R. P. Ioannis Francisci Niceronis parisini, ex ord. minim. Thaumaturgus opticus, seu Admiranda optices, per radium directum catoptrices, per reflexum è politis corporibus, planis, cylindricis, conicis, polyedris, polygonis & aliis dioptrices, per ref

발행: 1763년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 수학

31쪽

apud .eum adeo fixum fuit, ut non tantum constantissime superaddititium illud nomen retinuerit, sed coluerit studiosissime, acida uissime adamauerit. Proposuit illum sibi non perfunctorie imitandii, cuius gaudebat nomine, ac serio ad perdiscendam institutae pereum disciplinae rationem incubuit, quam non mente ac lingua reddendam, sed opere ac exemplo nouerat exhibendam; atque pro destinato&animi propositio , illam de didicit nouitius, & per reliquam demum vitam, nunquam non moribus expressi, professus. Ao illa Schola, quae aliud nullum quam pietatis negotium agit, transgressus ex more ad audiendos solidioris atque sacratioris doctrinae profeGres, quam esset illi habile ad omnia ingenium, quam persipicax ad capiendum intellectus, quam firma & tenax ad retinendum memoria, quam solidum in discerncndis rerum grauioribus momentis iudicium, cum magistrorum applausu, cum stupore condiscipulorum, primo quoque tempore ac in ipse aditu, probauit. In publicis saepenumerὰ disputationibus apparuit, partesque illic egit suas, quascunque agendas suscepisset, admodum magnificer; si praefandum aliquid erat, cum pompa de clogantia perorabat; si argumen.

tandum incumbebat, ad conuictionem usque urgebat aduersarium; si respondendum veniebat, Glutiones, quas vocant, habebat praesentes, in prompta M sepeditas; atque, ut cum ipsis magistris loquamur, responsiones eius erant magistrates. Relatus aliquando de ipse inter Theologiae professores, obsecutus magis Superiorum arbitrio &amicorum precibus, quam animi sui sensum secutus , haud imparia praestitit expectatis; cum tamen tenui & incommoda valetudine uteretur, eumque cepisset amor literaturae, mitioris quidem, nihiloque minus argutioris , strepitum auersatus Scholarum, misisionem petiit de impetrauit; ac de caetero ad amatam sibi Mathematicarum disciplinarum praestantissimam, Opticem, quam exercere

iam coeperat, ex interuallo, reuersus est. Prima eius artis rudimenta,

in elaborato perfectoque opere, quod visendum spectandiimque

Parisiis dedit, cum eius artis omnino inscius crederetur, posuerat; nec multo poli, ex occasione, Romam migrans , quamplura manu exarauit, quibus fastidiosa caeteroquin ingenia in sui admirationem Conuertit,&amorem eruditiorum promeruit; a quibus postmodum in Pontificium Mathematices professorem absens propositus est; Inde cum ex itinere Florentiam adiisset operum admirabilitate,quae in aulam intulerat, cepit ingeniorum aestimatorem acerrimum eundem que munificenti sumum Maecenatem, Ferdinandum Ducem, a quo torque aurea, cum appenso grandi&graui numismate ipsius Dueis vultu impresso, in praemium virtutis, donatus est. Interim autem edito libro, ut erat ingenuus&liberalis, suum de artis secretum gentilibus euulgauit scripsit enim Gallice, quod ut commune postmodum faceret omnibus gentibus, repetitis ab alto eiusdem scientiaerrincipiis, deductisque certa de perpetua methodo conclusionibus,

32쪽

non de gallico tantum latinum, scd de verere nouum opus cudit. Cuius quidem priorem partem squam hic habes) capto, ex negotiorum interuallo, tempore typis commisit, perfectamque prius, quam vivendi finem ficeret, longe positus vidcre potuit. Datus scilicet fuerat, a Reuerendissimo P. Laurentio de Speetetano totius ordinis Minimorum supremo Antistite , cum pcritiae & virtutis elogio, ut quem non de facie tantum, sed usu ipsis ac consuetudine, notum probatumque liabet et , R. P. Francisco Lanouio per Galliam Generali Vicario &Visitatori, tanti operis adiutor & Collega ex Ni uernensi Correctore; quocum peragrata de lustrata huius regni amplissima numerosissima&Reliogillima Turonensi prouincia,ubi per diuerticulum Parisios vcnit, nactus opportunitatem operis publicandi, maluit munus illud grauis limum tantisper intermittere , quam presenti de

