장음표시 사용
491쪽
cx SANCTORUM PATRvMtati sumus ab eo qui fuerat affectus iniuria: ter haec reputantes susceptam pro nobis crucem:
salutares passiones: mortis cessationem: datam n
bis spem resurrectionis. Haec &quae sunt huius
modi considerantes, superamus eas quae in nos incurrunt difficultates: & beneficiorum memoriam conferentes cum ea quae est ad breue tempus amictione corporis, lubenter ferimus rerum molestarum impetus. Omnes enim vitae molestias, cum amore in Dominum, tanquam in trutIna conserentes,eas valde leues inuenimus. Et si omnia quae
videntur iucunda & delectabalsa, simul collegerimus , si contra diuinum expendatur desiderium, ea umbra magis evanida,&quae vernis floribus facilius intereant, ostendit. Id autem'& per ea quae dicta sunt, &quae dicenda, aperte significat.iPeris suasum, enim inquit, habeo quod neque mors, neri que vita, neque angeli, neque principatus, neque
1, potestates, neque virtutes, neque praesentia, neque D futura, neque altitudo, neque profunditas, neque,' aliqua alia creatura, poterit nos separare a charita 'D te Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. onia enim cum superius ea sola quae sunt molesta posuisset, ad examen adduxit afflictionem,& angustias, & famem, & persecutionem, & nuditatem, Ac periculum, & gladium, hoc est, caedem violenta: merito hic quoque tristibus adiicit ea quae sunt iucunda: morti, vitam: sensilibus ea quae percipiuntur intelligentiar iis quae videntur,
eas quae sub aspectu minime cadunt virtutes praeessentibus
492쪽
ΗIsTORIA.sentibus & praetereuntibus, ea quae sutura sunt &manent: & praeterea gehennae profunditati, regni
altitudinem. Haec autem omnia cum examinasset& comparasset, & amori omnia cedere in uenisset,
tam quae sunt molesta quam quae iucunda, & charitatis priuationem,eo quod est in gehenna supplicio acerbiorem: & ostendisset quod si fieri posset, mallet cum diuina dilectione silppliciu cuius minae intentantur, quam absque ea, regnum quod est promissum: ebrius desiderio, ea quaerit quae non
constant: &ea contendit conferre cum diuinoa- , , more.Neque altitudo ,enim inquit, neque prosun-
, , ditas, neque aliqua alia creatura, poterit nos sepa- , , rare a charitate Dei,quae est in Christo Iesu Domi is no nostro. Non solum, enim inquit omnibus quae simul videntur, di: quae sub aspectum non cadunt, praefero amorem in Seruatorem & Creatorem,sed etiam si aliqua alia creatura,hac maior & pulchrior apparuerit, non persuadebit ut mutem chalitatem. Sed etsi quis ea quaesiint iucunda praebuerit, absque ea non accipiam: etsi propter eam ea quae sunt molesta intulerit, mihi amabilia videbuntur& valde expetenda: & quae propter eam sustinetur, fames, est mihi quibusvis deliciis gratior: &pace persecutio iucundior: & nuditas, purpura &ex auro laboratis vestibus delectabilior: & periculum quavis securitate iucundius: & violenta caedes quavis vita magis expetenda. Causa enim eorum quae mihi eueniunt, efficitur mihi consolatio. Nam propter amatorem simul & eum quia- .
