De sectis et philosophia iurisconsultorum opuscula 1. Chr. Ott. a Boeckelen de divers. familiis ... 2. Io. Philippi Slevogtii progr. de philosophia papiniani ... collegit recognovit et præfatione De Elogiis Ictorum ... Gottlieb Slevogtius D. ..

발행: 1724년

분량: 486페이지

출처: archive.org

분류: 로마

181쪽

rili coner, relictaque aliis ingenii & eruditionis palma, de lola obsequii & muneris rite obiti laude certem, procul ambitione turpi ac fastu, procul praua contendendi libidine: qua nihil aut feracius offensitonum ac turbarum, aut homine, sacris sapientiae deuoto, esis magis indignum potest. In te vero, florentissima Iuventus, Lycei nostri cara portio , faeculi spes ac votum, tot parentum ac rerum publ. inaestimabile depositum ; ita te

mihi posthac cura omnis vertetur, nec Vnquam cessabo publica voce magnaeque Virtutis ac doctrinae exemplis te compellare,ut nominis tui memor, &surrectura in praesidium ac decus patriae, tantum nitaris proficere, quantum alii prodes se laborabunt. Atque adeo nunc etiam, sub demandati ingressu

muneris, inusitato ac paene diuino argumento te conueniam, sistamque oculis tuis exemplum viri, ad omnem posteritatem memorabilis: qui sicuti stante adhuc imperio Romanorum ad summum honorum culmen, &proximam Caesaribus potestatem, prouectuS, ingenii magnitudine caeteros mortales longo post se interuallo reliquit; tanta prudentiae atque eruditionis fama, ut pro naturae miraculo ac numine quodam iustitiae coleretur, ncc comparandus cum eo quisquam, nisi Per

182쪽

De Philosophia Papiniani. 1 6 3

per deridiculum censeatur: ita sanctioris dbiciplinae cultu , & virtute nullis caracallae tyranni minis violabili, tantum nomen adeptus est, Vt tanquam boni viri ac ciuis norma, verique philosophisipecimen, saeculis omnibus commendari mereatur.

Diuini Platonis, & post eum disertissimi

togatorum sententia fuit, non posse praeclarius cum rep. agi, quam si aut ipsi, quos summae rerum fata admouerunt, sapientiae studiis incubuissent; aut illi saltem haud perfunctoriam in iisdem posuissent operam, quo rum consiliis rectores populorum uterentur. Quod quidem, ut multa praeclara alia, tam sollerter a Romanis obseruatum legimus, ut nihil aeque pensi facerent, quam artem illam regendi generis humani, quaeque docet veris vitae presidiis tum publicam, tum priuatam ciuium fortunam stabilire. Primis rei p. temporibus, & postea stib esaribus etiam, quum nondum e curia &foro exterminata quasi esset eloquentia, vocabulo hoc omnem negotiois philosophiae ambitum complectebantur 3 sub augusto oratoris nomine intelligeutes virum vere ciuilem, & publicarum priuatarUmque rerum administrationi accommodatum, qui regere consiliis urbes, sundare legibus L iu

s i diciis

183쪽

Prolussiodiciis emendare posset. Ac diu apud Romanos non modo, sed apud Graecos pariter vnde multa populi Quiritium instituta oratorii muneris fines tam late porrigebantur idonec ignauia & inscitia mortalium eueniret, ut recte faciendi & recte dicendi studia, communi aut philosophiae aut eloquentiae nomine deuincta, indigno prorsus diuortio

diuellerentur, ex illoque tempore sapientes alii,alii oratores appellarentur. Durauit interim in eruditorum scholis vetus sententia, nec desuere unquam stib imperatoribus excitatae animae, quae utramque & recte capiendi,&sapienter loquendi disciplinam arctissime

iungerent, excolentes in primis pulcerrimam illam, ut Plinio appellatur, philosophiae partem, quae docet negotium agere publicum , promere & exercere iustitiaria, atque in uniuersum praecepta sapientiae in usu

habere.