commoda occasioni deesse. Lente autem ac segniter, ut assolet, pro grediente praelo, post aliquot menses ad ossicium reuocatus, conti nuandi operis curam viro amico te studioso commendauit; cum interim ipse post multas peregrinationes, per summos Sc intolerabiles pene calorcs, delatus in Prouinciam, Imperi j Gallici ardentissimam regionem , febre contracta, in ob uro & vili Porreriarum Conuentu, non procul ab Aquis Sextiis, periculosissime decubuit. Nec mora, ex illo tugurio properanter eductus de Aquas transsatus, ubi prompta succurrerent remedia, nihil quidem aut per fratrum indetissam caritatem sibi defuisse, aut per medicorum sedulitatem amicorumque diligentiam, potuisse desiderari exportus est , aduersus tamen lethalem&obstinatum morbum, nullas prorsus artes, nulla omnino remedia procedere, haud multo post intellexit. Et hydram quidem eum morbum Medici, quibus non peritiores ali , vocaverimi, ad ebin multasse variasque formas subinde conuertit, artem

que illorum omnem illusit, industriam fefellit, vigilantiam decepit.

Pererrans scilicet maligna febris, omnes singulatim vitales partes inuasit, infecit, corrupit;& de membro in membrum gliscens se pensque, prius quodque occidit, quam totum hominem conficeret.

Se in tempore, prouidus & Religiosus adolescens, insidiosi morbi

fraudes fallaciasque praeverterat, expiato rice ac saepius animo, caeterisque de more sacramentis quam optime munito; ac deinceps mortem intrepidus aspexit venientem , propius accedentem salutauit, singulissique incubantem membris veneratus excepit,inde hostiam parans Deo, unde illa sibi praedam capere videbatur. Totos quadraginta dies cum morbo con ictatus, & exquisitis tortus cruciamentis , poenitentiae quadragesima impleuit, & cum quadragesima non sine mysterio vitae finem imposuit,in quinquagesimam transferendus immortalitatis, nec reformandus in aetatem plenitudinis Christi quam tum compleuerat cum mundo valefecit. Haec & non absimilia pleraque, in eius morte amici obseruabant, adeὰ magnam in illo extremo vitae actu, de sua in Deum pietate in omnium, qui ai

33쪽

fuerunt, animis opinionem concitauerat; adeo certos omnes securosque fecerat, de repurgato ad liquidum animo,ut nullus dissideret, quin praesens cum imminensque beatitudo maneret, sed modum cloagh coniecturae excedunt, quare finio quam breuissime. Immortuus est huic Autor operi annos natus 33. apud Aquas Sextias te Q.

Septemb. an. i6 6. depositum quod mortale filii in aede sui ordini, B. Virgini de Sede, alias de Accessu, seu de Lassis, sacra, in Aquensi suburbio. Fecit sui desiderium probis omnibus & eruditis, bonaru-que literarum amatoribus fecit & huius operis, ut poter necdum absoluti,desiderium curiosis quibusque , ac rerum Mathematicarum aestimatoribus; fecit aliorum quoque plurium operum desiderium amicis ac suae professionis hominibus, quae cum eo pariter interciderunt. At ille praeoccupauerat animo aeternitatem, &vt consequeretur seum desiderium, aliorum vota fefellit. Nulla dignitas absque

aemulis, nulla virtus absque inuidis,aetas est in vitio cum virtus habet Pretium, si aetas improperari non potest, patet virtus criminationi; 1ed habet inuentus quo se vindicet testimonium Spiritus Sancti, quod scilicet condemnetcelerius consiminata longam vitam ini sti. Nemo autem inuido, nemo obtrectatore, potest esse iniustior.

34쪽

AD LECTOREM STUDIOs V M.

UBI DE AUT HORIS CONSILIO, TITULO

operta, eiusdem subiecto, ordine, ac utilitate disseritiit.

