Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

uel SANCTORUM PATRVM

in id consumerent. Habet autem nutrimen tu lentem aqua madefacta . Omnem autem hunc labo rem sustinet, cum sit plane exiccato corpore desemimortuo. Pellis enim subtilissima,& quae est instar membranae, est ossibus tenuibus circuniecta, adipe & carne consumpta a laboribus .Proponitur autem omnibus eam videre volentibus, & viris αmulieribus, neque vultu aspiciens, neque alij vultum spectandu exhibens, sed amictu quidem penitus contecta, ad genua autem usque incuruata, valde gracili autem voce & non satis expressa loquens,& eam quoque semper cum lachrymis pro . ferens . Saepe enim cum meam dextera sumpsisset,& oculis imposuisset, eam dimisit adeo madefacta,ut ex ipsa manu distillarent lachrymae. Eam ergo cuius sunt tantae opes philosophiae, flentem lamentantem 5 ingemiscentem similiter atque ear quae sunt in extrema paupertate , qti nam pro dignitate laudauerit oratio 'Vchemens enim amor in Deum illas parit lachrymas , ad diuina inflamans contemplationem, & pungens aculeis, & urgens ad eu qui est hinc futurus excessum. Porro autem quantiis in his diu noctuque versetur , ne aliorum quidem generum virtutis curam abiicit. Sed pro viribus quidem curat optimos Athletas, quoru meminimus,& quos pr termisimus:curat autem eos quoque qui ad ipsum veniunt: iubens quidem habitare apud vici pastorem ipsa vero mittens omnia quae sunt necessaria. Matris enim & fratrum facultates ei sunt propositae ad sumptum faciendum, quae,

482쪽

quae per ipsum accipiunt benedictionem. Quinetiam mini quoque venienti ad illam partem, est autem nostrae regioni ad austrum mittit & panem& fructus & lentem madefactam. Sed quousque

prolixa utor oratione, studens omnem eius narrare virtutem, cum oporteat aliorum quoque proferre

vitam , quae imitatae sunt & hanc & illas quarum prius meminius ZM ultat enim aliae partim quidem vitam amplexae sunt solitariam: partim autem viuere amarunt cum pluribus: adeo ut ducentae &quinquaginta & plures, & pauciores simul vivat, uno cibo vescentes, super solas storeas ex instituto dormientes, & manus quidem lanae attribuentes, hymnis vero lingua consecrantes. Sunt aute eiusmodi innumerabilia sapientiae gymnasia, non sollim in nostra regione, sed etiam per totum orientem.Iis autem plena est & Palaestina & Aegyptus, de A sita de Pontus, & tota Europa. Ex quo enim Christus Dominus honorauit virginitatem,Vt quinatus sit ex virginitate, pratrivirginitatis natura germinauit, & hos suave olentes, & qui non marcescunt,flores osteri Creatori: non virtutem in masculo& foemina discernens nec in duas disserentias diuidens philosophiam: est enim differentia D corporum, sed non animorum. In Christo enim cata. s. MIesu,ut ait diuinus Apostolus, non est masculus & ν emina. Vna aute mulieribus & viris est fides sup- Dpeditata. Vnus enim Dominus, una fides, Vnuinxi baptisma: unus Deus & pater omniu, mi est super omnia, & per omnia, dc in omnibus nobis.

