장음표시 사용
61쪽
enimuero,si quid aliud,hoc etiam medicit
inconcedendum est, multas esse morborum species , ac multas itidem remediorum.
quod qui non concedit, is medicinae principia tollit. Hippocrates autem in libro de
natura hominis a qualitatibus nominare elementa consueuit: ac calidum uocat neque solam qualitatem, neq; quod ab eius exuperantia homonyme dicitur: sed corpus,quod summet caliditatis particeps est: frigidum uero id,in quo summa frigiditas: siccum, in quo siccitas. quibus quidem fit
rebus,ut nemo sanae mentis dubitare possit, quin omnia animantia ex aere, igni, aqua, & terra ortum ducant: neq; in con trouersiam reuocare, haec esse omnium animantium cibos:sicut neque hoc,humores, qui nostris in corporibus secundum naturam apparen ex eis esse genitos.immo uero etiam ex ijs humoribus singulae partes, quae ex similibus inter se particulis con stant, siunt generatae: hisq; primum inter se coniunctis, primum, simplicissimumquoescitur instrumentum: quod unius actio'nis caussa natura molita est. his rursus in ter se compactis, iterum maius instrumentum es
62쪽
tum escitur. illis item inter se connexis uniuersi corporis existit fabricatio.sed nuc propria,& proxima nostri corporis elemeta esse quattuor humores affirmamus: omnium uero communia, humidum, siccum, calidum, & frigidum: ut ducto a qualitatibus nomine elementa, ex Hippocratis sen μ' tentia, nominemus. atqmae quidem sola 'quattuos qualitates lubiectam Iubstantia immutantes,in caussa sunt,cur inter se ele- ὼ menta commutentur: eaedemque plantas,& animalia efiiciunt.elementa porro inter se mutari, ut humores procreentur, multi eorum, qui physici uocati sunt, euidentia nimirum ducti, ac persuasi, concesserunta ac Thales,quamuis ex aqua uelit constare
omnia, tamen hoc etiam ipsum concessit praestiterit fortasse eius uerba subiungere et quae in secundo de principijs ita fere satin D opta sunt: Haec autem inquit, peruulgata Umqu/ttuor , quorum longe principem esses aquam statuimus, & fere solum esse eici Vmentum assi amus , ad concretionem, '' compactionem,& constitutionem eorum, 'quae bac mundi sede continentur, inter se 'commiscentutiquomodo autem id fiat,est a nobis
63쪽
a nobis superiore libro declaratum. hoc loco plane patet, Thaleti placere , elementa
inter se commutari. HippocrateS uero ex eo, quod probatum esset prius, Omnem substantiam alterari,uidit refutatam illam esse sententiam, qua statuebatur, corporualterationem,quae apparet,concretionem, ' discretionemq; esse: ut Epicuro, ac Democrito placuit:& han non esse expertia mu . sationis quattuor elementa, ut Empedocles existimauit. itaq; recte censuit, naturam omnium ex calido, frigido, humido, siccoq; constare:& quattuor humores in nobis semper reperiri. cum enim haec mu' tuo ac uicissim agant, certe' actio non ex adiscretione & concretione existit, sed ex eo, quod substantia per se tota patiatur, at
zziaque alteretur. ex his autem humores gene, nrantur. qua de re cum male sint locuti plerique ueteres, tum uero peius etiam Erasi stratuS, qui cum in ceteris rebus fuerit praestantissimus: de hac re nihil habuit, quod uel mediocriter probabile esset , quod asferret.prorsus autem esse inutile putat, sci re,quomodo cibi in uentriculo concoqua tur, & quomodo ex conc*ctione humore gignantur:
64쪽
gnantur:& quomodo bilis in uenis exi-- ac solius euacuationis habendam esse
rationem, humorum uero ortum esse negligelidum existimat. id quod ipse in tertio de febribus peripicue scriptum reliquit. sed fallitur, ut iam Plato, atq; Aristoteles