A B ET certe uniuersa Mathesis; habent singulae in ea disciplinae acutissimas propositiones de inuenta subtilissima quibus, ut apud istentissimos prioris aeui philosephos non mediocrem sui existimationem singularem admirationem sunt consecutae: sic& huius saeculi eruditissimos quosque ad sui amorem studiumque alliciunt,qui verae sapientiae culmen attingere se posse non credunt, nisi Mathematicarum suffulti praesidio ad illam aspirent, Vt non temere dictum putemus ab Alcinoo flatonico hominem Mathematicis haud imbutum nudiorem esse V eride de Cyriclo pauperiorem, quippe qui necessariis etiam ad alias scientias capessendas presidiis destituatur. Verum enimuerb illae mihi prae caeteris ameponendae dc exquirendae videntur, quae non nudas propositiones aut puras veritarum demonstrationes mentis oculis subiiciunt, quibus ipsiim intellectum o nent & perficiant; sed alias necessariis etiam & quotidianis vitae usibus ingentia commoda & singularia nobis oblectamenta subministrant. dum nouis& egregiis semper inuentis acuta studio rum ingenia&industrias artificum manus exercent. Sic Architectonica tum ciuilis, tum militaris delineandis &excitandis aedificiis variorum ordinum letages de symmetriae regulas praescribens, muniendarum urbium, propugnandarum& ex pugandarum arcium modos exponens, ducendorum exercituum, nec non pro temporis δc loci opportunitate construendorum agminum diuersas rationes aperiens; Machinatrix deni-3ie immensis ponderibus subleuandis idonea organa suppeditans;

ae, inquam, omnes scientiae quamdiu in illis demonstrandis conquiescunt, numquid inutiles videntur & otiosae, nisi in opus exeant nunt quid omnis illarum cognitio contemplatioque manca quodammodo atque inchoata est, quam nulla actio, nullum opus emcrius consequitur3adeb ut mihi non satis probetur Platonis opinio qui quod ab omni concretione materiae seiunctum, segregatumque noncsscti mathematicum censebat nihil,&hutulinodi scientias cum demo

35쪽

i stationum suarum essectum aliquem sensibilem producerent, a sn-ν gulari sua puritate desciscere arbitrabatur. Facilius sane & aequius magno Archimedi calculum adiiciam, qui

summam istarum scientiarum dignitatem & excellentiam in actione constituebat, sic ut vel minimam earum partem tenere se dubitaret, quam ad operationem &vsum proprium non reuocaret. Quis nempe valeat inficiari post tot historiarum fidem, tot experimentorum certi tudinem illas innumera nobis commoda&infinitas utilitates attulisse,& mirabiles plane effectus peperisse, quibus enumerandis si velim im

morari, prius me scribentem cies deficiet, quam potuerim singula naturae & artis miracula mathematicis Libiecta principiis percurrere. Mitto nobilissima Mechanices instrimenta, quorum pleraque, quod iam fere vulgaris sint artificii, vix habentur in pretio, cum tamen illorum usus sit admodum necessarius, mouendisque & attollendis im mensae imolis ponderisque corporibus idoneus: huiusmodi sunt Libra, Vectis, Trochlea, Polispastus, Axis inperitrochio, Cuneus, Cochlea, Pancratium, Glossocomum, Ergata, Succulae & alia innumera, quorum ope &subsidio carerent artifices, si proprios theoricae cognitio nis terminos Mathematicae disciplinae nunquam egressae fuissent. Ne que Ela recenseo maxima in Aquis & fontibus prodigia, neque infinita in Hydraulicis, Pneumaticis & Automatis plane stupenda commemoro; cum ad propositum nostrum magis pertineat id in Optica perspicere, & quantum ad scientiarum omnium incrementum, ad singularum artium perfectionem, ad nobilissimi sensis, nempe visus, honestissimam oblectationem conducat agnoscere.