Sed nunquam sere laetius floruere nobilissima haec studia, quam sub M. Aurelio Antonino, optimo atque doctissimo imperatore: qui & cognomen philosophi sibi iisdem

meruit, ac teste Herodiano, solus Caesarum docuit exemplo suo, sapientiam non in verbis ac scientia dogmatum, sed in seueritate morum ac vitae innocentia consistere. Sub

184쪽

De Philosophia Papiniani. 16 shuius igitur imperio, sicuti magno certamine ingenia se protulere, auspiciis ductuque principis ad summa quaeque, & ingenuarum maxime artium amorem inflammata: ita exoriri pariter fata voluere ingens melioris orbis lumen, quod faeculum suum & sinceram fa-pientiam collustraret mirifice, venturisque mortalibus tam incitamento quam documento esset: Emilium nempe Paullum Papinianum , virum patriciae gentis, &tum natalibus tum naturae dotibus illustrem; nunc ab inseris quasi, ut pulcerrimo vobis spectaculo & admirationi sit, revocandum. Primae pubertatis annis, indole, igne quodam volucri, & omnium quae doceri ac

disci possunt, capace, sub Cervidio inprimis

Scaevola, acutissimo aevi sui iureconstulto, &Antonini Caesaris amico ad summos virtutis ac gloriae gradus contendit, eaque necdum vesticeps praestitit, quae senectutis opera esse potuissent, & aemulationem atque inuidiam omnem aequalium transcenderent. Florebat ea tempestate Stoicorum praecipue disciplina,ac grauissimorum hominum studio colebatur, quod sanctitate sententiarum, verisque vitae monitis, duceret ad contemtum rerum humanarum, & in aduersis patientia firmaret animos, ac diuinitate quadam imbue-

185쪽

Prob sto Tet, qUOS nondum tumentes inani fastu, suique ignaros, & monitoribus asperos; sed modestos ac mitioris indolis accipiebat. In contemnenda cum primis mortis formidine, inque amore iusti ac recti, palmam auferebat caeteris sortissima & sanctissima haec, ut magno Senecae vocatur, secta, cultoribus ejus venerabili morum seueritate conspicuis, nec unquam libertatem nisi cum vita amissuris: uti vel sola Catonis, Helvidii Prisci, Thraseae Paeti exempla satis testabuntur. Hac ergo philosophia Papinianus etiam non leuiter tinctus, & veri falsique inueniendi arte munitus 3 quum antea excelleret naturali acumine, tantum suae gentis aeuique sapientes exsuperauit, quantum plerasque Europae nationes Itali creduntur iudicii prosunditate, acrimonia, elegantia anteire. Quo igitur non penetrauerit tam incomparabile, tam diuinum mentis lumen λ quibusnam vel densissimis scientiarum tenebris non diem

quasi immisierit λVt itaque a doctrina iuris, quod aeternus rerUm parens auctorque animis mortalium ingenerauit, exordiamur ; sane ex residuis adhuc monumentis ac ruderibus intelligere aperte licet, quanta viri praerogatiua suerit in isto genere, quamque nemini eorum, qui

186쪽

De Philosophia Papiniani. 167

naturalisiarum nomine hodie celebrantur, iudicio atque eruditione unquam sit cessurus. Praeciarum hodie vulgo existimatur, uniuersalia principia ac praecepta iuris naturalis explanasse commentariis, & corrogandis tum

veterum, tum recentiorum testimoniis, ca

ptasse litterati populi auram, & iuxta optimatibus etiam placuisse. At alia longe via incedens Papinianus, non haeret in limine, non alienam auctoritatem in suae sulcimentum accersit, sed suismet pollens opibus, Drecondita quaeque petens, interiora nobis pandit mysteria naturae, laboreque tam illustri quam arduo, per stingulares species factorum, ecquid consor me rationi sanae pronunciandum sit, declarat. Quo instituto, Dprofectu, non semper impari, quum acerrima Italiae ingenia populo Romano Vel interpretarentur iura, vel sancienda monstrarent ac fiaggererent, peperere nobis immortale illud Pandectarum volumen , quod magnam sui partem non tam sanctiones ciuilium poce statum, quam aeterni legislatoris oracula, in conspectu generis humani, remoto quasi velo, constituit ac bono in lumine collocat. Vt hodieque philosophantes de moribus, & naturae iura explicantes quos peculiari Moralistarum appellatione caeteris

187쪽

secernere mos est) quoties a communibus praeceptis descendendum ad remotiora &magis specialia, nihil proserre in medium

habeant, quam veterum responsa consultorum, & paene integros iuris Quiritium commentarios. Certissimo equidem argumento , quantum hac parte Romanorum prudentia praestiterit. Silentio hic inuoluam reliqua Papiniani studia, & illum praecipue sapientis eloquentiae cultum, quo suturae magnitudini proludenS, ac mentem capacismmam instruens, in umbra exercitus quodammodo fuit. Nunc prodeuntem celeri gradu, & pari meritis sortuna adscendentem ad lucem imperatoriae aulae, summumque honorum apicem, laetis ac fauentibus animis sequamur. Nihil equidem a ratione vera illi aberrant, qui summarum potestatum aulas palaestras vocant, in quibus tam ad prauas artes quam VirtuteS Crudiri mortalium animi possint, prout nactae fuerint indolem in alterutrum horum prOnam. Neque alibi certiora probitatis, prudentiae, constantiae, experimenta inuenias: quum in tam vario coetu ingeniorum, inter tot fallaciarum artifices, illasque peccandi

illecebras & exempla, grassantibus perpetuo& urgentibus inuidia atque odiis, non possis

