo distet ab extremis, sed longe pateat oratorum medium: quod diximus principium,me dio vero quam termino demisso propius est. Quamobread illud genus est ' referen1um videtur. Non ignoro prooemia maiorum caussarum longis ambitibus expleri sole re,& ad grandiorem quandam eloquentiam perduci: sed liceat mihi quae medio proxima sunt,aut no ita certe pro cul absunt,ad medium referre. In exordiis optimos quos que plurimum niti,argumento sunt illorum praefatione qui cogitationes suas monumento literarum tradiderunt.
Siqua pars operis apud illos culta & expolita,suum ostedit artificem , illa vel maxime ostendit. Nemo est fere qui nesciat malum esse gubernatorem, qui statim impegit in portu. An non impingit ille, qui principio quietas aures procella horridulae orationis offenditi Id ne quispiaco mittat, Cicero praecipit in Oratore, ut summus orator
vestibula honesta, aditusq; ad caussam faciat illustres. Ne moueat illud,In pricipia no venire pulcherrimos ornatus,
250쪽
COLLOCATIONE VERB. LI B. II. qui locis communibus adhibentur. Non essicit ut sint humiles ingressiis, sed quodammodo frugi, & verecundi.
Non desunt tamen initia quae ex abrupto incipiant, de grauissime commoueant aduersarium: ut Ciceronis illud , in Catilinam .Quousque tandem patientia nostra abutere Catilinar Pertinent liqc ad sublime genus,in quo summas eloquentiae vires effundit orator. Summissiora in omdine secundo ponuntur, non omnia quidem persimilia, sed interuallo modico segregata. Sunt quidam aditus per
angusti, ideoque humiles appellandi: quos ii quis inter
prooemia constituit, longe extendit prooemii nomen. , Sunt autem huiusmodi ' Antequam de Repub. P. C. di- cam ea quae dicenda hoc tempore arbitro exponam vo- , bis breuiter consilium & prosectionis & reuersionis meq. ,, Paruis de rebus, sed sortasse necessariis consulimur. P.C. Vi de Appia via & de moneta cosut,de Lupercis tribuni plebis referunt. In hoc genere fere sunt illa parua exordia, quae in mediis caussis persaepe reperiritur. Non enim fiunt ad alliciendos animos, ne abhorreant a caussa , sed ad distinguendas partes orationis, & ad colligendos sensus, ut remissa attentione caetera patientius exaudiant. In media suauitate sunt & multae narrationes, ut quae plus dignita tis desideret,quam doloris. Est enim quum vel personam,
ut egregium virum,uel rem, ut locum, Vrbem, situm, regionem,praeclare facta dictave exornare exponendo contendat orator. Non abiicit orationem,ne rerum dignitati multum detrahat humilitas. Non mouet tonitrua & tem pestates acerbae dictionis, quia non ea res ad dicendum proposita est,quae concitare velit asperas amplificationes,