장음표시 사용
32쪽
COMMENTARII TR ES, Nuper in lucem editi, & latinitate donati
A x 1 M A fuit inter ueteres Hippocratis interpretes de libro, qui de humoribus inscribitur, dissensio: Zeusis enim, & Heracli des, qui in omnia Nippocratis opera commentarios conscripserunt, ipsum essea ueris Hippocratis libris omnino reij ciendum existimant. Glaucias autem, & alij hunc quidem librum ad Hippocratem auctorern referunt: non ad magnum tamen illum, cuius sunt aphorismi, & cetera, de quibus nos in libris de dii cultate respiratiotiis disseruimus : quam etiam sententiam Dioscorides, & Artemidorus, cognomento Capito qui diceba- a tur,
33쪽
tur,a quibus multa in ueterum scriptis in nouata sunt, habuerunt. alioS uero etiam comperias, quorum non facile sit pernos se sententiam. ij enim quaedam esse Hippocratis, quaedam non esse hoc in libro con cedunt : propterea quod multa ad sumamam redacta breuitatem, quaedam longiorelexplicata oratione, quam esset in senis nostri more positum, inuenirent. quam ob rem quae ordine,& ea dicendi ratione,qua uti ipse solet, proposita esse perspiciunt:ea illi ita explanant, ut uera, atque propria: quae confusa,& sine ordine,aut alio modo quodam dicta intuentur: ea interiecta esse prorsus contendunt. Quidam etiam per ueteres inuenire libros, uel trecentos iam ab hinc annos descriptos magno studio sunt conati: ut quae deprauata esse uidebantur,emendarent.quae omnia apud eos,
qui primi in hunc librum explanationes ediderunt,esse animaduertenda existima-ui,ut plurimorum, & probatissimorum librorum ope adiuti, ueras lectiones inueniamus: acres melius, quam speraram,mihi successit. quocirca subit mihi audaciam eorum , qui commentarios conscribunt, admirari,
34쪽
admirari , qui cum debeant utilissima quaeque docere eos, qui nuper ad medicinam perdiscendam animum adiungunt: alia potius faciunt omnia: atque in nugis multum operae, temporisque consumunt. Sed quoniam sunt, qui uelint hunc librum a Thessalo Hippocratis filio, aut a Polybo eius genero confectum esse,quorum ute que suis in scriptis artem & sententiam Hippocratis secutus est: neque remota ab his censentur,quae ab Euryphonte sunt litterarum consignata monimentis , si unquam maius otium nancisca commentarium profecto conficiam, in quo qui ueri, quique spurij libri Hippocratis sin exponam:quemadmodum de libris,qui sunt de
morbis uulgaribus in commentarijs de difficultate respirationis fecimus: cum e plicaremus,primum librum, secundum &tertium non solum ab Hippocrate cons istos existimari ab ijs, qui sunt in hisce robus praestantissimi, sed etiam rerum tractatione,& proprietate inter se conneXOS iudicari. eandem quoque rationem esse eorum,quae in quarto,sextoque habentu demonstratum est. quos sane libros a Thesia a salo,
35쪽
salo , Hippocratis filio coinpositos eine,
constat inter omnes: qui cum patris commentarios,quibusdam in membranis, aut tabulis exaratos comperisset, non pauca ipse desiuis adiunxit. quinctum autem, &septimum nemo, opinor, est, qui dignos uera, ac propria Hippocratis mente, atqi sententia iudicaturus uideatur: atque, ut ego quidem censeo, ne quartum quidem.
Sed haec missa faciamus, & iam ad libri nobis propositi explanationem aggredia
Color humorum,ubi non est humorum reciproratio ,ueluti efflorescit.