Hinc apud Gellium dicitur utilis & suauis praestigiatrix obiiciens varias technas vis ii decipiendo, quod in huius operis decursu abunde eonstabit; sed & obiectos ab aliis dolos subtiliter retegens ; quae singillatim probare superuacaneum dc otiosum esse videretur, cum illud sit authorum omnium veterum & recentiorum qui de illa scripsere iudicium. Quamquam si ad eri e quotidie nobis in oculos mentis S corporis intairnim animi reflectere Velimus, longe late que patentis illius imperii insces&illustres characteres nulli bi non agnosci mus. Nonne Geometria practica Dioptras, Radios, Triquetra, Quadrata iba& alia instrumenta dimetiendis magnitu)inibus idonea ab ipsa desumit Nonne de ipsam Astronomia in iubsdium vocat, ut ex artis praescripto varias possit Astrolabiorum, Planisphaeriorum parti cularium&uniuersalium proiectiones instruere, quibus etiam postea adhibito per dioptras visitati radio, stellarum altitudines, syderumque

errantium stationes, motus, parallaxes,aliaque innumera huius scientiae phaenomena rite aestimet3

Cyid naturalis Philosophia nonne ut in experimentis suis versetur securius, Opticae ductiam in omnibus requirit 'Quid Architectonica ars illa insisnis ad praecipuam humani generis utilitatem, commodum&delectationem inuenia 3 nunquid ex Opticae principiis aedificiorum

36쪽

iymmetriam, ornatum , eurythmiatu siue decorem accipit, ita ut nihil in ea pulchrum, nihil clegans, nihil iucundum esse putetur, nisi quod ipsa probauerit. Pictoria lenique quam artium principem esse dicimus quid est aliud quam incra Scenographiae,stuc proiectionis Opticae praxis, citra quam nullus aliquando pi stor aut excellens fuit, aut audiuit; cum ex illulΙribus prioris aetatis monimentis satis constat summos il .lius temporis artifices praecipuam sub huius scientiae praesidio laudem

in arte tala fuisse coniecutos: non est quod Albertum Durcrum, Mi ..chaelem Angclum Buonarotam, Danielem Volaterranum, Rapham lem Urbinatem & infinitos alios in excmplum adducam; fatis enim per se loquuntur, authorumque celeberrimorum studium & indualtriam ostentant clegantissimae tabulae Romae & in pluribus aliis I taliae locis intelligentium oculis di admirationi expositae. Quod si qui nostra tempestate in hacce palaestra lausum aliquem ammerentur, ut insigniores prae caeteris in nostra ciuitate Parisiensi S. Uouet pictor resius, De la Hyre, in Italia Guido Rhenus, Petrusa Cortona, pluresque alii quos non recenseo, maxime certe quia & in proiiciengis lineamentis, in inducendis coloribus, in turnine, umbrisque & recesibus exprimendis ab cruditis O plices praeceptis nusquam aberrant. Contra vero si quid invenustum, si quia inclegans, incontacinnum & inconditum in vulgarium pictorum tabulis nostros oculos

offendit ; aliunde sane quam ab huius scientiae neglectu & ignorantia non procedit: unde fit ut tales imperiti, si vas, candelabrum, aut quidpiam aliud in mensae meditullio constitutudi depingere praesumant, id velut margini impositum S extra situm proprium aὸumbrent; si duas

figuras in aliquat mul actione committere S repraesentare attentent, eas immani gissitas interuallo exhibeant; si denique figuras in tabula multum ab ipse vitrei- basi remotas fingere cupiant, morientium quidem colorum languorem in iis exprimant, sed perfectam & acuratam omnium partium conformationem nihil immutent: cum tamen d scientiae principiis, ipsaque adco expcrientia satis constet, in obiectis valde remotis, partium figuram prius te intuentium oculis subducere quam colorem; quadrata enim turris eminus conspecta prius apparet rotunda quam illius color visum penitus cffugiat. Uerum nec ad solos artifices qui tabulis pingendis operam nauant

spectat huius scientiae cognitio; immo sane & illos omnes qui in istis inspiciendis, aethimandis, demirandis S reprobandis argutide lyncei videri percupiunt: sunt enim pleraque in picturis circa snpamentorum con rinationem , austeritatem colorum, suauitatem, florem, vultuum argutiaS, venustatem oris, capillorum elegantiam, aptam membrorum proportionem, circa cmInentias, recessius, lumina, de

idoneam praecipuer ipsarum figurarum in tabulae plano constitutionem, de quibus ut bonum iudicium feras, non tam est necesse habere cruditam manum, quod usu&tractatione acquiritur, quam limatum de sol crynidicium, quod nemini opticis praecopiis non imbuto potest