493쪽
σέ SANCTORUM PATRvMI.cor.sr , , matur, has excipio procellas . Eum enim qui nonis nouit peccatum , propter nos fecit peccatum , ut is nos efficiamur Dei iustitia in ipso. Qui cum esset diues, propter nos pauper factus est,Vt nos pauperiatate illius ditescamus: & nos redemit a maledicto legis , factus pro nobis maledictum : & hum hauit seipsum factus obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis: & cum nos adhuc essemus
peccatores, Christus pro nobis est mortuus. Haec& quae sunt eiusmodi reputans, non acceperim regnum coelorum,absque in ipsum charitate: non
fugerim supplicium in gehenna, si consentaneum esset ut qui eam habet pateretur supplicium. Hoc
a Cor.I. D autem alibi quoque docet aperte,dicens. Dei enim ,, charitas non continet, cum hoc iudicauerimus
quod unus mortuus est pro omnibus: ut qui viuut, , , no amplius sibi vivant, ted ei qui pro ipsis est mora, tuus & resurrexit. Resi ergo non amplius sibi vivunt, sed ei qui pro ipsis est mortuus, & resurrexit, omnia pro ipso & agere & pati lubenter sustinent. Porro autem ea quoque quae sunt natura magna & perpessu difficilia, cum amore compa-a,cor.4. rans, parua dicit & ad serendum facilia. Id enimis quod in praesenti est momentaneum & leue tri- ,,bulationis nostrae supra modum, supra modum
,, aeternae gloriae pondus operatur in nobis. De- ,, inde etiam docet quomodo conserre oporteat. ,, Non considerantibus nobis ea quae videntur, sed ,, ea quae non Videntur. Q enim videntur, momentanea. Mae autem non videntur , aeterna.
494쪽
sentibus: aeterna autem cum momentaneis, cum
afflictione autem, gloria. Illa enim habet id quod
est momentaneum : haec vero id quod est aeterianum. Ea de causa ipsa quidem est leuis,& ad serendum facilis. Illa autem est magnifica & praeclara& maximi pretij. Et ideo illud quoque Supra modum , adiecit utrisque: nempe & lenitati assitistionis, & ponderi gloriae. Nam & haec,inquit, sunt insigniter parua & leuia & momentanea, & illa similiter insigniter & supra modum gloriosa,praeclara & magnifica, & maximi preth, & aeterna. ,, Quinetiam alibi quoque clamat similiter, Placeo ,
, , mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in ne
cessitatibus , in persecutionibus, in anxietatibus is pro Christo. mando enim infirmor,tunc potens sitim. Hoc magnus quoque Petrus sauciatus desiderio, nec cum prius quidem suturam didicisset negationem , latere voluit: sed satius duxit seia quens negare,quam fugiens confiteri. ὀd enim
ab amore & non a temeritate proficisceretur haec consectatio,res ipsa testatur. Neque enim post negationem in animum induxit ut magistrum relinqueret: sed fleuit quidem amare, ut docet historia , & quod victus esset suam defleuit imbecillitatem a assedit autem vinculis amoris irretitus. in etiam cum accepisset nuncium resurrectionis, primus venit ad lepulchrum . Iam veroclina in Galilaea quoque piscans,intellexisset ipsum esse dominum qui stabat& loquebatur in littore NNN iij non
495쪽
SANCTORUM PATRUM non sustinuit quidem , clim cinaba tardius proscinderet terga maris : desiderauit autem sumptis
pennis, per aerem occupare littus quam celerrime. QAoniam autem pennis priuata est natura, aquis quidem utitur pro aere: pro pennis autem, manibus . Natans autem peruenit ad eum quem
amabat: & accipit cursum praemij, qtiod in honore praeponatur in alus . Vbi enim eum sede re iussit, & cibos inuentos distribuit , protinus eum coepit alloqui: percunctans quidem & interrogans quanta esset eius dilectio, alias autem ape-
Io .rti is riens magni Petri amorem . Simon enim Petre,
