Antonii Kerkoetii Aremonnici Animadversorum liber ad Claudii Salmasiii notas in Tertullianum de Pallio

발행: 1622년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

o AD TERTULL. DE PALL. etiam Festus versuram facere ex eo dictum esse expanit, pro mAtuam Eecuniam sumere,&c. Fulminaster & Salmoneus in praeceptores suos detonat, & Periclis aemu

rentius Phormione Aefram olues Geta. Donatus .Versiuram solvis. Creditorem mutas. Versuram facere dicitur qui aes alienum ris aere alienς soluit. Dicitur aut ni versuram facere,cum minore 'nore accipiam quis pecuniam maiore occupat. Ita Eugraphius, versuram soluens creditorem mutans. Pha-ernus diligentissimus castigator Terenti j: L m maluerunt, inquit, verssura fluis, quod nescio qua ratione fecerunt: cum omnes libri scripti, o Donatus habeant versuram soluere. Salmasius contra torrentem brachia dirigens,vappas omnes istos putat,& Teretium Latine loqui doeer. Ferenda non est in veterano Grammatico tam insignis : in tyrone etiam virgis obiurganda. . Salma vj θωμα, rustare , O ruficare

barbara voces.

ris. Vetus editio Rhenani : Itaque colares' omniast domum intellais alibi stipantem ce-

52쪽

pium tibi deferentem,runcare atque ruspare consuluit. Rescripsere alij, interque hos Pamelius ex V aticanis,ut opinor. Itaque cogitans omni bi domum, intelligens altri,&c. Tu pro vetere pugnas. Laudo animum. sed cur editionem primam aliter ac se habet concipis ZIllic colares, non lere est. Na caprinum pra lium a te sum perdoctus. Deinde cur demum pro δε- mum,pro ru fan Justaret cur somnia tua in Florentis librum refundis 3 Lues hanc

confidentiam. Ne te morer, Quam assin. gi,Tertulliano lententiam ,eam abdico, ab iuro, abnuo. Spuria est , αἰακι θος est.

Dicam amplius, barbara est. Ocelle Grammaticorum : obsecro te,quid istud verbi est , rustare vel ruscare' vidistine unquam i legisti unqua' aut a patre tuo, qui te unus docuit, accepisti unquam;

necessario rustare esse rustum exscindere; ruscare ruscum euellere, potius quam

Contrarium t An lapidare erit lapides tollere;ossare ossa detrahere spinare spinas euellere , herbare herbas euellere, radicare radices euellere, spicare spicas euellere, quorum partim barbara iunt;

partim latina quidem, sed alia significarione, contra L. nam lapidare, est i

53쪽

4.1 AD TER TvLL. DE PALL. 'pides iacere, elapidare lapidibus purgare. Sic tuum rustare potest: esse rusta serere. Si te imitari libeat, possum ex vestigiis pristinae lectionis ariolari aliquid &me unum facere de magnis Criticis. Sed te& tua mirantur , quibus inuidit meliora frigidus circum praecordia san-' Ity guis. Ego oestrum illud Criticum furorem iudico. Vbi tu legis exuberant Persu, Rhenani prima habet in a ui Vaticam maschitae. Cur non consulebas domem cum tuum oraculum, veterem illum

librum 3 Aliquod tibi monstrum inde peperisses: Multum pordidisti.

leuitas. Calai vocabulum in Tertulliano retinnuit,& interpretatus est Pamelius: Agnoui t & Mercerus. Frustra laureolam in mustaceo requiris: & interpretes vellicas.

54쪽

decliue ea re Salma prodigio is stupor.

