De sectis et philosophia iurisconsultorum opuscula 1. Chr. Ott. a Boeckelen de divers. familiis ... 2. Io. Philippi Slevogtii progr. de philosophia papiniani ... collegit recognovit et præfatione De Elogiis Ictorum ... Gottlieb Slevogtius D. ..

발행: 1724년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 로마

171쪽

De Orationibus

Etat, omnia suo arbitratu peregerit, adhibitis in consilium saltem Proceribus . &populo. Quantumvis enim longe aliud colligere liceret ex iis, quae adducit Fr. Hotomannus in Francogast. passim, imprimis cap. II. U. re I . attamen, quam ea parum solidis rationibus innitantur, pridem ostensum est Excesienti . Dn. Boetaero no o in Commeiat. de reb. sec. st. Io. p. m. N. Cujus hac de re judicium nobis pariter cynosurae instar esse poterit, ad discutienda ea, quae adseruntur ab Arumae. lib. de Comit. cap. M. n. ἔ. N seqq. ubi diserte adstruere non veretur: Placita ista sub Caro

li M. S successorum imperio habita, tam i

n ris Comitiis , quam ovum ovo, quadrare. Quod enim ait, credibile non esse, unquam

Germanos eam in servitutem se demisi os a prisina libertate in obsequium Caro ivenisse, quod ad ejuου, vel successerum quoque, nutum satim graviora regni negocia or- inare coacti fuerint, ecquis non Videt, parum firma ratione haec colligi, cum id ju- lre belli a Carolo factum, quo victi leges a victoribus accipiunt. Quod Hincinari porro auctoritatem attinet, parum ad rem ea facere videtur. Praeterquam enim, quod locu-

172쪽

Principum.

locutio.ejus aevi Scriptorum non accuratet adeo attendi meretur, ut inde argumentum peti possit, ipsa etiam illa Hincmari verba aliam longe mentem praeserunt,quam, quo ea detorquet Arumaeus. ' Verba ea sunt, quae superius jam adduximus: Vnde hanc exstruit collectionem: Id quod ordinatum ac statutum in conventu, nulti eventu rerum iEo anno, nisi sola necessitate, mutari potuisse. Regis ergo vel arbitrio Imperatoris Comitiorum subjecta conclusio noufuit, sed necessitate quadam ad ejus obseesevantiam non minuό, ac ordines, confractos fuisse. Sane hanc argumentationem parum convenire menti verbisque Hincinari, satis liquet: Quod enim ordinatum ac statutum in conventu erat, jus tu nimirum ac auctoritate Caroli, ut Regis, adhibito Procerum plebisque saltem consilio, id mutari non potuit: Quo ipso non tam libertas Caroli, quam Procerum, constricta fuit;

ut sponte se arbitrio eorum submitteret, quos ipse tum temporis ut Praesides singulis praefecerat Provinciis. Creterum,quamdiu Imperium eontinua successione ad posteros Caroli Magni propagatum suit, dubium non est, quin concu

173쪽

De Orationibus

tiorum ac conventuum eadem manserit ra

tio ; Ea vero stirpe in Ludovico IV deficiaciente, arctius paullo astrictam pedetentim fuisse Imperatorum potestatem, nonnulli arbitrantur, partim, quod tum temporis li- hera electione Imperium conferri coepit, partim etiam, quod dignitates Psocerum progres Artemporis hereditariae factae suerint. At vero illud a fide Historiarum plane alienum, quod subsequentes Imperatores nuda Electione ad Imperium pervenerint, tum nec dignitates Procerum simul omnium jure hereditario possideri coeperunt, sed paucissimorum saltem, invalescente postea longo temporis tractu seudorum com serendorum usu. Iccirco Comitia quidem saepius celebrata, illisque de republica, de pace & bello, de tributis & vectigalibus, de . Iegibus serendis, &c. deliberatum, vigem te tamen in omnibus regia potestate, ut ii culcat Excelgentius. D. Praeses in Comm.sese. IX. I. stag. 36. Satis id ostendit quoque Friderici I. Oratio, qua Proceres Imperii hortatus est, in medium ut consulant, de Legibus novis vel serendis, vel antiquis senium passis, & justicio diuturno oppressis, renovandis, apud Gunth. Lig. lib. I. vers.

I. ubi inter alia haec:

Ipse

174쪽

Principiis. 7S INῖ quidem quam N aeriino munere Princeps Summus in orbe ferar, legumque immunis re expers, Alan servire quidem cogar , sed condere jura F, habeam, ave is opto disponere cuncta

Consiliis , nostra non aegre spondeo jussu, VH sancire novaου, vel priscis legibus

uti.

Nam nihil, ut verum fatear, magis esse

decorum

Aut regale puto, quam legis jure solu

Sponte tamen Legi sese supponere Ro

gem.