37쪽

contingere. Vnde&manifeste deprehemitur Opticam aliis omnibus scientiis tantum antecellere, quantum visus ipse alios sensus externos, necessitate, excellentia , dignitate praecedit, quod fatis confirmat Villat pandus in suis ad Ezechielem commentariis, ubi ait, Perspecti-uam scientiam iure merito inter alias primam&omnium excclientissimam debere censeri,quae circa lumen rerum omnium pulchritudinem

occusetur. Verum quod in ea mirabilius est, regulis ipsius &praeceptis docemur lineas in tabulae plano apposite & tanto arii ficio ducere, ut corpora exprimant, selidasque figuras non oculis modo, sed ipsi etiam aestimatiuae facultati ementiantur: ita pictoriae artis summa in coposita est, ut solida, eminentia&longe dis lita repraesentet, quae alioqui plana, aequabilia de in eodem plano simul realiter existunt; Vnde& apud Plinium Zeuxis magnam refertur gloriam consecutus, quodvuas pinxisset taluo artificio, ut deceptae volucres in eas aduolarent; sed maiorem Parrnasius ficto & adumbrato in tabula velo quod rcmo . ueri Zeuxis postulauit, ut picturam quam sub co latitantem arbitrabatur,inspiceret; maiorem certe ipsius Zeuxidis iudicio qui palmam cessit ingenuo pudore, quod ipse tantum volucres fefellisset, Parrhasitis

vero se artificem. .

Et hunc nos persectionis & absolutionis gradum inartificum nostrorum picturis desideramus; simi nempe admodum pauci qui ill dc attingant, quia plerique opticas praeceptiones & Scenographiae praxes negligunt, quibus vel maxime possent in arte proficerc. Non tamen deest illis magna librorum &autnorum copia, qui varias &exquisitas Scenographiae methodos tradunt, & omnis generis exempla proponunt , quos hic singillatim non recenseo, chim ad huius operis calcem

illorum Catalogum subiungam. Sed mirabitur fortasse aliquis, quomodo post tot eximios scriptorcs, ego quoque id negotii luscipiam, ruasi n5 esset apud illos,unde studio rum desiderio copiose de abun-

anter satisfiat. Verum quidem est ea quae in Scenographia communi ad planorum contractionem&solidorum e planis eductionem pertinent, fuse satis ab aliis tradita isse;hcque etiam in prima huius operis molitione, cuius specimen vernacula pridem lingua protuli, cogitabam aliquid de istis Scenographiae principiis dicere ; sed singulares tantum

Perspectivae curiosae praxes S inaudita multis illius artis miracula proferre, reconditaque secreta aperire, facile mihi persuadens fore, ut hanc nostram opellam studios omnes boni consulerent, gauderentque vel exiguo laboris, temporisque dispendio exquisitas illarum proiectionum mirabilium praxes addiscere, quas longo vise, diligentia &repetitis saepius experimentis nonnisi dissiciliter comparaui, dum horis subcinuis, quas Theologia, aut alia professionis meae propria

studia concedebant, animum in opticis cxcrccndi occasionem sumerem, nouaque subinde e propria penu inventa depromerem &iam inuςntis haud infaeliciter addero