Mihi videor animaduertisse genium

scriptionis tuae. Multa in aduersariis habes obseruata de vocabulis , & eorum originibus,significationibu ,sanalogus, caeterisque minutiis. Inde ut quemque scriptorem ad interpretandum tibi sum.

promis ad omnem occasionem, & mx rothecium communium locorum enfundis neque curas,quam intelligenter, aut consentanee scribas,aut ad authoris tui mentem. Aliorum securus omnium, id v num spectas,ut magnam copiam aia feras, non rerum eXquisitarum, quarum es ieiunus,sed verborum,dc Grammaticarum ac febriculosarum obseruatio- .num.Ιnde hoc habes,ut tecum non raro

confligas ipse, &quae psonudciaueras, ea paucis post versibus retractes,ac contraria doceas Et si tardet me iamdudum istius operae,quae longius, quam 'ςxi ueram protelatur, non grauabor id tibi ob oculos ponere.Tertullianus de pauo. Guanquim o pauo pluma vesti , o qμide/V p. 11:. de cataditis. IV omni conchylio deprisior,

55쪽

AD TERTULL. DE PALLio qua costa forent. Ad ea vorba cum multa garrias, nihil boni dicis, nisi alienum De tuo quod accessit; melius erat,si omnino tacuisses. Da te mihi paulisper: D-Xovi me verum loqui , vel tu ipse non neges. Ouidam in illo loco cataclitis legunt;alij cataclips. Vtrumque tu interpretaris : & de utroque nihil dicis, quod non alij ante te scripserint. cataclita ecce accubita Turnebus exponit, & ex eo Pamelius, quod tu sequeris , sed more tuo odio dc loquacitate nos enecas. Et quoniam semper ictum meditatur sco pius,in vadis in eos, qui cataclitas vestes accubitorias interpretantur: quam in terpretationem magnam fateri dicis Graeci sermonis imperitiam. Homo es, ut video,rusticus & inurbanus. Moreris, nisi obtrectes ac maledicas. Tanti ne est unius voculae lapsus, ut qui ad eam im

pegerit, statim sit imperitus 3 Hoc si ita

est,tum tu profecto alpha eris imperiatorum. Ne erres mi homo, falsum est quod loqueris. Nam si gi si ab Hesychio dicuntur,cur non de sellae, vel lecti catacliti 3 si lecti, quidni S stragulae vestes Φακλmi, quod :in eis recumbanti Reliqua omnis interpretatio tua

56쪽

non solum hebes, ac puerilis est; sed collidit seipsam, ac iugulat. Difficile est fe- re quid velis assequi. I ta verbosus es, dc inconditus: sed hic tamen est sensus,

quem illi loco tribuis. Vestem de cata' p. 117. clitis ais esse tricliniarem , & accubitalem vestem,auro &purpura pictam,q' bus pauo aeque ornatus ac pictus est vestes quibus accubita , vel 'Catactitasternuntur. Purpura in collo est, requi- in dem mera ac pressa, hoc est satura, instar dibaphae, cui dilutus color Opponi, tur; qualis est conchylij: Aurum in ter-go : ideo pauo vestis est: de catachiis. Hinc merito subdit Tertullianus : Imo omni conchytio presior. Cum enim purpura

pressior sit conchylio , de collum pauimero lumine purpurae splendeat, utique conchylio pressius est. Haec summa loquacitatis tuit. Verum si vestis de cataclitis ideo est in collo pauonis, quia perinde ut triclinaris vestis mera dc satura purpura collucet, non vides absurdita- frena in eo, quod sequitur: Imo omni con-

chylio presistor Quid mirum pressiorem

esse conchylio quae mera purpura fal-geaes Simillime ac si dicam: Veneris cygnos nivis instar candidos esse: Imo

57쪽

6 AD TER Tu L. DE PALLIO creta vel gypso candidiores. Item: pulchriorem Helenam Venere , rimo Hecuba fuisse. Non dubito quin statim atque ista legeris, magno hanc hallucinationem redemptam, & e libris tuis erasam velis. Repetam rursus. Purpura a

conchylio differt, quod illa pressa sit,

hoc est nigrior meracior, ac saturatior: conchylium pallidius, ac dilutius. Tertullianus secundum re colla Pavonum pressa in morem purpuret esse dicit. Mox velut corrigens: imo inquit, conchylio pressiora sunt. Consule codicem tuum. Vide utrum vel literam addiderim. Profecto nihil ulli mortalium, ex quo natae litterae sunt, stupidius unquam exeidit.