188쪽

De Philosophia Papiniani. I 69 non aut labem trahere & corrumpi, & in praeceps ruere, aut insignia pectoris bene praeparati firmatique edere specimina. Quae

non raro tamen iisdem exitio fuere, quos evehere supra inuidiam debebant: tam atro ci delatorum improbitate, ut quoties verae accusationis argumenta deessent, virtutem, ipsim in crimen raperent. Quid Thraseae Paeto olim, quid aliis obiectatum fuerit, illustris Romanorum Annalium conditor memorauit, & ex illo, de Thrasea facundissimus saeculi nostri orator, mirifico verborum nitore repetiit. uod sicilicet Neronis, inquinatae illius belluae, horrenda scelera I parricidia detestaretur; quod deorum atque hominum odium laudare nollet ; quod subditas urbi faces, ardentemque patriae rogum, undante ciuium sanguine restinctum, minus laeto oculo adspexisset; quod quum de Agrippina ageretur, & siupplicationes diis, ob matrem a filio intersectam, tum principali scorto, in deorum contumeliam, caelestes honores a senatu decernerentur, ex illa mancipiorum colluvie se proripuisset; quod denique citharoedo cantante pars populi adulantis non tasset, nec pro coelesti voce unquam im-

ὸ molasset.

In eandem igitur arenam Papinianus, L 1 1 aeter-

189쪽

Prolusio

aeterna magnitudinis suae documenta orbi daturus, a fatis producebatur, Ut in urbe gentibus adorata, in humani generis conuentu, inter grauissimas pro publica felicitate curas,& ceruicibus omnium, praeterquam principis, supervectus, parem Thraseae mortem inueniret, non alia exitii caussa, quam quia perpetuum sub malo principe crimen est, virtus & innocentia. Fauebat Papiniani incrementis fortuna, quamdiu clauum imperii Seuerus, princeps bellorum gloria incomparabilis, tenebat: qui admiratione prudentiaetum.ciuilis tum militaris, tanto amnem illum suum amore complectebatur, Vt non extolleret modo ad summum dignitatum culmen, data praetorianorum praesectura; sed moriturus etiam discordiu in filiorum tuto-

quasi is solus placandis & in ossicio

continendis animis luffecturus esset, stupromis tabulis constitueret. Sed modum iam excesserat fraterna di cordia, & truculentus Bassiani Caracallae s stus nesciebat consortem imperii serre. Dum itaque mutuis odiis atque inimicitiis flagrant animi; dum infanda omnia aut machinantur,

aut sormidant, spe pacis inter insensos& sit spicaces sublata; videbatur adhuc mitigari malum posse, ac parricidium saltem prohiberi,

190쪽

De Psilosiophia Papiniani. I7 Iberi, si partirentur imperii fines, & sicuti animis ita corporibus quoque diuulsi, uterque regnarent: nisi improuidus & infelix Iuliae

matris amor, saluberrimum disturbasset consilium, eademque imprudentia Getae ac Papiniano exitium concitasset.

Nam Bassianus Caracalla, & regnandi libidine & exulcerato in Getam odio percitus, quum ab insidiis ac veneno aut lentum aut nullum auxilium intelligeret sore, quaeque fratri parabat, ne occupata occasione in se

patrarentur, quotidie Vereretur: impatiens tandem morae omnis, magnumque aliquid vel audendum vel expectandum ratuS, irrumpit in cubiculum fratris, & securum periculi , nihilque senesti metuentem, in complexu matris, deorum atque hominum opem necquid quam implorantis, crudeliter Obtruncat, tanto sui oris laestu, tam nefaria sceleris immanitate, ut & materni sinus cruore filii contaminarentur. Quo scelere expatrato, in domesticos omnes amicosque fratris pari saeuitia grassatur, non dignitati, non innocentiae, & ne infantum quidem aetati parcens: ne ex imperatoria cognatione, aut in senatu ex patricio sanguine, aut in pr uinciis inter duces exercituum , quin & ne

inter vilissima ministeria & mancipia quid

quam

SEARCH

MENU NAVIGATION