M inquit, amas me plus his. Is autem ipsum citauit, , ad suum meum amorem testificandum. Domine, D enim inquit, tu scis quia amo te. In animis enim hominu insides, & aperte scis motus cogitationis: nec te aliquid latet ex rebus humanis . Nosti enim omnia & antiqua & extrema. His subiunxit dominus, Pasce oves meas. Ego enim,inquit, nullius rei egeo. Maximum autem duco beneficium, mearum ovium curam: dc quae in illas consertur diligentiam ac solicitudinem, ego in me recipio. Oportet ergo te eam qua frueris prouidentiam
Impertiri conseruis, & eos pascere ut pasceris, &quas mihi debes gratias, per illos exoluere. Haec rursus iterum interrogauit dominus: & bis respondit magnus Petrus: & bis accepit factam pastoris electionem . Postquam autem tertia quoque fuit proposita interrogatio,non amplius aeque auridacter & secure respondit Petrus: sed & timore impletur,
496쪽
HISTORIA. 467 impletur , & animo angitur & conturbatur: &timuit suspicans ne alteram praeuidens negationem dominus verba amoris irrideret. Priora enim reuocabat in memoriam, & ei veniebat In mentem, quod iam prius quoque saepe quidem usque ad mortem non se esse relicturum magistrum anfirmasses: audiisset autem quod prius qu am gallus
cantaret ter esset negaturus inuenisset sua promissionem non accepisse finem sed suisse confirmatam domini praedictionem. Horum liccipsum terrebat memoria: & non sinebat eam quam con- ueniebat afferre responsionem: sed acutos quidem& molestos accepit aculeos, in cognitione tamen concessit domino: non resistens quidem, ut prius: nec dicens. Etiamsi i ne oporteat tecum mori, non te relinquam: sed dicens se quidem habere dominum conscium suae dilectionis: persectani autem uniuersorum cognitionem esse apud ipsum solumis uniuersorum creatorem confitens. Domine, enim
, , inquit, tu nosti omnia: tu scis quod amo te. Qyod enim amo te, & nosti, & testaris. An autem sim in amore pei seueraturus, ipse nosti apertius : ego enim nihil dico de suturis: neque de iis decertabo quae nescio. Didici experientia non contradicere domino. Tu es fons veritatis. Tu es abyssias cognitionis: didici ego stare tuis decretis. Hunc eius timorem cum vidisset dominus, &recte sciret eius amorem , praedictione mortis eius soluit timorem : & dat lcstimonium dilectioni: & Petri confirmat consessionem : & ulceri negationis conses.
497쪽
ct SANCTORUM:PATRvMeonsessionis adhibet medicamentum. Propterea enim, ut existimo, hanc quoque exegit triplicem:
ut tot numero ulceribus totide exhiberet medic
menta: & praesentibus discipulis famam aperiret charitatis. Mortis itaque praedictio & Petrum est consolata:& alios docuit diuini consitu & dispensationis fuisse negationem, non autem eius animi. Hoc quoque ipse innuit Seruator & dominus noster, quando dixit ad eum. Simon Simon, expe- ,, tiuit te Satanas, ut te cribraret sicut triticum . Et D ego rogaui pro te, ut non deficiat fides tua: sed &,, tu quoque aliquando conuersus, confirma statresa, tuos. Sicut enim , inquit, ego te non despexi cum fluctuares & labares: ita sis tu quoque sustentaculum fratribus qui circumaguntur: & id quod es
assecutus, imperti auxilium : & ne eos pellas qui labuntur: sed erige eos qui periclitantur. Ea enim . de causa concedo ut tu quoque labaris, sed te non sino cadere, procurans ut qui labant per te stent &erigantur. Ita orbem terrarum qui lababat & agitabatur, magna haec columna fulciit, & ut omnino caderet non permisit, sed erexit stabilemque reddidit , Dei oves pascere iussiis: & cum pro eo probris afficeretur, sustinebat:& cum per ignominiam caederetur, gaudebat: & ex improbo exiens concilio, laetabatur cum secto, quod dignus esset habitus pro nomine domini pati contumeliam.
