De sectis et philosophia iurisconsultorum opuscula 1. Chr. Ott. a Boeckelen de divers. familiis ... 2. Io. Philippi Slevogtii progr. de philosophia papiniani ... collegit recognovit et præfatione De Elogiis Ictorum ... Gottlieb Slevogtius D. ..

발행: 1724년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 로마

191쪽

I7 2 Prolusio quam superesset, quod leui tantum cogna-

tione aut notitia fratrem attingeret.

In tam horrendae igitur saeuitiae spectaculis, Papinianum quoque inexpiabili clade

tollebat parricidae rabies: neve communicum caeteris crimine, aut per scelus crederetur sublatum spirans illud virtutis atque iustitiae simulacrum, integritas viri, more omnium tyrannorum, in Occasionem caedis rapitur, Ec imperata parricidii excusatione , quam nec suscipere quisquam mortalium sine flagitio poterat, nec Papinianus unquam erat siu- scepturus, tanquam detrectasset imperatoria mandata, trucidari impie iubetur. Consentiunt in eo plerique scriptorum, tametsi non fuerit piasecti praetorio, dictare imperatori orationem, qua ipse crimen velaret: de purgando tamen apud exercitum & senatum parricidio ; appellatum Papinianum suisse: tum ut abuteretur Bassianus ingenio atque auctoritate tanti viri, & magno nomine atrocitatem sceleris obumbraret i tum Vt aut cogeret comprobare inuitum, quae sumnao hactenus studio dissuaserat, aut obtentu negati obsequii, ac violatae reuerentiae, principi debitae, tollere e medio recusantem posset. Ille igitur fatis videns, immanis belluae rabiem prolapsam ad extrema,nunc virtutem suam

192쪽

De Philosophia Papiniani. I73

suam famamque nefariis iussis tentari, maluit exemplum dare sarculis inuicti in morte, atque omnis potentiae contemtoris animi, quam aut spe, aut mercede infamis vitae, priorum operum gloriam dehonestare, perditis ingeniis tegendorum scelerum

praetextum ac viam monstrare. Hic iam aduertat mihi aliquis mentem, & Stoicae sapientiae consultum in Romani iuris vate suspiciat ac veneretur: quem nec opum, &dignitatum & carissimarum necessitudinum iactura, nec Uranni furor praua imperantis, nec ferri, ceruici iam iam imminentis, horror, quatere mente solida valuerunt; quem denique impavidum seriturae erant ruinae, si vel fracto orbe summa imis Caesar imiscuisset. Quo tam illustri virtutis documento, quamquam memoriam suam Papinianus vivus, ut ita loquar vidensque consecrauerit, D posteritas omnis admiratione eius serme haereat attonita: post tantum tamen aeui exortus est in Gallia iureconsultus, iudicio non minus quam eruditione insignis,

qui magnitudini huius gloriae haud parum

obtrectans, sortius quam sapientius ab eodem factum suis se arbitratur. Quoties enim eo excreuerint reipubl. morbi, aut

193쪽

flagitia principum, ut nullus amplius locus supersit remediis, satius fore, si indulgeatur nonnihil insanientium libidini, quam

ut in surorem sponte ruentes, pertinacia insuper impellantur. Neque aliud operae pretium fecisse iureconsultum nostrum, quam ut tum seinet perditum iret, tum reipubl. iam satis amictie, innumera mala procrearet: quum destitutus monitore Basiasianus, sibique relictus, nec quoquam im petum saeuientis prudenti conssilio morante, non destitisset caedibus ac luctu cuncta implere, donec merito tandem infortunio& morte a successore Papiniani mactaretur. Multo itaque rectius constulturum

suisse tam sibi, quam publicae saluti, si seipsum reipubl. & hanc principi, aut denique sibi etiam, iusto indulgens dolori, conseruasset. Capere hinc documentum magistratus iubet, ne ubique obnitantur suis

principibus, sed quae mutari & aut stri nequeunt, patienter ferant. Haec non sine colore a Ioanne Bodino contra Papinianum statuuntur: neque nos dissitemur, differre multum, suadeas L perpetres parricidium an excuses: quum peracto flagitio nihil integrum amplius, & pCenitentiae soli atque excplationi in principe

194쪽

De nil ophia Papiniani. 17s

locus sit. Praeter haec dabatur adhuc inter obsequium turpe & recusandi pertinaciam media via, ut maturo abitu consuleret tantisper securitati suae, dum aut precibus amicorum , aut temporis mora & per absentiam offendentis, ira principis mitigaretur. Sed omnia ista, quantamcunque speciem recti aut prudentiae habeant, si accuratius paullo atque ex vero & fide historicorum aestimentur, tam parum habebunt ponderis, ut virtus ac sapientia summi viri multo magis conspicua hinc reddatur. Nam illud initio pro indubitato ponamus, non excusari posse parricidium sine crimine, &veritati non modo vim inferri mendacio, in fraudem audient in ira praua dicentis ariCcomposito, sed prostitui etiam auctoritatem diu collectam, & in republ. seliciter administranda summe necessariam; strata insuper via malis ingeniis, ad scelera omnia, scelerumque velamenta: quo fructu, obsecro, etsi potuisset iurec0sultus honeste obsequi, audiret hic Bassianuin & de eo meliora siperaret, qui patris vivacitati insensus, medicos eius omnes, quod neglecto mandato suo non maturassent decumbentis fata, perimendos crudeliter iussisset, ipsamque Getae matrem, suam nouercam, Orco