demonstrarant.uerum nos, ut iam sepe diximus, non hoc nobis proposuimus, ut quae ueteres recte scripta reliquerunt, ea nunc pertractemus, ut qui illos nec sententia,nec dicedi ratione superare ualeamus. uiri.n.illi demonstrarunt, cum alimentum in uenis a natiuo calore alteratur, sanguinis originem ex mediocri calore existere: aliorum humorum, ex eodem immodico. nam & edulia,quorum est natura calidior,
biliosiora sunt: quorum uero frigidior est,
pituitosiora. eadem aetatum est ratio. mamgis enim biliosae, calidiores natura censentur: pituitosiores uero, frigidiores. idem in uitae institutis, itemque regionibu S, anuni temporibus,ac multo magis in ipsis nam turis cernitur. morbi quoque frigidi a pi'tuita originem trahunt calidi a 4mabili. ad summam nihil usquam inuenies, quod hanc non confirmet sententiam. Verum
65쪽
existimato haec a me , res demonstrandi caussa potius dicta esse, quam ut inscitia,& stupiditatem eorum indicem, qui aliter
sentiunt: nec ea quidem norunt, de quibus inter omnes conuenit, quaeque quotidie usu uenire perspicimuS. demonstrationes enim harum rerum,a scientia profectae, ex
ijs sunt peledae principijs, quae alibi sunt a
nobis pertractata: ut esse corporibus attri-hutu,ut inter se agat,& patiatur, id ex caludo,frigido,sicco,et humido existere: & ex horum mediocritate ,& immoderatione fanitatem, morbumque constare:& morborum remedia a contrarijs duci.mihi tamen& Ephistar,& medici complures, atque hi quidem egregij, inter quos Erasistratus cesetur, id uidentur ignorare: morbum tum appellandum esse, cum in corpore quaedaaffectio est, quae non ex accidenti, sed primo & per se actionem laedit.quis igitur aut cognoscere, aut sanare morbos poterit, cum prorsus eos qui, quanti, qualesque sint, ignoret ξ haec tamen neque Hippocrates,neque Praxagoras,neque Philotimus, neque Aristoteles ignorarunt. an igitur Erasistratus cum nullos alios libros Hip pocratis
66쪽
pocratis euoluit, tum uero eum, qui de natura hominis insicriptus est, non uidit, ut tanta negligentia humorum tractationem
silentio praeteriretὸ an hoc nouit ille quidem, sed data opera pulcherrimam artis contemplationem praetermisit & tamen
haec omnia, quae ad morbos cognoscen- dog, atque curandOS maximum usum afferunt, uir egregius Erasistratus praeterijt:acueteres non esse flocci faciendos sibi persuasit. quanquam praestiterit & humorum
omnium ortum nosse , & scire unum instrumentum ad purgandos humoreS accommodatum , esse a natura constructum: ut sanguis tum a liene,tu ab ea uesica, quae iecori adhaeret,expurgatur.eum uero, qui sit admodum crassus,terreusque, & ea mutationem,quae in iecore fit, prorsius fugerit,lien in se trahit. quo uero pituita expurgaretur, nullum instrumentum est molita natura. ea enim frigida,humidaque est, ac ueluti semicoctum alimentu: proinde non
evacuandum: sied in corpore manen S alte
rari debet. duplex autem est genus alterati'nis:ut quae speciei procreatrix est, quae primo, & proprie nominatur alteratio: dcc a item
67쪽
item quae contundere ,& contrahere cor
poris nostri particulas dicitur. primo genere continetur alimentorum alteratio: propterea quod nihil de specie in aliam uerti speciem potest,nisi calfiat, refrigeretur,siccescat, & humectetur . est autem demonstratum omnes affectus corporis non aliude,quam ex calido,& frigido, & sicco, &humido alterationes & mutationes in aliud substantiae genus accipere . atque hac ratione ducti primas qualitates , speciei procreatrices,& quae ueluti elementa sint, esse quattuor in libro de elementis, deque facultatibus naturalibus, ut humiditatem, ut siccitatem,ut caliditatem, & frigiditate afirmauimus. ac mihi quidem plurimi eorum, qui in ijs perquirendis sunt uersati,uidentur errauiste: quod eam, quae excelleret,absolute considerarunt: cum tame permagni referat, an ad naturam uniuersam