inetiam cum coniiciebatur in carcerem,gestiebat & exultabat, & cum a Nerone propter crucem est ad mortem crucis damnatus, rogauit ca nifices,
498쪽
ΗISTORIA. nifices, ne similiter atque dominus trabi affigeretur, sed contrario modo: veritus, ut est veri limile, ne eadem passio, eundem sibi ab insipientibus
honorem conciliaret. Et ideo rogauit ut manus superius, inferius autem pedes assigerentur. Extremum enim eligere, non in honore solum,sed etiam
in ignominia, didicimus. Quod si etiam fieri potu illet ut hanc mortem decies vel etiam qti inqua- gelies subiret, eam cum voluptate maxima sum-nuillet, ut qui ellet diuino incensus desiderio. Hoc ipsum clamat quoque diuinus Paulus, nunc qui- , , dem dicens. Quotidie morior, per nostram glo- i , , riationem quam habeo in Christo Iesu: nunc au-ς,,tem, Cum Christo sum crucifixus. Vivo autems, non amplius ego : vivit autem in me Christus. at ergo diuinum accepit amorem, terrena quidem simul omnia contemnit: conculcat autem omnes voluptates corporis: despicit opes & gloriam,& hominum honorem: a telis aranearum nihil differre existimat purpuram Imperatoriam: pretiosas gemmas assimilat calculis qui sunt in littoribus: non rem beatam ducit existimandam sanitatem corporis: neque morbum appellat calamitatem: neque in selicitatem vocat paupertatem,nec
res suas male gerere dicit pauperem: nec diuitiis &delitiis metitur felicitatem: sed aquis fluuiorum, quae in ripi, plantatas arbores praeterfluunt, & apud nullam ex iis consistunt, unumquodque eΟ-rum semper esse simile recte existimat. Similiter
enim & paupertas, δc diuitiae, de sanitas, & mor-O OO bus,
499쪽
ro SANCTORUM PATRvMbus , honor & infamia, dc quaecunque alia: naturam hominu praetercurrunt, non cernuntur semper apud eosdem manentia , sed eos qui possident mutantia, & ab aliis ad alios assidue transeuntia: multi enim a magnis opibus cadunt in extremam inopiam multi autem ex pauperibus conscendunt in diuitum catalogum. Iam Vero morbus quoque& sanitas, ingreditur per omnia, ut uno verbo dicam, corpora, & esurientia, & lautitiis ac deliciis fruentia. Virtus autem& philosophia est bonum constans ac stabile. Vincit enim & manus latronis, & linguas Sycophantarum ,& hostilium telorum , hallarumque procellas. A sebre non consumitur: non perit obiter in fluctibus: nec patitur iacturam in naufragio. Eius vires non aufert tempus,sed auget. Eius autem materia est in Deum dilectio. Fieri cnim non potest ut se recte quis gerat in philosophia, qui non fuerit Dei amator vehemens: imo vero hoc ipsum vocatur philosophia. Sapientia enim Deus & est & vocatur. De Deo c-I.Tim. I. is nim uniuersorum dicit beatus Paulus. Immorta- , , li , inuisibili , soli sapienti Deo. De unigenito au-I.cor. r. , , tem dicit. Christi Dei virtus, & Dei sapientia. Et rursus, Data est nobis sapientia a Deo, itistitia, Scsanctificatio, & redemptio. Ei est ergo reveraphilosophus, uire etiam vocari poterit pius & Dei amans. QSi Deum autem amat, alia omnia despiciens, & eum solumiqui amatur respiciens, illius curam & suam an eum seruitutem caeteris praesertomnibus: illa solum &idicens & faciens & cogi -
500쪽
HIs TORIA. Titans, quae ei quem amat placent & grata sunt: &abhorret omnia quaecunque ille prohibet. Hanc charitatem cum Adam contempsisset, & ingratus suisset in benefactorem, ingrati sui animi me cedem, accepit spinas, labores, & aerumnas. Eam cum ei qui bona suppeditat Abel firmam conseruallet 5: stabilem, & ventris quidem voluptates contempsisset, Deum autem colere & ei ex animo seruire instituisset, perpetuis, & in quas non cadit interitus, coronis est ornatus: & per omnem procedit generationem, laudis fructum colligens per memoriam . Eam cum veram & germana Enoch acquisiisset, & bene plantauit, & messuit melius:& Dei cultus retulit mercedem, transsationem, &vitam tunc immortalem , gloriosamque & illustrem per omnem vitam memoriam. id dixerit quispiam de Noe pietate dc in Deum amore, quam nec retardavit quidem iniquorum &sceleratorum impetus: sed cum omnes declinassent, &via contraria ingredi constituissent, solus via recta est ingressus, omnibus simul praeponens creatorem. QSocirca solus quoque cum filiis salutem est consecutus,& semen relictum est naturae, &scintillacoseruata est generi.Sic Melchisedech magnus ille pontifex, cum eorum qui simulachra colere instituissent, abhorreret amentiam, uniuersorum creatori suum dedicauit sacerdotiu. amobrem magnam illam accepit mercedem , ut qui fuerit figura & umbra eius qui revera est sine patre & matre & absque genealogia, & neque habet