장음표시 사용
501쪽
HIs TORIA. 477catum fecit: ut nos efficiamur iustitia Dei in ipso. Haec & quae sunt huiusmodi inuenientes apud eos qui fuerunt diuini verbi ministri, diuinae charitatis stimulos undique accipiunt, & omnia despicientes, eum cuius amore tenentur visione apprehendunt : & ante eam quae speratur incorruptionem, corpus spiritale reddiderunt. Hunc nos quo
que amorem accipiamus, & a sponsi illecti pulchritudine , & bona quae sunt promissa desidcrania
tes, & beneficiorum multitudinem cogitantes, &ingrati animi crimen reformidantes, amantes autem , eius leges custodiamus. Haec est enim definitio amicitiae eadem amare & eadem odisse. Propterea dicebat etiam Abrahae, Benedicam benedicentibus te, & te execrantes execrabor. Et David
ait ad ipsum, Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus. Et rursus, Nunquid eos qui oderutte domine, odio habui, & propter inimicos tuos liquescebam Persecto odio odera illos in inimicos mihi facti sunt.Et alibi, Iniquos odio habui, legem Wal. δει. autem tuam dilexi. Et alibi, aa in dilexi legem tuam domine: tota die meditatio mea est . Eit er- s7. go signum euidens in Deum charitatis, diuinarum eius legum obseruatio. QSi enim me diligit, mandata mea seruabit, dixit dominus Christus, cum quo Patri gloria, cum sincto spiritu, nunc& semper, S insecula seculorum. Amen.