Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

1 o Gai in lib. Hippoc.

interdum uero etiam tenuia,salsaq;, & colore sincero infecta sputa fiunt,ut ipse quodam in loco memorauit: neq; tamen inde facere de temperatura totiuS corporis coniecturam debemus. Age uero quid de urinarum colore dicemus nisi enim unum ego de urinis librum conscripsissem, certe multa de eis mihi essent hoc loco afferemda necessario. uerum nihil opus est eadem huc transferre,& longiorem orationem instituere. tantum addam, quod ad praesi gicndi rationem ualeat. cum igitur quartus dies,ut ipse nos docuit,index sit,& qualis septimus sit futurus, nunciet, Omne, quodcunque in eo primo notabile conco-taonis signum apparuerit, futuram septimo die crisim significat.ac tunc non mod0 rubra quaedam nubes apparet, quae uisa prius non esset,sed etia multo magis sublimamentum album,aequale,& consistens.si uero uelox admodii sit morbi motus, tunc coloris, consistetiaeq; mutatio satis potest futuram crisim indicare. itaque si urina te,nuis fiat modice crassa, sique alba fiat pallida, huiusmodi morbo in crisin praenuncia bit. sed alia quoque sunt , quae non secus,

52쪽

de humorib. comm. I. 2I

quam urinae, futuras crisies significant, ut alui excrementa,sputa,& quae in criticis superuenire diebus solent: de quibus nos in commentarijs de crisi, deque criticis disbus disseruimus. Hippocrates uero inaphori simis quodam in loco rubrae nubis

solum mentionem fecit : utpote quae raro contingat:quod fere nubecular albae appareant: estque id euidentius concoctionis indicium.nos autem docuimus,ex Hippocratis sententia, rubrum colorem salutarem esse illum quidem, sed tamen diutumniorem fore morbum indicare: ut est in libro praesagiorum scriptum his fere uerbis: Si urina subrubra sit, subsidentiaque subrubra,leniaque, erit haec multo,quam prior, diuturnionadmodum tamen salubris. quo in loco addidit admodum, ut firmum sal tis signum inde existere,declararet. Nunc autem his omissis, occasio nos monet, ut de humorib. disseramus. Hoc igitur prius intelligendum est,humorem, & succu non idem esse. humor .n. est humiditas quaedain,quae corpore animantis continetur: succus humiditas est,quae in ijs fructibus, quibuS uescimur,aut quos exprimimus, inu b 3 nitur.

53쪽

nitur.quod cum ita sit,de humoribus dice dum est: constare nimirum inter sapientes homines, omnia corpora eX quattuor quibusdam generibus, quae proportione humoribus respondent, quaeque elementa Omnes uocant, esse constituta: eaque fuit Hippocratis,Platonisq, sententia. constat enim e terra,igne,aqua, & aere. elementuporro uocant minimam illius rei,cuius elementum sit,partem. hisce autem elememtis proportione respondent,uti dixi, quattuor humores, qui fiunt in nobis: hoc est sanguis,pituita,bilis utraque,tum saua, tu atra. cum autem hi humores inter se apta mensura sunt,secundum naturam temperati:tunc recte valemus: cum uero aut deest quidpiam,aut redundat, aut in alienum locum commigrat,aegrotamus .nuc uero scire,quid causset sit,cur aqua humectet,ignis adurat, aut aqua fluat, & ignis in sublime feratur, firmissimaq; , & grauissima omniuelementorum sit terra, nihil ad morbos curandos facit. satis enim est ei, qui tueri ualetudinem uelit, ae morbos profligare, si sciat, ex apta caloris, frigoris, siccitatis,&humiditatis temperie bonam ualetudinς existere:

54쪽

existere:ex horum intemperie,morbos oriri: atq; etiam si intelligat, eX quattuor ele mentis stirpes gigni, earumq; fructus,&semina procreari: haecq; omnia esse pecudum , suum, caprarum, boum, & ceter

rum animantium alimenta, quae aut hembas, aut arborum baccaS,aut ramos,aut radices depascuntur:hominibus uero & hec ipsa animalia nutrimento esse: &ex eis gigni in humanis corporibus sanguinem, pituitam, & geminas biles:ac sanguinem quidem plurimum, ideoq; ipsum solum in uenis apparere: alia uero pauciora procre ri.ceterum hic sanguis est ortus nostri ueluti materia: constatque e quattuor humoribus, sed hoc nomen a dominio duxit. nolim autem quenquam cogitare, corpora ex quattuor elementis absolute esse conflata: quandoquidem illa ut potestate sint in corporibus, actu tamen nullo modo insunt: id quae ex ipsis, intercedentibus alimentis gignuntur: ut sanguis, pituita, &flaua, atraq; bilis: ut saua bilis igni: atra, terrae ; pituita aquae proportione respondeat: ob eamq; caussam calida, siccaq; potestate sit flauabilis, sicut ignis: frigida &

b sicca,

55쪽

Σ Ga in lib. Hippoc.

sicca, atra, sicut terra: pituita uero frigida,& humida, ut aqua: aereum uero elementum in solis corporibus animantium cernitur, iuxta suam naturam: ut in respirationibus, &pulsibus licet intueri. atq; ex his ipsis prima constant corpora, ut medulla, &caro,& nerui,& Ossa,& alia quamplurima. Hippocrates autem in libro de natura hominis, quattuor in nobis esse elementa coprobauit. quorum eXcedes modum copia atq; uis,& immutata qualitas morbis caussam affert.tum ostendit,pituita hieme: sanguinem,uere:flaua bilim aestate; atram auritumno redundare. ad haec uero addidit, quae ad temporum anni differentiam pertinent: & in horum tractatione de aetatibus

quoque, & regionibus potestate quadam

egit. eandem enim Tationem in aetatibus puer, quam in anni temporibus uer habet: eandem iuuenis, quam aestas: eandem seneX,quam autumnus: eadem postremo decrepitus,que hiems .similis est ratio regionum : temperata enim ueri; calida testati: quae in calore & frigore inaequalis est, in frigore tamen &siccitate eXuperat,autumno: humida &frigida hiemi respondet. Sci

56쪽

de humorib comm. I. a s

re aut conuenit, Omnia quide genera morborum in omnibus temporibus nasci: idq;. iam definiuit Hippocrates: potius tamen quosdam morbos in quibusdam temporibus exoriri:de quibus paulo post,ut etiam de aetatibus differemus. Nunc autem sitabit mihi illorum admirari stultitiam, qui

de humano corpore loquentes, ut quomodo conflatum sit,& ab initio conformatu, declarent:quaedam in eo inesse aiunt sorte quadam artis, ac rationis experte, & non sapientis opificis prouidentia, conforma ta: cum tamen faber, si lecticam fecerit,

dextro'; pedes sinistris aequales fabrica tus sit,artifex si uero pedes uel longitudine, uel crassitudine , uel figura diuersi sint, imperitus,& non artifex appelletur. illi tamen hoc in humano corpore non animaduertunt: in cuius fabricatione omnes tum

philosophi,tum medici sapientissimi natu artem sunt admirati: siquidem non est hoc, ut quispiam fortasse parum accurate intuens existimabit,ex decem, aut duodecim,aut uiginti particulis constitutum: sedeX pluribus ossibus&musculis quam du-l centis: deinde in ossa singula vasculum ipsa id a sa alens

57쪽

sa sens peruenit: in musculos uero no modo pertinet id vasculum, cui uenae nomen est sed etiam arteria,atq; neruus: omniaq; quae in dextra parte sunt,in altera etiam ut musculi,ut uenae,ut arteriae,ut nerui,ut ossa

inter se prorsius aequalia perspiciuntur. qu sane dispositio non modo iustitiam in corporis nostri fabricatione, sed etiam sum.

