장음표시 사용
41쪽
uis verba ad Ioannis lociam adludere videntur. Lucianus Christianae fidei , imo Religionum omnium derisor , qtii secundo Ecclesiae saeculo scripsit , in
Philopa tride Deum Christianorum Unum eae tribus, et eae uno Tria I 'ν εκ τριων , και εξ ε'νος Tpa irrideus appellat : in eo quippe Dialogo Triephon Critia in ,
ut non adiuret, nisi per magnum Christianorum. Numen his verbis Itortatur :Υφιμεδαπα θεον μεγαν , a βροτον , ουρανιωναπον Πατρος , ΓDευsin εκ IIaτρος εκπορεμομενονο εκ τριον, οι εξ ἐνος Tρια. Quibus quidem vocibus Lucianus ostendit sua aetate primis nempe saeculis septimum versum , in quo de Patre , et Filio , et Spiritu Sancto dicitur , Και Οἰ πειρε'ν εισι in ore omnium Fidelium fuisse versatum r . Quod si controversum locum Lucianus ipse , nedum innumeri peno Sacri scriptores memorarunt , quis erit ultra de ipsius abrima dubitandi locus 3
tIII ccx LIII. ubi leges animadversionem Ioannis Friderici Bellati, qui verba illa E'ν εκ τριων, και-έω Τρια Lucianum ex a. Ioan. . 7. deprompsisse monet. Non me latet quosdam putasse hune Dialogum alterius Meiani Samosa tonsi antiquioris esse, ut initio Φιλοπα-νιδος pag. 58 . Theodorus Maxeilius promt: verum ex hoc
42쪽
XXXI. Verum elarissimis hises Veterum Patrum , aliorumque Scriptorum testimoniis Athanasium, Epiphanium , Basilium , utrumque Gregorium , Chrysostomum , aliosque multos opponunt Adversarii. Quid est enim , inquiunt, quod hi omnes , quando praesertim cum Λrianis , Macedonianis , ceterisque Trinitatis hostibus manum Conserebant, locum illum Apostoli ad Trinitatem stabiliendam aptissimum , quasi telum acerrimum in Adversarios non intenderint 'Numquid hanc Sacrae Scripturae particulam ignorars poterant, qui divinos libros diu , noctuque medit
bantur , ac omnia ipsorum oracula ad verbum memoria retinebant pXXXII. At vero Iandatorum Patrum si leutium, quod septimi versus inimici tanta animi contentione nobis obiiciunt, inextricabilem nodum non esse , uvipsi venditant , multa argumenta suadent. Primo namque multa opera veterum Patrum longa saeculorum
intercapedo nobis e manu eripuit I ; et multa quidem
inter deperdita omni prorsus abiecta spe deploramussaliorum vero nonnisi fragmenta quaedam ad nostram usque aetatem pervenisse conquerintiar. Deinde, quum in aliquibus manu scriptis Codicibus versus ille pro-
i Ad hoc demonstrandum satis quidem . ast vel Hieronymi opus de Viris Illustribus, ac Photii Mυιοβιώλων Iegere, in quibus innumera passim liniusce iacti argumenta occurrunt.
43쪽
esivi quodam, ac involuntario casu a Librariis praetermissus suisset , veri simillimum videtur citatos Patres vel imperfectis Exemplaribus usos fuisse, vel quia in nonnullis deesse novera ut, ne Adversariis salii-tatem exprobrandi occasionem darent , Ioannis locum Praeterire , atque alios , de quilius illi nullum movere poterant dubium , in medio proponero satius existimasse. Quis demum qui Artis cogitandi principia vel leviter attigerit, argumenta quae L acrnegativa appellant prae iis , quae positiva dicuntur , nihil firmamenti, ac roboris habere ignor,t 3 Licet Ergo unus Sanctorum Patrum , vel alius Ecclesiasticus Scriptor, cuius diligentiam, et fidem cognitam perspoctamque haberemus, Coeleste Te3timonium proferret, atque alii omnes illud silentio praeterirent, nihilo tamen socius controversi loci a εντια firmis' simo inniteretur fundamento. .