483쪽

sANCTORUM PATRUM in etiam unum regnum coelorum Agonoth ta proposuit victoribus, hoc commune praemium definiens certaminibus. Sunt ergo, ut dixi, multae& virorum & mulierum pietatis palaestrae, non apud nos sol im, sed etiam in uniuersa Syria & Palaestina dc Cilicia,& in ea quae est media inter duos fluuios. In Aegypto autem dicunt etia plus quam quinque millia virorum habere monasteria, qui operantur, &interim Dominum laudant hymnis. que celebrant: nec solum ex operibus necessarium alimentum comparant: sed etiam aduenientibus hospitibus & egentibus opem serunt. Sed omnia narrare non solum ego, sed nec omnes scriptores potuerint: & ut maxime fieri posset, superuacaneum id esse existimo,& honoris cupiditatem quς nihil habeat commodi. Iis enim qui volunt aliquam percipere utilitatem, sufficiunt ea quae dicta sunt ad praebendum id quod desideratur. Ideo enim & vitae diuersorum fecimus mentionem, &mulierum narratio P s narrationibus virorum adiecimus , ut & senes &iuuenes& mulieres philosophiae habeant exemplaria: & unusquisque eam quae sibi cordi est vitam exprimens, habeat suae vi tae quandam regulam & gnomonem, qui est situs in narratione: & quomodo pictores ad exemplar respicientes, & oculos imitantur, & nasum, dc os,& genas, & aures, & frontem, & ipsos capitis &barbae pilos, & ad haec & sessionem & stationem: quinetiam ipsos oculorum intuitus, siue sint laetiti alacres, siue seueri de truces: ita etiam oportet

484쪽

ΠISTORIA.vnunquemque ex iis qui haec scripta legunt, volentem vitam aliquam imitari, sua ad illam quam eligit componere: & quomodo fabri asseres ruabrica dirigentes, eousque id quod est superfluum

auserunt, donec apposita regula, viderint asserem esse aequalem : ita etiam eu qui velit vitam aliquam imitari, oportet eum seipsum ponere pro regula, & viiij resecare superflua, & virtutis replere ea quq desunt. Ea enim de causa scriptionis labore suscepimus, utilitatis occasione proponentes volentibus. Rogo autem eos qui sunt lecturi, ut cum ex aliorum laboribus absque labore voluptatem capiunt, labores suis compensent precibus .Eos quoque obsecro quorum vitam conscripsi, ne me despiciant procul degentem ab illorum spiritali chorea: sed trahant infra iacente, & ad virtutis tollant altitudine, S suo choro coniungant:ut non solum laude alienas diuitias, sed ipse etiam habeam aliqu a laudis occasionem, & facto & verbo & cogitatione glorificans seruatorem uniuerseru.Cum quo patri gloria,cum sancto spiritu, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

EIUSDEM ORATIO

De charitate.

Uanti quidem sint virtutis athletae, qua multisque & qualibus coronis decorentur,aperte docent quς a nobis de eis scriptae sunt narrationes. Nam etsi non con-

485쪽

SANCTORUM PATRUM

tinent omnia eorum certamina : sficiunt tamen vel pauca ad ostendendam totius viis sermam. Etenim non totum aurum quod affertur consumens

lapis , sed eius paululo affricatus , ostendit esse vel probum vel improbum: similiter quoque sagitta-rtu, ex paucis quae emittuntur telis, recte didicerit quispiam,an recte sagittet & ad scopum dirigat,an

ab eo aberret, in arte minime exercitatus. Ita etiam

alij artifices, ne dicam de singulis, possiunt dignosci,& athletae, & cursores, & tragoediae histriones,& gubernatores, S nauiu aedificatores,& medici,& agricolae, & alij, ut semel dicam , qui artem tractant aliquam. Sufficit enim pauca experientia &ad ostendendam artem eorum qui sunt praediti scientia, & ad conuincendam eorum inscitiam qui solo utuntur.nomine. Sufficiunt ergo, ut dixi, vel pauca quae scripta sunt ex iis quae recte & ex virtute ab unoquoque gesta sunt, ad vitae uniuersum docendum institutum. Conuenit autem nos in praesentia scrutari & inquirere dc persecte disic re, undenam incitati hoc vitae institutum amplexi sunt,& quibusnam moti rationibus,ad hoc philosophiae fastigium peruenere. Od enim non steti viribus corporis, ea quae humana natura superant amauerint,& ei positos tra ressi terminos,& pietatis Athletis fixa septa transilierint, aperte docet experientia.Nemo enim ex iis qui sunt expertes huius philosophiae, ostendit unquam eorum tolerantiam. Nam etiamsi niuem patiantur pastores: at non semper: nam dc utuntur antris, & domos redeunt,

486쪽

HISTORIA. I deunt, & calceis pedes tegunt, & vestibus calidioribus alias parita corporis amiciunt: & bis &ter in die & fortasse etiam quater cibum capiunt: quinetia carniu esses & vini potus quouis soco melius corpora calefaciunt. Qi ando enim tale nutrimentum fuerit alteratum, & veluti quodam colo discretum, & ad iecur perueniens fuerit mutatum in sanguinem, ad cor quidem procedit per venam concauam: illinc autem ex calefactum pervadit in

omnes partes corporis. Q cunque autem venerit, non solum irrigat, sed etiam ignis instar calefacit , & melius quam molles vestes fouet corpus.

