Responsum episcopi Beritensis ad eminentissimum, & reverendissimum D.Cardinalem Marescottum super scripturam R.P. Ludovici Le Comte Societatis Jesu ei communicatam

발행: 1701년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

claudicto, sub studiorum initium, quibusdam antiquis , inter quos Princeps cm Xungi dc Consuesus numerantur, fa- Confiicio prout , & csteris preces fu-os fuisse, ut constat ex Oratione ab eodem Imperatore recitata, &in libris Τὰ minet bori lien registrata, testatur Episcopus Beritensis; & ne unius testis assertio nullius roboris reputetur, 60 comprobatur

ex tractatu Illustrissimi Episcopi Iasilita-nὶ a Patribus Soc. satis laudati. Ergo non ita falsum, & inauditum in Sinis hoc esse

videtur, ut R. Pater sibi visum esse testatur. An vero preces quodammodo dici queant orationes nonnullae in solemni bus oblationibus Confucio factis, recitat ,quq ab eodem laiscopo Beritensi exbibitae fuere RR. Patribus Qualificatoribus in S. Osticii Palatio hac de causa congregatis, ex eorumdem votis colligi fas erit ;& an aliunde quid simile colligi possit, ex

tot, tantisque aliorum Scripturis manifestum fiet; cqterum excusatum crat, ut Rev. Pater tam acri consura adversarios

notaret, cum ipsi adversarii satis caute, α

9 Uideri poterit tractatus Illustris. Episcopin acilitant s. a. de oblatione Chy .

22쪽

quantum res patitur de praefatis precibus referant, immo raro, vel nunquam in oblationibus Confucianis adhiberi, Sc effundi asserant ue In illis enim faelicitates promittuntur, seu praedicuntur potius,

quam petantur.

Ad sextum sic . Fatentur Patres Societatis in sua Expolitione Facti S. Isa. Ois3. pro solemnibus oblationibus. Conficianis selecta animalia, etiamque Vino , seu liquore quodam calido probata,extra

Confucii aulam, ut ipsi vocanto occidi, Sc g. I, 7. porco ad id selecto, a Praefectis

reverentiaS exhiberi, necnon in eisdem oblationibus parata, ut praefertur, animalia in aula offerri, fateri etiam debent prς- fata animalia sic selecta, & osterenda honorificis nominibus Hy Seni, sive Seno quς latino nomini Victimae respondent, generice appellari, quibus nominibus nunquam vivis offerenda appestari solitum fuit ι sed tantum ea, quae Xang ty Coelo, Terrae, Spiritibus, Defunctisque omnibus osterri solent, ut ex classicis Sinarum libris,& Ritualibus apertissime probari potest; mirum ergo Videtur, quod Rever. Pater animalium immolationem talla

B a quam

23쪽

1o . iquam omnino sellam , & In Sinis Inauditatam probare nitatur, dum quod Victima dicitur, dum Ostemir, propriissimo verbo

immolarι dicendum videatur.

Ad septim uni sic. In Orationibus ut Patres Societatis volunt Panegiricis, quae recitantur in solemnibus oblationibus Confucii, b ille Spiritus invitatur , ut oblatis fruatur, qui rogatur ut audiat, ut approximetur eisdem,cujus descensus per qaamdam vini effusionem exprimitur , qui in initio recipitur, cui sub finem abeunti vale dicitur, ut clarius videri poterit in praefatis Orationibus per hujusmodi autem Spiritum, potius Confucii

Spiritus qualiscumque ille sit in tabel-

Ιa, quam tabella solummodo,coram qua super iis recensi ta fiunt,designari videtur; cum dementis esse videatur velle, ut ta-hclla ipsa audiat, oblatisque fruatur. Ergo non tam falsa, dc inaudita in Sinis est praesentia realis Spiritus Confucii in tabella, qualis a Rev. Patre, licet bona fide, describitur. Item in congressu habito at Patribus Societatis in quadam Urbe

S narum ann. I 6 2. Inter alia conclusuila fuisse resertur a Patre Varo in suo

24쪽

nebantur monere Sincla DS, antequam

ipsis Baptismuni conferrent, de quibusdam manifellis erroribu S, quorum unuScrat credere, & intelligere, animas praesentes este in tabellis; Ergo non tam falsum , & inauditum in Sinis est, quod anima Confucii realiter praesens sit in tabella: Insu per ReV. Patcr Brancatus Societatis Jesu apud eundem Patrem Varo os . ait de Sinensibus idolatris , quod omnes putant animas, & comedere,& bi-

here, vel quid simile ; & alibi , qui igitur

putant animas separataS a corpore edere,& bibere huc, illucque vagari, Holorum Sectam sequuntur. Ergo bene infertur tanquam de majori ad minus non tam falsa, & inaudita, saltem apud Idolatras Sinenses, quorum major est numerus, praesentia animae Confucii in tabella prς- 1ertim oblationis temporc. Ad octavum sic. Iii quaesitis Sac. Congregationis, & in rationibus dubitandi unicuique appositis hoc non asseritur; Ergo supervacaneum est, quod a Rever. B 3 Patre ab Videri poterit tractatus υν.P. Varo Typist editus, ut supra . -

25쪽

Patre impugnetur . Item si ex Facto bene perpenso, ac discusso inferatur oblationes solemnes Confudit esse superstitione imbutas, vel idolatricas; aequo jure inferri poterit Sacerdotis, & Flaminis speciem habere , qui eas peragit ex ossicio , illisque praeest ; Ergo nec erit saltem in hac suppositione, tam falsa, dc inaudita in Sinis praestiuia Sacerdotis, aut Sacrificuli in eisdem oblationibus. Insuper ad hominem sic. Ex Decreto Imperiali, in toto Imperio Sinico Mandarini, seu Gubernatores, ex ossicio tenentur praefatas