animum adiungamus, an hominis selius habeamus rationem,ut quid de calido, frigido, humido, siccoq; distinguamus. nam si uniuersam naturam respicias , unum quodque horum dupliciter dicetur, absolute,& per exuperantiammt unumquodq; elemen- l
68쪽
elementum,absiolute, homo uero,asinus,& bos per exuperantiam intelligatur. nos uero non absolute pervestigamus, sit ne
plus humidi, Quam sicci in mari: quando id euidenter perspicimus, sed utrum ita sit
ad hominis comparationem. contra tamequamplurimi medici faciunt: atque adeo stulti sunt,ut ne id quidem concedant, de quo inter omnes constat, hoc esse commune omnium animantis partium,quae ad humores aliquos gigne dos aut ad usum alia rum partium,aut ad propagationem generis, aut ad foetum alendum utiles , uim habent , ut ille humor sit quaedam ueluti redundantia alimenti partis illius, a qua ipse generatur . neque enim particula ideo humorem gignit, quia norit quam ad remis humor usui futurus sit animanti: alioqui tali esset mente,atque intelligentia praedita, qualem in ij s arbitramur inesse oportere,qui remp.gerunt. sed eam mentem,atq; intelligentiam habet animantium opifeX: ipsa uero particula,ut demonstrauimus,cualijs naturalibus potentijs, tum uero alteratrice,qua sibi alimentum assimilat, regitur,&gubernatur. Quaerat autem quispia
69쪽
hoc loco,quid caussae sit,cur sanguis , cum in uasis seminis diutius moratur, eXalbescat. Sed si quis eorum, quae in libris de facultatibus naturalibus fiunt a nobis de monstrata meminerit, eum facile hoc esse inuenturum arbitror. illic enim ostendi muS, omnem particulam alimentum sibi simile reddere. itaque cum uasorum tunicae candidae sint, Ggustneni informam sibi ipsis similemcdmmutanti quaeret autem fortasse aliquis , Tila fullo alio uale id fieri perspiciatur.est in promptu responsio: noita diffin valelanguinem commorari.nam si tam diis raretur ac non difflueret, citoque euacuaretur,profecto etiam in alijs animantis partibus eiu simodi reperire humorem liceret. quanquam in unoquoque uase natiua humiditas, a qua tunicae uasO-rum nutriuntur, huiusimodi esse uideatur. quoctrcSin flexibus uasorum tinguis ipse uel usi stagnas,in caussa est, ut spermaticus humor cumuletur. Nunc uero anima quo que actiones ab humoribus, & omnino a corporis temperatura immutari,inter optimos medicos, praestantissimosque philossephos conuenit . ac nos uno commentario
70쪽
id probauimus:in quo uires animi esse corporis temperaturae consequentes demonstrauimus .atque inde fit, ut ex humorum redundantia plurimae in hominibus intemperies oriantur.quarum octo obsidere singulas partes solent,eaeque aut ex nudis, solisque qualitatibus, aut etiam cum humore aliquo fieri solent. proinde intemperie, quam siccitas excitauit, humectare oportet:qua humiditas, exiccare: quam calor, refrigerare:quam frigus denique,calefacere . eadem est ratio compositarum: ut uel calfacias,& exiccesniel humectes, & calfacias:uel refrigeres & humectes: uel sicces, & refrigeres. Iam uero non est parua cura nutritioni adhibenda, quando ex ea humores gignuntur,& eadem uirtutem ac uitium in nobis parere existimatur. id ipsum autem Plato quoq; uidetur in Timaeo scriptu reliquisse ad hunc fere modu: Dan . da inquit,opera est,ut pro uirili parte, nu- tritione,institutis,ac disciplinis uitiu fugia ''mus,& uirtute adipiscamur. ut.n.instituta, '' disciplinaeque uitia tollunt, uirtutemq, pariuntata etiam facit nutritio . appellat au