XXXIII. Qii amobrem eruditissimus. Millius postquam universos Patres, iii quorum Scriptis septimus versiculus non semel legitur , singulatim enumerasset, aliorumque, qui illum quandoque uomtinarunt, testimonia retulisset , se solius Tertulliani au--ctoritato Apostolici textus sinceritatem sibi'certo persuasisse ooncludit I . Pericopen hanc en memo-
uiuod rutrum Prosecto nulli erit, qui meruiti it Textia
44쪽
, randa ipsias verba utcumque ρostea disparuerit, intimo certe Ioannis Autographo extitisse , ciliisquetiliquot ad illud descr*tis Exemplaribus con emtum satis mihi est ex Tertulliani testimonio sui' adducto i . Quum autem nou Tertullianus solum, sed Cyprianus quoque , Fulgentius , Victor , Vigilius , aliique tum Africanae Ecclesiaa Antistites, tum aliarun Ecclesiarum Patres illustrioribus adhuc testimoniis laudaverint ; qua ratione ipsius γn σιοτητοι in dubium roVocare poterunt Critici Z XXXIV. Sed etiamsi omnes omnino Patres , atque sacri , profanique Scriptores versum hunc , de quo disserimus , numquam nominassent, atquet universa propo Exemplaria in eo praetermittendo conspirassent , ipse tamen orationis contextus , aliaequel firmissimae rationes ab Arte Critica depromptae ipsum genuiuum esse admirabili evidentia demonstrant. Nis
liani aetate in Apostolicis Ecclesiis ipsas authenticas Apostolorum epistolas ab omnibus legi posse. iam inquit in lib. do Praescriptionibus cap. XXXVI. pag. 338. Bothomagi eicitaexxta. qui νο-
45쪽
mirum ordo verborum , sententiarumque Apostoli se- lptimum versiculum non modo Postulat , verum adeo flagitat, ut ubi coeIeste Testimonium terrestri coniungatur, mirabili quodam contextu primis extrema re Spondeant , plena atque cohaerens Oratio videatur , manca vero atque hiulca evadat, ubi septimus versus do Ioco suo vi deiiciatur.
In hac quidem Epistola quam Parthis, seu Iudaeis , qui ultra Euphratem commorabantur , ibique Christi fidem receperant Ioannem misisse opinantur Vm. iteres Cerinthi praecipue, Ebionis, aliorumque, qui Christi Divinitatem inficiabantur, impia dogmata evertere sibi proposuit Apostolus. In ea autem Epistolas parte, de qua agimus, ex illa Hebraeorum lege: In lore duorum, vel trium stet omne verbum ad demonstrandam Christi divinitatem argumentum desu- 'mit. Itaque his vorbis argumentatur Apostolus : Tres
3unt, qui testimonium dant in Coelo Pater , Vembum, et Diritus Sanctus ; et hi tres unum sunt :Et tres sunt qui testimonium dant in Terra Spiritus, Aqua , et Sanguis, et hi tres in unum sunt. Si testimonium hominum acc*imus en clausula , qua duo testimonia comparans argumentum concludit testimonium Dei maiias est , quoniam hoc est testimonium Dei , quod maius eSt , quoniam te- 'stisicatus est de Filio suo. In qua Ioannis argu- l
46쪽
mentatione tanta est rerum , Verborumque series atque iunctura , ut non secus ac in machina quadam ex variis partibus tam apte composita atque comPacta , ut quaevis pars alteri cohaereat, nee sine illa stare possit , si unam demas , ipsa machina tota corruit , ita Apostoli argumentum , ubi membrum unum, vel incisum loco suo dimoveas , totum illico eu nescit. XLIII. Videlicet si septimum versum e medio tOLIant Adversarii, quem genuinum non esse contendunt, ubi est, quaeso , admirabilis illa continuatio , seriesque rationum , ae Verborum , qua aliud ex alio pendet, et omnia inter se apta, colligataque videntur 7 Pro fecto tota evanuit , nec amplius lucidus ille sermonis Ordo mentem delectat, sed confusa et perturbata oratio
aures offendit. Quorsum enim ista : Et tres sunt qui testimonium dant in Terra, quum nemo unus sit qui testificetur in Coelo 3 Quid sibi vult coniunctio et quando nihil praecedit, cum quo sequentia Connectat'Cui, obsecro , illud in term opponit Apostolus , quip-Pe qui numquam antea Coelum nominaverit 3 Quid
Praeterea , quid est qnod inter testimonium Dei , . et hominum comparationem instituat Z Ubi sunt, quaeso , testes Divini 3 Quodnam est coolosto Testimonium Z Cur illud non semel, sed iterum atque iterum
47쪽