Oblationes perficere, illisque praeesse: Sed sic est, quod Rc v. Pater asseruit in suo Libro, cui tituluS Memoires de la Chine tonet. 2.pag. 13 . de MI. edition, O IO p. de la3. Antiquissimis temporibus ab Ieboven Hioquinto Sinarum Imperatore nominatos fu Isse Presbyteros seu Mandarinos Eccle siasticos in diversis Provinciis, ut praesiderent Sacrificiis. Ergo non tam inauditum, & falsum crit, quod Rev. Pater pro tali habendum censet, scilicet, Sacerdotes,seu Sacrificulos praeesse prεdictis Oblationibus , praesertim in ea suppositione ,

26쪽

Eo vel magis, quod Imperator ab ipso citatus non alia cςremonia usus fuerit ad instituendos MandarInos Ecclesiasticos,& Presbyteros, c ut Rev. Pater fateri debet) nisi suo Imper ali Mandato , & Decreto , quod pariter factum fuit ab ejus Succetaribus, ut supra dictum est pro

oblationibus Conicianis, & constat ex Decreto Imperatoris Hung νώ relato in suo Tractatu 1 Rever. Patre Brancato . Ergo &c.

27쪽

Privata.

don ita clare, ac distincte procedat in explicanda praedicta; c remonia , ut forsan omnino deberet licet Compendio, eam referat; o Fatetur enim illam fieri in aula Confucii, addendum tamen erat in eadem aula nullum actum litterarium exerceri, sed tantum exhiberi Confucio, ceterisque insignibus Phl-losophis cultum magis , vel minus solemnem, de quo quaeritur, an civilis, vel superstitiosus censendus sit. Secundo quod non adaequatis referat, quae scripta sunt in tabellis , tum Confucii , tum aliorum Philosophorum; aliud enim esset, si tantum eorum nomina in praefatis tabellis inscripta essent, & aliud si caetera ibidem legerentur, quae in rationibus dubitandi additis unicuique quaesito Sacrae Congregationis, ubi de praefatis Ta-

28쪽

bellis agitur, referuntur . Tertio, quod cum praefatorum Philosophorum Tabellas ad parietem suspensas esse asserat, mediamque stare tabellam Confucii, aliquatenus confuse, ac diminute rem explicat ue Tabella enim Confucii in medio

aulae apud parietem, ubi in nostris Ecclesiis collocari solet Altare majus, non quidem suspensa, sed in suo Tabernac lo satis ornato supra Mensam, vel Altare ornatum pariter , collocata inspicio tur, aliaeque Tabella: ad dexteram, &sinistram partem ipsius aulae pariter supra. mensaS collocatae reperiuntur. Praeterea subdit Rever. Pater, posita est men- sa quaedam communis cum duabus candelis vasculis quibusdam, in quibus

Memantur pro more Patriae ligna odorifera ; Mensa igitur,iquam ipse commmnem vocat, ejusdem speciei est, ac illa, quae coram Idolis in eorum Templis reperitur, ornatusque similis', numerusique candelarum maJor vel minori pro tempore , non semper idem, nec tam parvus ac limitatus , qualem Pater de-ucribit . Quae vero vascula ab eodem di-

cuntur , simillima sunt illis, quae in

29쪽

praefatorum Idolorum Τemplis adhibetisoIent , in eisque illi odores pro more

Satriae cremantur, qui coram Idolis pariter comburuntur, illique varii non tantum ligna odorifera, esse solent . Quae vero de Litteratis , qui donam di sunt laurea Baccalauteatus,refert, aliquantulum confuse descripta videntur; 'Si enim , dum praefati Litterati accedunt ad aulam Con cli nondum donati sunt Vlauma Bacchalaureatus, In eadem aula praefatam lauream recipere putabuntur saltem ab eis , qui rem totam aliunde non norunt secum, post salutationem ab ipso descriptam, recedant omnes in suam domum. Donandi ergo, vel donati sint huiusmodi la urea quae res hic non fia

nos discutitur illud sane manifestum seri debet, quod illa non in Confudit

aula donantur , nec ad uiam recipiendam praefatam aulam adeunt. Nec melius, aut clarius salutatIo ab Illis facta ConmcIO, cεterisque describitur, dum fieri coram eorum nomInibus, & nihil aliud refertur. Salutatio ergo ejusdem generis est , ac illi, quae Idolis fit, noctantum nomIna salutantur, sed tabellarcum

30쪽

a cum Inscriptionibus, quae in rationibus dubitandi ad quaesita Sacrae Congregationis additis recensentur, ex quibus videtur inferri ad aliquid amplius, quam ad simplicia Confucii, & Philosophorum nomina salutationem respicerra; c teraque nempe nihil offerendo , nihil petendo, vera sunt, si ultra superitis relata negatio cadat. Quod vero Missionarii Omnes Societatis coeremoniam praefatam licitam judicaverint , omnibus, qui eorumdem zelum noVere, suasum esse nrandubtratur , immo eam regulam, tum in his, cum in citerIs, sequutos esse credendum 'est, quam tutiorem -meliorem pro

tempore judicavere: Sed cum homines fuerint, & fallibiles, non eorum , sed Sedis Apostolicae judicio , α sententiae

standum esse, certissimum est, eique , cum maturius discussa proferetur, parituros, tum Societatis Patres, tum cςteros Evangelicos operarios, sperandum est. An autem relata superius ciremonia nihil praeseserat mali, sive ratio habeatur actionis externae, sive attendatur

ad intentionem Litteratorum, qui ut dicit

SEARCH

MENU NAVIGATION