Non enim,ut quida arbitrantur, tunicae indumeta& vestes calorem praebent corpori. lapides enim &ligna calefacerent, quibus ea admota essent. Sed

nemo unquam vidit lignum vel lapidem vestibus euasisse calidiorem . Ergo nec corpori praebent ea calorem, sed seruant calorem corporis: & frigidi

quidem aeris arcent incursionem: suscipientes autem vapores qui exeunt ex corpore,& iis calefiunt,& calorem exhibent corpori. Huius autem rei testis est experientia. Saepe enim frigidum lectum ingredientes , corporis applicatione stragulum quod prius erat frigidum calidum efficimus. Cibus ergo corpus magis calefacit quam vestis. QUeum autem sumunt ad satietatem, habent sufficies

propugnaculum aduersus impetus frigoris. Eo enim armant corpus, & parant ac instruunt ut pos-st resistere tali anni tempestati. QSi autem nec cibum nec potum quotidie sumunt, & quando si

1111M iij munt,

487쪽

έ18 SANCTORUM PATRVMmunt, non expectant satietatem, sed adhuc acrem ac vehemente refrenant appetitione, & ea sumunt non quae possitnt corpus calefacere, sed vel vescuntur herbis non secus ac bruta animantia, vel solis madefactis utuntur leguminibus: ex tali nutrimeto quemnam calorem hauserint anta hinc autem suerit fluxio sanguinis In nullo ergo sunt alij eorum studiis similes. Neque enim est eadem vestis & horum & illorum. Haec est enim asperrima,& quae minime potest calcfacere, neque similis cibus , sed qui repugnat ex diametro . Pastoribus Gnim & huiusmodi aliis comede di tempus est omne tempus: metiuntur enim tempus appetitione,& si mane eos fames inuaserit, statim cibum ad hia bent: & adhibent quidquid coligerit. non est enim eis definitum, ut hoc quidem vescantur, illo vero

minime: sed secure comedunt quaecunque voluerint .Hic autem & dies,&tempora,&cibi genera,& mensur : & est eius exclusa satietas.Nullus ergo ex iis qui delectantur aliorum reprehensione,agricolas &pastores dc nautas adducens in medium, conetur horum maximorum Athletarii minuere certamina. Na & Agricola laborans interdiu,domino tu curatur, eam o i officio prosequente

coniuge. Quinetiam pastor est similiter particeps

omnium quae prius diximus. Nauta autem corpore quidem solis radium excipit: sed aquis adhibitis curat corpus . Natat enim quantum lubet, &flammae radiu adhibet remedium, aquae frigiditatem . Hos autem nemo est qui curet. Non enim simul

488쪽

ΗIsTORIA.mul habitant mulieres, quae viros variis modis recreant & consolantur. Neque cum radius inua odit vehementius,aquarum adhibent solatium: nec hiberno tempore cibum opponunt frigori, neque

noctis quietem, tanquam aliquod medicamentu, diurnis exhibent laboribus. Huius enim sunt plures & maiores sudores quam ij qui fiunt interdiu. In hac enim & luctantur contra somnum: nec patiuntur vinci ab illius dulcedine, sed dulcissimam superant tyrannidem , & tota nocte dominum hymnis perpetuo celebrant. Nullus ergo ex iis qui sunt extra horum philosophiam, horum ostendit tolerantiam. Si autem nullus ex aliis hominibus, potest talibus resistere laboribus, clarum est quod

amor in Deum, effecit ut naturae terminos trans lirent: & superna flamma accensi, lubenter serunt