Quid faceres si eiusmodi aliquid in

Marsilio deprehendisses Omnia omnium errata prae isto tuo t, sunt. Correctio figura est, quae cum ad amplificandum adhibetur, rem aut auget, aut extenuat. Hic ad augendum assumitur. Dixit enim paui plumam vestem es sede cataclitis. Igitur quod consequens est, vehementiorem facere rem debet. Proinde vestis de cataclitis, non est purpura mera,& satura; sed conchyliata, vel

potius stragula & tucliniaris. Conr-

58쪽

ch, liatu Pomp ij periseramaia , in quibus

apud Antonium accumbebat,in Cicerone legisti Conchyliatus color apparet in collo paui; dilutior, quam in purpura violacea, hoc est austerus in glauco, Mirascenti similis mari.Ita Plinius lib. IX. C. XXXVII. Placebat laudatus ille pallor saturitate fraudata,ait idem. Ideo Tertullianus Paui collum conchylio omni depressius esse dicit, id est dilutius& minus saturum , cum idem color sit. Phaedrus Fab. L VII. de Pavone,Nitor smaragdi cosio praefulget tuo. Ansmaragdi colorem.interpretaberis dibaphae purpurae similem , & saturum ac merum φωχε ν: imo peponis iudicium: nunquam pavum vidisti. Igitur contrarius est pia tib Tertulliani sensus interpretationi tuae. Quos tu Vero oculos,cum in prima editione extare fingis pressior, non de- pressior 3 An tu etiam sensum aut pudorem,cum iudicio perdidisti3 In Rhenani

prima editione leges depreseor n ea,in- quam, quae anno Isai Basileae est edita. Intererat existimationis tuae in explica- dis autoris tui verbis diligentiorem esse, quam in Grammaticorum tricis

aggerendis,in quo usque ad nauseam

molestus es.

59쪽

48 AD TERTULL. DE PA .

Heliotropi, flos non caeruleus. Salma- A caecitas, oe hallucinatio.

Mira est caecitas,& tua , qui Heliotroph florem caeruleum esse dicis,& eum colorem vulgo blutum vocari, quasi ablutum & dilutum. Ne deesset ubi originationem illam inculcareS,maluisti caecus&ineptus, quam non acutus videri.Tu Heliotropii florem caeruleum faciSyVapulasti iamdudum a Gra-maticis:periculum tibi est ab herbariis Lege Dioscor. lib. IV. cap. CLXXXV. Docebit te duplex Heliotropion esse

Marcellus vertit; candidum purpura centem. Matthiolus candidum sub visum Ruellius candidum,autoluescentem. Alae rum minus est: cuius florem non des .cribit Dioscorides. Ruellius similem esse se per omnia prioris putat. Dodonaeus luteum. Scio te a Plinio in errorem inductum,qui libro XXII Cap. XXI. Cς-ruleum Heliotropio florem assignat: sed hallucinationem eius cauere debueras. Obseruant eam eruditi medici , qui de cichorio accipienda censent, quM

60쪽

ANIMADVERs A. 'Plinius male ad Heliotropion transtulit. In alio dissimulandus hic error fuerat: in te, qui leuissimis aliorum naeuis Cyclopice, & immanitet insultasseuerius notandus.Illud Tertulliani;qua colla florent,pergis ad purpinam largo i umine saturatam referre ; hoc est nugari non , desinis. Postquam superiora legeris, χuam ipse imperitiam miraberis.

Salma ij deprauatio, nouitatis

morbisi. Non laudo facinus tuum, qui coniecturarum tuarum luto Tertulliani Pallium tam cepe respergis. cum si urans, anni recurrantur' ait ille de serpente. Ita Rhenani vetus editio . nec aliter legendum. Posito senio cum nouis squamis nouos annos recursat. Gelenius , recusantur maluit. Non tu ergo primus author es lectionis huius Neque ab omnibus, ut dicis, recusata fuit. sed melior altera; quae cur a te recusata sit , causam tum sciemus, cum dixeris. Rursus irasci me p I 'tibi, Iuvenis i oportet, ac frontem tuam contundere. Hoc etiam restabat, ut in editione tua ex fide veterum castigata, i

SEARCH

MENU NAVIGATION