38쪽

pra uidebam etiam vellioc si item nomine Perspectivam scientiam , apud omnes commendandam, maiorisque faciendam ab iis, quibus maxime necessaria illius cognitio est, cum tamen ab ea propter innumeras dissicultatum spinas, quiuus undique circumsepta semper vi Aest, plerique abhorreant: existimabam scilicet hac ratione, propositis huiusmodi subtilitatibus admirandis, possic pulcherrimae scientiae conciliari , quos alioquin ipsius utilitas summa, necessitas ad sibi studium& desiderium non pertrallerent; sic nempe verum esse arbitrabar quod dicitur. Omne tulit punctum, qai miscuit utile dulci. Haec erat igitur in ipso suscepti operis initio mens mea: sed cum aliquando nonnullos Porspectivae aut hores tenerem, & cos praecipue qui regularia corpora scenographice delineanda proposuere, animaduerti aliquos, ut ioannem Coulinum, Samuelem Marolesium in illis errasse, nec secus authorem libri, cui titulus cit Dntagina in quo varia eximiaque, σc. referti quidem figuris scenographicis elegantissimis, sed regulis & praeceptis vacui: habet enim solummodo breuem quemdam giscursum de generali methodo .quam, cxempli gratia, pyramidiscu Tetraedro, utpote corporii simplicissimo praefigit 5 applicat, nec sine graui errore , ut amplius patet ex Corollario propositionis vigesimae tertiae primi libri huius parti: unde facile adducor ut credam vel esse alium authorem diagrammatum & alium praepositi discursus, vel non paucos errores in sequentibus multo sane dissicilioribus leoni linis irrepsisse, quanquam alias non invenuste descripti & adumbrati videantur. Qui vero de illis scripserunt authores alii, vel ipsa delineandi methodos tradidere adeo abstractas, ut Guidus Vbaldus; vel adeo intricatas, quod fecit Daniel Barbarus, ut eas in usum adhibere tyrones vix possint. Sunt denique alii qui solidorum huiusmodi proeeistionibus in plano in isti tuendis lingularia instrumenta proferunt, sed istius organicae proiectionis modus rcgularibus perinde ac irregularibus . i. quibuscunque corporibus deos, iectis communis est, ut ex nostro Scenographo Catholico deprehendet, qui leget: unde cum in hoc mihi ipsi satisfacere optarem & aliis etiam prodesse si posscin, singularem cuiusque construendi & delineandi methodum ex veris Geometriae principiis & Scenographiae praeceptis concinnavi, additis etiam ad calccm propositionum Corollariis, ubi si quid ab aliis peccatum esse arbitratus sum, propria censura notaui: quae nunc omnia publicae studiosorum utilitati exponenda esse decreui; sed Sc alia quamplurima elegantissima stellatorum corporum diagrammata subiunxi, quo factum est ut veluti generalem Scenographiae metho dum praescribere coactus fiterim, qua uterentur ii qui se in istis delineationibus cxercerent: i md sane quod in huius operis Idaea nequaquam praes iteram, ipsius Peripem uae naturalia principio, Geometricas demonstrationes fuse fatis de dilucide, quantum in me fuit expo-

39쪽

sibi ; in quo quid & quantum prae aliis praestiterim, aliorum esto iudi

cium,non meum; sed lectori intelligenti S ad ipsum opus bene attendenti satis innotescet, maxime si aliorum in operibus versatus fuerit, quorum ideo Catalogum huic parti sebiungendum esse cense imus, ut e Sconsillat qui volet, laboremque nostrum & diligentiam, sed & tblicitatem inpropriis huius Thaumaturgi inuentis aestimet. Interim quia tyronibus praecipue scribo,& huius scientiae imperitos edocere maxime satago, veniam a doctis postulo, si in gratiam priorum explicandis quibusdam geometricis principiis aliquando immorer, aut in facilioribus exponendis prolixior sim, cum& subinde peritioribus egregia quaedam theoremata & eruditas demonstrationes in operis decursu propinem.

Quod ad operis inscriptionem attinet, illud Thaumaturgi Optici

nomine insigniendum putavi: cum enim ad Thaumatopoeticam Vniuersalem, siue inter Admiranda Mathematica referantur Sphaera Pos. sidonii, quae calorum motus, planetarumque conuersiones & singula phaenomena coelestia repraesentabat; Architae columba lignea, quae leui per aera volatu sponter ferebatur; magni Archimedis specula,quibus in oppositas hostium classes, sammas de incendia inuehebat; m chinae quibus de ipsas naues integras in altum sublatas, mox in profundum demergebat; omnia Daedali Automata, ipsumque Alberti Magni industria concinnatum caput aereum, quod veluti naturalibus in structum organis loquebatur ; nec non de itupenda doctissimi Boetis opera, qui terpentum meorum sibilos, eiusdemque nrateriae volit crum Varios cantus audiri faciebat; cum, inquam, ista omnia subtilis smae artis prodigia in Admiranda Mathematica reiiciantur: certe singularia illa variarum proiectionum ollenta 3c insignia Perspectivae miracula, de quibus in toto opere dicere in Ilituimus, non minori iure postulant in Admirandis Opticis specialiter recenseri, ae ipse liber tot&tantorum mirabilium preceptor & cffector, Thaumaturgus Opticus appellari.