Duae adhuc ejusdem Frederici exstant aliae orationes apud eundem Gunther. lib. 7 vers sar. N lib. s. vers s7. quibus Principes Imperii contra Mediolanenses instiga Dicebantur tum temporis Comitia signanter CVRLE , Germ. ori / vid. quae notat Marguarae Freher. in Constit. Ados Rom. Reg. in Curia Norimίergensii promulgata, ubi de Curiis Caesiarum, & Legibus Curi tis agit. Celeberrima fuit illa Caroli ΙV pud Nurembergam MCCCLVI habita, in qua

curri

175쪽

De Orationibus

cum seriama rerum in Imperio pleraque distinctissime ordinata fuerunt, tum de ipsa ratione & sorma Curiarum habendarum dispositum. vid. A. B. cap. 26. Unde magnam partem in suum Commentarium de Imperio Romano transtulit Perem de Andis lib. a. cap. IX. add. Hippolyt. a Lapic de R. S

Atque ab hoc tempbre paullatim crevisae tam Comitiorum, quam Statuum auectoritatem, indubium est, donec Maximiliano I. Imperatore serme roborata, antiquae Imperatorum potentiae tantum fuit derogatum, ut in iis, quae pacem ac bellum, Leges serendas &c. spectabant, non consilio solum, sed consensu quoque Imperii Statuum, opus esse coeperit. Quod enim ante dicebatur consilio Procerum factum, ut& in Reformat: Frideraci I . de Anno r. adhuc re in Constitui. Maximiliani I. de Iace pubi. de Anno i s. videre est, id postea conssilio & consensu eorum constitutum serebatur: unde illa in Reces lib. Imp. semper sere adjecta clausula nata: ui adhae

Hocque ipsum esse videtur, quod Tobias Paurmet ire lib. a. de jurisdict. Imp. cap. a.

176쪽

Principum. 2FIConsiensium mutuum Caelaris & ordinum Imperii formam substantialem facit decretorum Comitialium. Vnde jam satis constat, ea, quae nunc instituuntur Comitia , secus, quam astrueret conatur Arumaeus, a placitis ac Curiis illis veterum Imperatorum in plurimis differre. Multo minus autem Comitia nostra cum antiquo Romanorum Senatu, qui Impp. tempore suit, contendi poterunt: Enimvero nihil hic factum, nihil, quod subdole

aut insipeciem tantum, agatur, nihil, quod ab ordinibus precario & ex conniventia Imperatoris,teneatur, sed omnia certis legibus ordinata, quibus tam Imperatori sua potestas,quam ordinibus jura ac libertas, integra& illibata conservantur. Nimirum in e jusmodi Senatu, qualis erat tum temporis

Romanus, aut si quae alia id genus comitia adserri possunt, Ordines cum Principe consultante habent se instar causae instrumentalis, nec essiciunt decretum, sed Principi enficienti opera & ministerio praesto sunt. In nostris vero Comitiis Ordines Imperii vera& propria essicientia ad decretum concumrunt , & una cum Caesare causam essicientem principalem reserunt. Ibi consensus ac voluntas ordinum ad bene esse, hic adesse

177쪽

i 1 s De orationibus Principum.

esse decreti concurrit. Haec omnia miris modis conturbat ac involvit Hippolyt. a Lapide pari. I. cap. ψ. serit. δ. s sequ. quando omnem comitialem potestatem Imperatori detrahit, eumque ut ministrum Imperii, Praesidem saltem Comitiorum, confidentius paullo agnoscit, ordinib his contra omni summa potestate attributa. Cujus quidem argumenta facili negocio convelli posse videntur, nec id ab instituto alienum soret , sitquidem temporis ratio longius

exerrare permitteret: Nos impraesentiarum

hic anchoram fingimus: haec, & quae hisce gemina adferri possent alia, in commodius tempus differentes.

178쪽

Io C LXXXI.

179쪽

Isso

ae spicaturus ciuilis ac moralis doctrinae

publicam interpretationem, solennique oratione Academicis meditamentis prolusurus, non imitabor vanum poetarum morem, a commentitiis diis, surdisque ad preces omnes, Operum suorum exordia repetentium ; Ised certiore successsu ad te mentem oculosque attollam, a tui inuocatione primordia laborum capiam, verum, unicum, aeternum numen: quod cuncta audiens, cuncta gubernans, mediis cogitationibus nostris&actibus interuenis; quodque Prytaneum hoc, praeclarum sapientiae emporium, ad hanc usque diem tam potenter conseruas, &nobilium studiorum florem ac famam in eo perpetua esse iubes: contractis in unam sedem tot excellentibus ingeniis, aetate, doctrina, usuque rerum eminentibus, ut erudiendae iuuentuti vitam ac spiritum impensiura, negotium agant orbis terrarum, & contra litterarum ac morum barbariem innumeras colonias emittant. Tibi igitur immortalas iam gratias ago i tui nominis venerationi ac gloriae totum me consecro. clementissi-

180쪽

profuso de Pgilosophia Papiniani. 1 61ctum est, ut vobis, Patres Academici, quorum auctoritas, eruditio, exempla ingentes mihi quotidie stimulos addent, nuper admodum adscriptus, studiosam pubem sormare in spem usumque reipubl. & ad communem Academiae utilitatem referre cuncta iuberer, inter perpetuos bene merendi conatus, in tranquillo hoc studiorum portu ac veluti nido , omnem deinceps aetatem, uti spero exoptoque, decursurus. Tu aeterne Deus, gratia nunquam expiratura augeas protegasque excelsam Saxonum domum , ut facrarium hoc Musarum, hoc scientiarum omnium oraculum, eXOrnent porro ac tueantur consitaeta clementia, avitaeque gloriae heredes & aemuli, studiorum sinus ac praemium, humani generis deliciae ac fatus, semper &ubique perhibeantur, decora sua non tam aeris metallo ac morituris tandem marmoribus, quam animis ciuium& indelebili litterarum memoriae inscripturi. Quandoquidem igitur diuinis auspiciis, consilioque certo, & consentientibus voluntatibus Serenissimorum Saxoniae Ducum, Dominorum meorum clementissimorum, in statione hac collocatus sum ; illud deinceps unice mihi incumbere video, ut quam initio promisi operam, industriam, sidem, praestare pro vi-

SEARCH

MENU NAVIGATION