mam potestatem & prouidentiam conditoris nostri aperte demonstrat . ad haec uero specta ossium, musculorum, & aliarum particularum magnitudinem, situm,compositionem,numerum, figuram,totam denique conformationem: quae cuncta ubiq; seruari constat . atque hanc quidem distributionem in omnibus corporis partibus,

quae organicae nominantur,comperies. na dextrae,sinistraeq; habent aequalem numerum, magnitudinem,crassitudinem, ac naturam,quae nullo modo uarietur. ut igitur

de humanis affectibus iudicia facimus, sic facere de diuinis par est, & effectorem nostri corporis admirari. Sed aliud est, quod

maiore administratione me afficere consueuit: sunt nonnulli, qui in nobis quosdJesie humores illi quidem concedunt, sed

tamen

58쪽

de humorib. comm. I. 27

tamen non esse quattuor eis placet

bos in sanguinem uersos ad aspectus, guset status,& tactus iudicium permutari: id auia23

tem re uera esse, non concedunt: sed haes s omnia esse nostrorum sensuum fallacias arbitrantur.alij uero in ipsa natura esse qualitates fatentur, sed eiusmodi, ut neq; mutari, neq; alterari queant: alterationeS aute, quae in eis apparent,eas eX secretione,co' cretioneq; existere contendunt. Hippocrates primus omnium& medicorum, & philosophorum, quorum nomen ad nos peruenit, aggressus est demonstrare, quattuor esse elementa, & quattuor item humores si& quattuor esse omnes qualitates, quae in ter se mutuo agerent: a quibus, quae ortu interitumq; nancistuntur, omnia fiunt, & .PQ corrumpuntur. ac de his nostrum habes lcommentarium , cuius index est, De elementis ex Hippocratis sententia:& item commentarios, quos in librum ipsius de natura hominis edidimus : in quibus &AnaXagorae,& aliorum multorum falsam fuisse sententiam demonstrauimus. iam uero idem Hippocrates princeps omnium eorum,quorum nomen fama ad nos pertulerit,iO

59쪽

, 8 Gai in lib Hippoc.

terit,totas per totas mutuo misceri qualitamdes, cognouit: & principia demonstratio Salum, quibus postea Aristoteles usus est ,

i pud ipsum prius monimentis mandata litterarum comperimus. Zeno autem Citi ui sus, ut qualitates , ita etiam substantias to'gas per totas misceri exissimauit. Sed non est hoc loco de eiusmodi opinione disjutandum.quoniam autem animantium,quq sanguine praedita fiunt, particulae ex sanguine matris factae sunt, isq; sanguis est pituito & bilis utriusq; particeps, inde factum

est, ut quidam nostrum ortum ex solo sanguine,alij uero ex quattuor elementis con stare uolirerint. quamuis enim utriusq; se- dictae sit probabilis ratio, est tamen uerior sententia,qua quattuor elementa esse naturae humans materiam, affirmatur. Hippocrates autem aduersius eos, qui hominem esse solum sanguinem, aut unu aliud quod uis dicerent, hoc satis esse existimauit, ut ab eis peteret,ostenderent hominem, qui formam non mutaret, nec uarius redderetur: tum uero aliquod anni tempus, aut aetatem hominis proferrent, in qua solum& unum esse sanguinem appareat. ut uero probaret

60쪽

probaret duas biles esse cum sanguine co-

iunctas perpetuod temq; pituitam: quae s νη .cundum naturam in aetatibus, anniq; tem poribus apparent, memorauit.proinde nostra corpora ex quattuor gigni humoribus, itemq; augeri,& ali scriptum reliquit:quippe qui intelligeret, magnam corporum nostrorum uarietatem, si esset unus humor, ceu unum elementum, fieri nullo modo potuisse. itaq; ait, eos, qui unum esse elementum, aut humorem statuunt, euertere principia medicinae. medicus enirn atur Ne minister est. naturae autem contemplatio in ijs potissimum corporibus uersatur,quae Oriuntur,&occidunt, quaeq;,ut uno uerbo complectar, mutationi sunt obnoxia: sed

si id quod est, unum sit, haec sublata erunt

Omnia: & cum eis medicina tolletur.praeterea uero multae,ac multiplices siunt medendi rationes:quae sane evertuntur ab ijS,qui Omnia esse unum ponunt: propterea quod nostra corpora uel nihil omnino patien- tur: aut si patiantur, uno solum modo partientur : atque ita una erit modo curatio,

ut etiam censuit Hippocrates. quod si ita ςst , omnis nimirum medicina sublata est. enimuero,

SEARCH

MENU NAVIGATION