In quo quidem hunc ordinem tenuimus, qui per singulas in elencho propolitiones agnoscitur: in huius enim partis libro primo, post praelibata quaedam geometriae principia, Scenographiae nazuram ex singulari phaenomeno, praxes & demonstrationes proferimus, de iuexemplum adhibemus quinque selida regularia de alia nonnulladiagrammata non invenusta, quibus & subiungimus methodum obiecta quaecunque in data tabula scenographice delineandi, absque eo quod necessest ad collocandum distantiae punctum plani siectionis terminos egredi. In secundo libro qui sequitur, proiectionum obliquarum etiam in planis irregularibus quibuscunque fundamenta eruimus, illarumque instruendarum praxes multas expeditas & exquisitas proponimus: Deinde Scenographi Cathol1ci descriptionem, constructionem &vsum apponimus, cui demum Appendicem de lumine de umbris subnectimus, quae singula studioso lectori suis locis discutienda Dissilirco by Coos le

40쪽

relinquimus. In alterius autem partis libro qui tertius erit operis agis mirandas speculorum proprietates & praestantissimas in deformandis ad eadem specula, reformandisque ex dato puncto imaginum proiectionibus accipies Deus fauerit, otiumque & vires ex eius immensa bonitate suppeditent: scut& quarto libro, qui secundus est eius. dem partis, abdita refractionum principia aperientur, de praxes singulares demonstrationesque in exhibendis permultiformia diaphana

omnis generis imaginibus exponentur. In omnibus autem eum dicendi characterem, seu styli genus consequimur quod materiae quam tractamus maxime, ut putamus, conuenit . i. non elatum, non sublime aut multum elegans, sed simplex &purum, tanquain seuerioribus disciplinis atque ad utilitatem pertinentibus ; in quibus ut ait Seneca,animo scribendum est, non auribus, ne quod bene monet Clemens Alexandrinus, eos qui haerent dictionibus & in eis sunt occupati, res ipis fugiant. Sed & aduertendum est non omnia penitus a nobis in hoc opere proponen bictas geometricae demoustrationis leges consequi: in

multis enin aciles praxes & expeditas methodos venamur potius, quam geometrica scrutamur,quod suis locis amplius animaduertetur; sicut & satis agnoscetur, propositorum descriptiones aliquando pro

veris & propriis definitionibus substitui, quod facilioris intelligentiae

causa factum est,& ut sine scrupulo in istis omnibus versari videre mur Corollarii nomen pro significando scholio, animaduersione, consectario, nota, appendice, &c. promiscue & generaliter adhibiti

tum est.

Caeterum iam did debuerat hoc operis in lucem prodiisse , quod a sexennio iam incaeptum in aduersariis habeo, & huc illuc circumfero, cum ad totum perficiendum vix mihi continui temporis integrum se mestre necessarium arbitrarer. Uerum totum id temporis ita me variis

districtum curis &occupationibus habuit, ut mihi ipsi copia mei non fuerit: satis id sciunt illi quorum a nutibus totus pendeo, aliique etiam quibus plane ignotus non sum; ab eo enim tempore quo primam huius operis idaeam publici iuris seci, ex superiorum mandato peregrina tionem in Urbem semel atque iterum suscepi,&inde patris redditus, studiis Theologicis praefectus & ad alia in nostro Ordine ministeria deputatus, tan)em ut plus exantiarem laborum, minusque haberem temporis in Visitationis Generalis omnium Galliae Prouinciarum pariatem vocatus, eruditissimoque & sapientissimo viro Reu Admodum P. Francisco Linouio Ordinis nostri in Gallia Vicario&Visitatori Gene, rati dignissimo, quem honoris causa nomino, collega destinatus fiat; in quaeliamnum Sparta, continuique itineris laboribus versanti, etsi

vix aliquid temporis mihi stipersit, horas tamen subci suas, quas sellicitae negotiorum relinquunt curae, scribendae tibi huic praefationi desumo, quo modo certe & alia multa, sed duos praesertim ultimos tractatus composui: unde & habeo quod iure postulem, si quid in istis

SEARCH

MENU NAVIGATION