Responsum episcopi Beritensis ad eminentissimum, & reverendissimum D.Cardinalem Marescottum super scripturam R.P. Ludovici Le Comte Societatis Jesu ei communicatam

발행: 1701년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

De Tabella Ung

nis sensu cum Episcopus Beritensis In suis Responsis Sac. Congregationi xhibitis pro posse rationem reddiderit, pauca remanent hic reponenda. ὶ Primo igitur notandum, quod pim tique omnes Missionarii ex ordine S. Dominici, & S. Francisci, uti vult R. P., illa usi fuerint, sed perpauci utriusque ordinis,qui postea iuxta Edictum Ruli Domini Maigrot eandem ex loco, i appensa , fuerat, sustulerunt. Et Episcopus Beritcnsis in Ecclesiis sui ordinis, quas adminI- stravit, hujusmodi Tabellam nunquamis adhibere voluerit. a. Notandum, eosdem non in Ecclesia iuxta supra, vel extra Altare, sed extra Ianuam ipsius Ecclesiae, quae intra domus parietes continetur,& viq publicae non respondet,eamdem appensam habuisse.

42쪽

3. Notandum, neminem Missionario-i iuri hactenus in frontispicio domus: illa appendisse. . Notandum, quod ubi R. P. refert nonnullos recentiores Missionarios eam dem Tabellam , tanquam idololatricam reprobasse, putantes per illam invitari homines ad colendum Coelum materiale, quale scilicet Si nae quidam Atheistae colere profitentur,videatur velle indicare. in Sinis parvum esse, etiam nunc temporis Atheistarum numerum; qua in re, α iis,quq ipsemet alibi scripsit, & alii Societatis Missionarii jam scripserant, contra dicitas. Notandum, non ita notum esse ImSInis, nec clare constare ex veteribus S sensium Libris, nomine Tien significari Deum vivum, & verum, uti Rev. P. pro certo haberi vult, ad quod evincendum sufficere videtur hoc unum, quod, si ita constaret, & notum esset, nec Doctores Sinenses Gentiles, tum verbis, tum scriptis acriter se opponerent Missionariis , dum illis Deum vivum quem Christiant colunt, colendum praedicant; nec Impedirator ipse, qui Imperium Sinicum nune

43쪽

temporis hilalter regit, Rev. Adm. Patri periunando Verblest SocJesu dignissimo Missionario in Regia Ρehinensi olim de--l , ut Missionarii ad nominandum

Deum ChRstianorum, ad evitandas cum Litteratis discordias, nomine Xango utc. rentur, suasisset ; imo nec laudandus fuiGset praefatus Rev. P. Verbiest ex responso ea de re Imperatori dato , & relato ab ipsemet Rev. P. Le Comte, nec Imperatos tacite facere renuisset, quod Hem Pater verbiest prosequendo ejusdem Imperatoris consalim faciendum optime, & prudentissime proposuerat: haec enim in suis Commentariis Gallico idiomate Typis editis tom. a. pag. I 86. praefatus Rev. Pater Le Com sereser quq Latine reddita exhi. bentur et aixit aliquando Imperator Patri etbiest suo Mathematico, quid est, cur

nostras de Deo voces, ac elocutiones refugitis, quas si usurpare velitis, minus multas utique contradictiones Religio vestra Inveniret 3 supremum Numen , Tien chu nominatis, quod nos Xang appellamus. Nonne res eodem recidit 3 An repudianda, di abiicienda vox est, propterea qubd es salsam notionem vulgus

44쪽

affinxerit huic vero Ita respondit P. Vesbiest Scio equidem Majestatem Vestram, hac in re antiquae Sinarum doctring inhe rere, sed de illa aberrarunt Doctores nodpauci, qui,si iisdem, atque ipsi locutionibus D tentes nos audiant, Idem etiam semtire secum facile existimabunt. At vero,

si placet Majestati Vestrae Edicto publico

declarare nomen Xango nihil aliud significare, nisi quod aChristian Is voce TDEchil intelligitur, utramque vocem Indiscriminatim, ac promiscue adhibere non duo bitamus: Probata fuit Imperatori Patris Responsio, sed ejus consilio ne pareret, humanae rationes impedivere . Multoque minus ex vulgo Rev. Patris assertum probari posse videtur, cum fere nullus ex vulgo sit, qui Idola non colat, & vocem Tien juxta Idololatricam Doctrinam a Dei veri notitia longe distantem non invocet: Et fortius urgent, quae Rev. Ρater in suo

praecitato tonet. M pag. IS. Etiam d Secta

Litteratorum modernorum scripsit, ait enim: hoc pacto Litteratorum Secta coaluit,qui quantumvis ore, labiisque spropterea quod Coelum adorandum esse saepius inculcant Deum colere dici possint;