impetum frigoris, & qui a se peris descendit rore,

flammam radiorum mitigant. Is eos & alit & rigat & amicit: & dat pennas, & edocet volare: efficit ut coelum transcendant: & eum qui amatur quoad eius fieri potest ostendit: & visione conte-plationis incendit desiderium, & excitat amatorium, & flammam accendit ardentiorem . Q modo enim ij qui amant corpora, & aspectu eorum qui amantur praebent amori materiam, & illud oestrum reddunt vehementius: ita ij qui accipiunt stimulos diuinae dilectionis, diuinam illam,& quae nunquam interit, visione apprehendentes pulchritudinem, efficiunt acutiores aculeos dilectionis: & quo magis frui desiderant, eo magis expellunt

489쪽

so SANCTORVM PATRVM pellunt satietate. Voluptatem enim corporu consequitur repletio. Diuinus aute amor non accipit leges satietatis . Talis erat Moses magnus ille legissator,qui saepe, quantu homini licuit, diuina cotemplatione dignatus,cum beata saepe voce excepisset,& fuisset 1ntra caligine quadraginta diebus, & accepisset leges diuinas,non solum eu ulla cepit satietas, sed etia vehementius S ardentius suit eius desiderium. Iada enim veluti crapula accepta ab illius amoris temulentia, dc amatorio furore supramodu percitus,propria quidem ignorauit natura, quae aute non licet videre, ea videre concupiit. Naveluti dominij oblitus, & soluamore considerans, 2xod 33. is dixit Deo uniuersoru , Ecce tu dicis mihi, inuenisti, , gratiam apud me: & noui te praeter omnes. Si ergo inueni gratia coram te,ostende mihi teipsum:ita te videam ut cognoscam. Tanta ex diuina dilectione iaaccepit ebrietate:nec ebrietas sedauit sitim,sed eam effecit vehementiore.& additamentu cognitionis,

effectum est incrementum desiderh: & in fruendo aucta est: appetitio: & quomodo ignis quo plus

accipit nutrimenti, eo maiorem accipit operationem : ea enim accessione materiae augetur,non obtunditur : ita in Deum dilectio accenditur diuinarum rerum contemplatione, & operationem hinc suscipit maiorem & vehementiorem : & 'uὁ magis in rebus diuinis versatus quis fuerit, eo magis accendit flammam dilectionis. Nec nos hoc docuit solum magnus Moses, sed etiam sancta sponsa, de qua dicit beatus Paulus. Despondi vos univiro

490쪽

ri viro virginem castam exhibere Christo. Eae-2.Corin. s,nim in cantico canticorum cantat ad sponsum. Ostende mihi vultum tuum: & fac ut audiam vox, cem tuam: vox enim tua est suauis: & vultus tuus formosus. Nam cum ex iis quae de eo dicuntur amore capta suerit, non est contenta orationibus, sed vult etiam ipsam vocem audire: & cum alas accepisset, & sublime elata esset, iis quae de eius specie feruntur narrationibus, desiderat ipsam quoque contemplationem: iis quae dictae sunt laud1ribus suum amorem significans. Ostende, inquit,

a, mihi vultum tuum:&sae ut ego audiam vocem ax tuam. oniam vox tua est suavis, & vultus tuus

Mest sormosus. Eius quoque pulchritudinis amore captus pronubus & sponsae deductor, Paulus, inquam, ille diuinus, amatoriam illam emisi vo , , cem. is nos separabit a charitate Christi 'assii- κό-t.:ictio an angustia: an fames, an persecutio, an nudi -υtas, an periculum, an gladius t sicut scriptum est.

D Propter te mortificamur tota die. Reputati sumus si tanquam oves occisionis. Deinde ostendit etiam causam tolerantiae. In his, enim inquit, omnibus ,

superamus propter Deum qui dilexit nos. Considerantes enim quinam cum simus, quaenam bona accepimus: & quod non nos primi dileximus, sed amati vii issim amauimus: & cum haberemus odio, amati sumus: & cum inimici essem us, fuimus reconciliati: cum non ipsi supplices petii si mus ut fieret reconciliatio, sed ad nos legatus v nisset unigenitus: & qui iniuriam feceramus, inui-

SEARCH

MENU NAVIGATION