datu

195쪽

I76 Prolusio daturus suisset, ni imperare affectui, & la

crimas ob enecatum filium mature didici set cohibere t Huc accedebat odium aduersus omnes omnino implacabile, quotquot fratri quem hostis tantum nomine signabat aut accepti olim aut amicitia iuncti suissent. In quorum numero praecipuus semper Papinianus habebatur, conco diae fraternae sollers suasor, & praeter haec in illo praefecturae culmine, in illa rerum praeclare gestarum luce, quam fama inusitatae

eruditionis ac virtutis augebant, apud uniuersos ac singulos tantae auctoritatis, ut a

nemine plus periculi immineret Bassiano, si ille quidem permittere se populi atque exercitus votis, & praeesse imperio orbis

terrarum, quam tyranno ac parricidae pare- .re maluisset. Moriendum itaque erat Papiniano, siue exequeretur iussa, siue detrectaret: eo tamen discrimine, ut ex detrectatione, sortis ac sapientis viri laudem, nullis unquam faeculis morituram, foeneraretur , obsequio autem turpi inquinaret famam , grandibus tot annorum operibus

quaesitam, ac subiret haud dubie fatum Romani sapientis, qui dictatis Neroni litteris, quibus apud senatum occisae matris scelus obtegeret, tam infamis reddebatur in ciui-

196쪽

De Philosophia Papiniani. IIItate , quae nondum profligarat omnem honesti curam, ut praeeunte in Annalibus Tacito, non iam Nero, cujus immanitas omnium questus anteibat, sed aduerso rumore Seneca esset, quod oratione tali consessionem scripsisset. Et quis ille mortalium, cui tanta ingenii vis, tanta facundiae effcacia, ut siubducta quasi veritate, & prosundo tenebrarum merta, aliud persuaderet ciuibus de intersecto Geta, quam quod indoles utriusque principum, & uus ac truculentus Bassiani animus satis docebant. Nihil itaque ultra erat Papiniano, quod aut

speraret, aut sine dedecore ac detrimento famae sulciperet: turpi etiam omni mortis

fuga, nec apud serocem, & suspicionibus indulgentem, pro sutura : quum habendi amittendive imperii cupidine ac metu nihil sanctum iustumque haberet amplius, perque ignes ac serrum ad securitatem imperii viam sibi faceret.

Huc igitur animos, huc oculos conuertat aetas omnis, mireturque Papinianum, supremum illum naturae indulgentis conatum, & stuporem feculorum, non ut in culmine rerum super omnes eminens, pacis bellique negotia diuinis consiliis operibusque moderabatur, sed corruptam a

197쪽

1 78

Prolusio delatoribuου, adulationa imperium, impigrum ossicii, rebus undiquaque turbidis sui compotem, stantem 'b ictu, s fuso magis si inguine, purpura astu em.

Nunquam profecto, ut vere de te magnus Germaniae vates praedicauit, psic oculos animosque spectantium affecere secures,qura Praetorii praefectus, ostentui gentibus, indices dignitatis, anteferri tu si , ac i la, quam in procumbentis ceruices adegit parricida furor. Exitium tuum cui plerique arbatrantur) trifer ut magni reque supra ririgui ingenium, gloria s honore perenni conspicuum. Saeuit imperator , fossicitat miles, circumfrepunt immenta patientium faeminarum, strocul canities s senium, cadii re, qua te tibi supersitem credideras, cum prole oes post ritatis: neque deerat, si Caesarem audia

res , quod imitareris exemplum s nec tamen adactus tu es, quo Senecae olim, quo Burrhi. Tanti fuit inania transmittere, ut vel bonorum ac vatae contemtu censuris

serendum isiud fas, cui gloriam adiecero opere ac scriptis. Grandi profecto documento virtutis, quae ne seruili quidem cruciatu deteritur, sed per quidquid graue, trise, minax, exurgit. Plus illa dum con

198쪽

De philo Lia Papiniani. 17 9

rea nituntur sagura , valet; quam quum inter Poluptatum iEecebraου ac plausus, velut in otio, semeς ipsam nec experitur signorat. Sed ut ad te reuertar, lectissima iuuentur, incrementum ac decus nostri Pryt nei , & uti nunc te comparaueris, sic exemplum olim nepotibus futura: erige mentem tam illustribus documentis, quaque via ad virtutis ac gloriae fastigium perueniatur, adolescentibus adhuc annis disce. Non est, crede mihi, non eli res otiosi animi sapientia, nec penetrari in illius arcem aut quidquam hominum generi profuturum praestari potest sine ingenti labore. In arduo sedem sibi fixit virtus, decorosque Vuutus inter sidera veluti abdidit, nec nisi generosas mentes, & assiduo incumbentes operi, adspectu gratiaque dignatur. Ad hujus venerationem ac cultum, ne talibus tantum exemplis te videar exhortari, quae supra captum tuum viresque, ac supra priuatam fortunam, sunt, en agedum, quisquis vero sapientiae ac virtutis amore ardes, flecte huc oculos ad praesentiora incitamenta, ad illa Lycei nostri lumina, atque ex con

199쪽

fg o prolusio de Philosophia Papiniani.

quos admireris, quos colas, quorum denique sapientiam, doctrinam , decora imitari modis omnibus labores. Tunc vero te praedicabo selicem, & communi patriae pollicebor ciuem praestabilem ; nec minus meae fortunae gratulabor, quae tam egregiae iuuentutis spei ac studiis me ad

mouit.

200쪽

IVSTI HENNINGII BOEHMERI

PRO GRAMMA

STOICA

FRIDERICIANA REGIA ACADEMIA

PROPOSITUM, OCCASIONE

LECTIONUM PRIVATARUM

SEARCH

MENU NAVIGATION