45쪽

eo nihilominus tamen alienissimum a animum habent ; haec namque Verba ω

qui pietatis summae speciem praeseferunt, inpia Interpretatione adulterant , qua Numen quodcumque sunditus totiunt , omnemque Religionis sensum prorsus

6. DIcendum, quod cum Episcopus Becliensis de declaratione a Patribus Societatis apposita ad praefatam Tabellam, in suis responsis jam scripserit, ad illam se

remittit . . Dicendum, quod etiamsi R. Pater eo tempore,quo in binis commoratus est, neminem omnino viderit, cui, vel minima ejusmodi Idololatriae suspicio oborta sit, non inde sequitur,quod alii non vid rint, vel quod talis suspicio , quandoque saltem, oboriri nequeat . s. Notandum in iis, quae subdit R.P. dicendo deinde certum est Imperatorem ipsum hanc vocem Tien intelligere de Summo Coeli Imperatore &c. quod cum et i m R. Pater videatur vocis Tien, & il - .lius vocis XMe o significationem esseo omnino e Mem inter Doctos, satis di cile sit , per illas signi Mari tam claro , ut

46쪽

43 Ipse vult, Deum vivum, & verum, quem Christiani colunt,cum sere omnes Docti,& signanter inter illos celeberrimus D ctor chu Mn υτπ, seu cbu h ad minus ex eo tempore, quo praefatus Doctor in Sinis floruit illas in sensu AtheIstico, videlicet pro Ceolo materiali, vel adsummum pro quadam ipsius Coeli virtute ab ipsis vocata D accipiant, uti PP. Societ tis , & praecipue RR. PP. Longobardus,& Philippuccius in suis Scripturis efficacitEr , vel probant, vel asserunt; & notorium in Sinis sit,Imperatorem ipsum tam magni facere praedictum Doctorem Chiaven Κvng, ut illum titulo is Chung. quae voces Litteratorum Caput, & Principem significant decoraverit, ejusque praecipue doctrinam in suis Libris, oh COm mentariis Typis editis se sequi fateatur 3 Et nemo in Sinis sit, qui in publicis examinibus contra illius doctrinam, saltem absque reprobationis periculo, sentire, &scribere quidquam possit; quibus suppositis cum iis, quae R. P. Le Comte in suo

praecitato tom. 2.fol. Is I. dicit, quae etiam Latine reddita referuntur z Et sunt nequaquam sicut olim jam colitur Supre

47쪽

44mus illa Coeli Monarca, Justiis , Omni-

potens, Spirituum Princeps,conditarumque rerum omnium Dominus, eorumque in opere nihil aliud nunc cernitur praeter subtilem quemdam, eumque t ctissimum Athe imum ab omni vera Religione prorsus alienum. Sequitur quod non tam evidenter, & firmiter assirmari possit, illos quidem errare, qui arbitrantur Imperatorem esse Atheum, non Obstantibus, quae R. P. de illo subdit, dc de quibus se, & quotquot sunt, aut fuerunt in Curia Mimonarios, testari etiam subjuramento posse fatetur; ac tandem crodendum erit, Imperatorem, non ita cum magna offensione auesturum, se hic tamquam Atheum traduci,ut asserit R.Pater, cum ipsemet sine ullo rubore cum Idololatris Idola publice colat , eorumque Templa adeat, etsi apud Litteratos, quatenus Litteratos, Idolorum Sectae pro falsis , & erroneis habeantur, & Atticismus in multo majori pretio sit, quam Idololatria . Verum nihilominus est,quod Imperator , licet exterius cum Idololatris se Idolorum cultorem ostendat, & cum Atheis Atheorum Sectatorem se probςr,

48쪽

Α interlus tamen ChristIanorum doctrinam non reprobat, & in privatis colloquiis illam saepe saepius, uti etiam secit in publico Decreto, commendat, & approbat. Haec sunt, quae in Scriptura R. Patris Ludovici Le Com te animadversione digna Episcopo Beritensi visa sunt,quq Em. V. & Sac. Congregationi exhibenda censuit; prout humillime,& obsequentiss1mis exhibet, non quidem ut R. P. Le Comtς, quem plurimi facit, & maxime in Dno diligit, se adversarium probet; sed ut,quq non adeo certa, vel aliter se habentia clicet ab eodem R. P. bona fide exposita in

eadem Scriptura continentur, a S, Sede Optatam summae hujus controversiae dς- cisionem retardare non valcant ; & suaruadnotationum censuram , si quam mereantur ) ab eadem E. V. & s. Congrcgatione, cujus, & S. Sedis aeqv issimo Judicio illas, & se totum subiicit, obtineat. Romae die et . Januarii 17Θέ.

Fr 3 2Franciscus de Nicolais Episcopus Teritensis , ε Uicarius Apost. apud Sinas

destinatus.

SEARCH

MENU NAVIGATION