eommemorat Apostolus , quum testes Divinos numquam protulerit 3 Certe quidem ubi septimus versiculus e contextu divellitur, confusus omnino, ac permixtus evadit Apostoli sermo, ipsius dicta nequaquam sibi cohaerent. Ipsa igitur orationis series Coeleste Testimonium sincerum esse atque germanum Apostoli partum invicto argumento demonstrat. Quis enim dicere audeat Evangestistam Spiritus Saneti afflatu concitatum nec vera , nec sibi invicem Colia rentia conscripsisse Z Quis erit tam perfrictae frontis , ut quod de quovis Scriptore mediocriter litterato adserere non auderet, de ipso sapientissimo Numine per summam impudentiam adfirmare non vereatur 7 Quum igitur Criticae Artis regulae , quemadmodum Auctori iudicandum esse iubent, quod ipsius ingenio , moribus , scribendi rationi, aliisque adiunctis opponitur, ita Scriptori adiudicandum esse docent, quod ipse praetermittere non Poterat, quin sibi parum constaret 3 septimum Versiculum Apostolo esse adscribendum nemo mente sana haesitabit. Qui enim fieri poterat ut parum sibi constaret Ioannes , qui in Christi pectore recubuit , atque ex Arca illa coelesti, ceu
ex ipsius Sapientias sontibus incredibilem scientiam , ac prorsus divinam a iuuentius hausit 3 Ergo vel Epi- totam illam Ioannes non exaravit, quod nec ipsi
48쪽
Adversarii uinquam in dubium revocarunt , vel smptinium versum in ea scripsisse tam certum est quam
quod certissimum ci . XLIV. Hoc quippe, praeterquam quod ipse Ora
tionis contextus pro certo habere iubet, manu scriptorum Codicum hac in re mira varietas comprobat, a que confirmat. In hac enim Apostolicae Epistolae parto tam variae sunt manu exaratornm Exemplarium , tamque discrepantes lectiones , ut magno argumento eSSadeboant Vulgatas Editionis lectionem 'genuinam esse, atque omnibus hisco variationibus vetustiorem. Alia nimirum Exemplaria , ut Alexandrinum , Vaticanum, quindecim a Millio laudata, sex Coibertinae Bibliothecae , quinque Parisiensis , quorum meminit Simonius, Coeleste Tratimonium omnino praetermittuat. Alia, ut Vaticana vetustissima , emendatissimaque ,
i) Hac ratione praesertim motus Calvinus hune Ioannis Ioeum e Textu expun indurn non esse plane concludit. Hoc totum a quibusdam omissum fuit. meron mias existimat malitia ysius , quam errore id fuisse faetum. et quidem a LMinis dumtaxat. Sed, quum ne Graeei quidem Codices inter se consentiane, Mix quidquam a serere audeo. Quia tamen o time fuit eontextus , si hoc membrum ad atur , et video in optimis , et probatissimae Mei Codieibus haberi , ero quoque libenter a Iector. Comment. in a. Ioau. epistol. Tom. VII. pag. 74. 75. Alsielodami cMIoc vII.
49쪽
Hispanum, Britannicum, Stephanica omnia, Cassiodoriana integrum exhibent. Quaedam , ut Exemplar ' Misoritarum Antuerpensium , Argentorati , Bibliothecae Coibertinae , Bodleianae , San - Germanensis , aliarumque non in contextu , sed margini adscriptum babent 5 . Quaedam vero , ut Genevense, quinque Bodleiana , duo Constantiensia , aliud San- lGermanense , Codex S. Andreae Brugensis in ipsa
orationis serie versiculorum septimi , et octavi cim ldinem invertunt. In Donnullis verba illa εν τίν ου-
ρανον, in aliis ετ τη , in aliis denique και οἰ lxρεις ' ε'ν εισι - do alterutro Testimonio praetermissa suerunt. Quibusdam in Codicibus pro Spiritus, , et Sanguis , legitur Sanguis, Aqua et Caro ; alii verbis illis octavi versus in Christo
Iesu. alii in nobis addunt; alii totum illud incisum silentio praetereunt. Tatita varietas in hoc Proferendo Ioco sic argumentatur II arduinus NeI ρο- rius tantus furor, et tam dissimilis sui in eodem
i) In pag. 3 i. linius Διατριβηι duos manu scriptos CodIcescitavi, quorum in altero librarius controversum Ioannis locum in contextu omIssum in margine supplevit, in altero vero lectorem monebat se versiculum , quem in suo Exemplari praetermiserat, in lalio legisse. I
50쪽
immutando quid demum docet , nisi et vetustiorem erae eum , ut in Vulgata Editione legitur, quam Sunt mutationes illae , et genuinum illum e34e , Purvmque fontem 7 Nam ex sincerta Or tione fui advIterina quidem potest , ex adulterina autem , PraeSertim tam varia atque dioena , tam simpleae oriatio , ac omni eae Parte Nem nequaquam Potest i . Quod enim septimum versum facili quodam lapsu in aliquibus Exemplaribus praetermiserint Librarii , hoc quidem nullo labore concipi potest.
At illum in nonnullis Codicibus malitiose invectum fuisse et impossibile factu , et incredibile dictu pro sus est. Quis enim Primus omnium sacrum T aetvm hac in parte 'adulteravit Z Qua in regione 3 Quo. Ecclesiae saeculo 3 Quibus mediis 2 Quis ex coaevis Scriptoribus interpolationem illam memora. vii 3 Cur nemo unus Arianornm , aliorumve Catholicae Fidei hostium eam Patribus obiecit , atque exprobravit 7 In secunda nempe huius Disputationis pam te permultos Ecclesiae Patres Coeleste Testimonium ad comprobandum Trinitatis Μysterium adversus Ari