In plurimis ueteribus libris ita, ut nos attulimus,liuius orationis initium scriptuinuenimus: in quibusdam uero loco eorum, quae hic uides,haec scripta sunt. Color humorum,ubi nulla est ipsorum perturbatio,ut in floribus, in aetatum successione commutatur. Sed hoc mihi non uidetur esse Hippocraticae dicendi rationis propriui immo uero potius assigum ab alio, ut hic libellus,qui per se ipse paruus est, maior uideretur. quo enim tempore Pergameni,
NeZandrinique reses inter se de libris si
36쪽
bi comparandis certatim contendebant, eo ipso tempore ab ijs, qui pecuniarum caussa ad reges clarorum hominum scripta afferebant,& inscriptiones, & cons ctiones librorum deprauari coeperunt: quemadmodum in libro de natura humana, & de ratione uictus in morbis acutis , &alijs plerisque usu uenisse demonstrauimus . nam cum hunc librum ob paruitatui
despici facile posse quispiam existimaret, multa plerisque i 0 locis, ut magnus redderetur,interiecit.Dioscorides autem existimat hanc dictione esse Hippocratis Thesesiali filij : siquidem magnus Hippocrates duos habuit filios , Thessalum , & Draconem:quorum uterque filium nomine Hippocratem suscepit et atque haec quidem de ipsa dictione.nune uero par est, ut singula uerba seorsum expendamus. Color inquit humorummotas s ex quibus temperatura noscimus,suppeditat color.idem noXς magnitudinem indicat:ut si ulcus omnino siccum sit propter eius facultatis, qua cor pus alitur,imbecillitatem; non unus in eo color erit perpetuo: sed pro humorum,qui in corpore sint,varietate;magnitudineque a 3 nOXars
37쪽
nox variabitur:ut,exempli caussa, si amarae bilis humor in corpore redundarit: co lor pallidus apparebit:si humor sit melan cholicus,tum aut liuidus , aut in alterutra uiridis significatione, cum uiride modo idem,quod pallidum,modo ide, quod aeruginosum significet: ut interim maior noxae liuidum colorem, qui prope ad nigrum accedit:minor rubrum,& uiride efficiat. hoc cum in singulis corporis partibus clare, tu uero in facie euidentius perspicitur: siquidem pessima coloris commutatio habetur, quae ad nigrum tendit, utpote refrigerato iam sanguine:ut facere selet, cum foras effusus in grumos coit: moderatior uero, cuad uiride vergit id quod diuturnis in morbis sepe cernitur, sed tamen in principijs
perraro: quocirca eo tempore maximum
periculum impendere significat; ut scriptureliquit Hippocrates. etenim cum totius corporis color immutatus sit, tum & malam,& perniciosum putandum est: ad hoc tamen alia quoque signa accedunt:ut cum oculi lucem refugiunt, in cuius rei caussa est imbecillitas eius facultatis,quq ad aspectum pertinet: ut cum propter infirmita-
38쪽
tem continentis facultatis lacrymas emittunt:ut cum distorquentur,quod laborante neruorum origine, musculi oculos mouentes conuellantur. ut cum alter oculus minor, quam suapte natura esset, reddatur, quod facultatem ipsum gubernantem inde esse extinctam intelligamus. Iam uero in malis etiam habendum est, cum alba oculorum esse rubra uidetur:sicut cum uenulae in eis aut liuidae, aut nigrae sunt.na ut rubrq propter plenitudinem,aut inflammationem quandam partium ad cerebru pe tinentium, uidentur: sic nigrescunt, & liauen dum refrigerantur. refrigerantur uero dum extinguuntur. quo circa fit, ut huiusmodi colores perpetuo perniciosi censeantur. uerum enimuero bonus faciei color,si multum moestitiae adluctum habeat, in malis esse consaeuit. putant enim persepe medici,faciei bonum colorem significare aut sanguinis e naribus eruptionem criticam, aut abscessiis secundum aures futuros;& tamen fallutur: p sertim uero si habeat multam moestitiam coniunctam. ne que enim usu uenit, ut aegroti ita bono co
39쪽
gna ui caloris ualde rubri effecti, hoc con sequuntur, ut similes ijs, in quibus bonii; est color, es se uideantur . nam quod ualde rubrum est,idem est ad melancholiam pronum: cuius apertum signum est moestitiai quae si multa sit,id ipsum multo magis confirmat 'uam ob rem cum facies florida uideatur,aegrotuS uero mirum in modii maestus sit, tum calidam admodum affectio nem,quae sanguinem eXurat, ideoque atra bilina gignat,in cerebro esse plane constat. Interdum uero etiam calidissimus sensus robis insuetus in habitu corporis morbetur,cum humores calidi ceteris excellunt: ut etiam frigidissimus, cum frigidi dum nantur . atque ubi pituita redundat in cor pore,candidiores: ubi bilis, pallidiores libmines uidetunsique purior bilis sit,flauiores .color enim ab humoribus , non a soli dis animantis partibus,prouenit, cum humores se in intimas corpQris partes ta P perunt id quod eis contingit, aut proptat frigus,aut rigorem,aut aliquam animi perturbationem, quo in numero sunt timor, magna tristitia,aut pudoris initium . si ho
rum nihil adsit, humores in intimai corpu
40쪽
ris partes se nunquam recipient: sicut neq; unquam facto in cutim impetu uioletius, eam adurent,nisi animum occupet aliqua perturbatio, aut calor immodicus extrinsecus animal obsideat.proinde recte dictum ab Hippocrate est, ubi nota est humorum reciprocatio.etenim in i,s, qui uehemeter commoti sunt, aut ira perciti , aud pudore affecti,ueluti reciprocantibus humoribus seque intro retrahentibus, animum ad co lorem adhibere non oportet. quod sin ulla uis frigoris,aut caloris, aut nulla pertoebatio earum,quas nunc dixi, bientem nos aerem infestum habeat, certe humores ex colore cutis uere dignoscentur.fit enim interdum , ut mediet i atque hi quidem non uulgares,redundare sanguinem in corpodire arbitrentur, falsi nimirum coloris mutatione.& tamen non redundat:sed illa coloris commutatio aut ab aeris nos ambientis calore,aut ab iracundia, aut etiam a se,
bri profecta est. quandoque etiam esse imminutum sanguinem putantmec tamen id uerum est.id quod usu uenit,cum is a frigore compulsius in partes intimas se recepit. potes autem id ipsium in mari per pe co- templari,
