Galeni In Hippocratis librum de humoribus commentarii tres, ejusdem Reliquum sexti commentarii in sextum de vulgaribus morbis, itemque septimus et octavus, nuper in lucem editi ac latinitate donati, Jo. Baptista Rasario interprete

발행: 1562년

분량: 581페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

391쪽

etiam laeditur. quam ob rem urinae dissicultaS eXcitatur. nam parteS exangues facile a caussis frigus inuehentibus aliquidi mali patiuntur. ac non modo idem frigus aquilonis urinae dissicultatem parit, sed etiam horrores,& costarum, pectorisque aut mamarum dolorem. cum igitur is dominati tur,tunc magis,quam alias, expectare huiusmodi morbos oportebit. Id autem ipse uidetur de uehemetibus austrinis,&aquilonijs constitutionibus uelle intelligitquae longo tempore perdurarint:quod ipse uerbo illo,=-- ευμ, quod dominari. significat,indicauit: ut neque de uentis breui tepore flantibus , neque de ijs, qui pluribus illi quidem diebus, sed tamen infirmiter spiret,sed de ijs, qui uehementer perflent, uerbum illud esse dictum intelligamus.

η Si is magis dominetur,esqualoribus febres consequuntur,itemque ex imbribus, ex rubus utiqβt redundantia inciderint: ct quomodoeunque asse ctasint corpora ut exulis anni tempore quid ηficipiant: quicunque tandem humor sit, qui in cor pore dominetur.

392쪽

de humori, comm. III. Isr

Ηoc idem est accuratius in aphorisiniscoscriptu, hoc fere modo:In squaloribus febres acutae fiunt. ait. n. in squaloribus non multas,sed acutas febres fieri: siquide humores magis biliosi redduntur, & pauci morbi oriuntur; quod ipse confirmauit, cum dixit, Ex anni temporibus in uniue sum squalores sunt imbribus salubriores,& minus mortiferi . in squaloribus enim superuacanei humores per halitum digeruntur: imbribus uero quae intus collecta sunt in corpore , putrescunt: nisi quis ea, quae quotidie congesta sint,expurget exercitationibus,& balneis:siquidem siceis potius,quam humidis tempestatibus uacua tur.quocirca squalores, tanquam salubrio di ires,sent imbribus anteferedi, licet febres acutas afferat. Quod uero addit, itemque

ex imbribus:indicat febres quoque sequi,

cum humidae constitutiones sint, praese tim uero si redundantiae excrementaque adsint:& corpora malitiam ex alio anni tepore,& ex illo ipso statu contraxerint. tuc enim longae febres fere fiunt.atque id me rito.magna enim uis humiditatis,quae convoctionem postulat, longiore temporis

393쪽

as, Gai in ta Hippoc

spatio concoquitur. proinde longi morbi fiunt. ad hoc accedit etiam is, quem ipse dicit,humor redundantis, qui frigidiosipituitosiorque est. quae uel una caussa cogit, ut longiores etiam febres sint. Cuius autemodi puturi sint morbi, ipse aperte non expositit:innuit tamen , cum ait, Et quomodocunque affecta sint corpora: hoc est, ut facile a morbis,corripiantur, aut secus: Rquoscunq; tandem habeant collectos hu mores in corpore.nam quales fuerint humores,taleS erunt morbi . hac autem de re dictum est superius,neq; eadem nunc iterare opus est. Sed siccitates austrinae,aqvilonalesq; sunt diserant enimctalia hoc modo. nam ct hoc magηumestralius enim alio tempore, atque in alia regioηe magnus sint astas bili ver sanguinempant: oalia tempor ut DPhrumfert natura.

Vtrum siccum, an squalidum , an aquis

uacans dicas, nihil interesse, norunt Om'nes,qui uel mediocriter sint in linguae coegnitione exercitati. sunt autem siccitate non modo aquilonales, sed etiam austrir

394쪽

ns,quamuis auster suapte natura humidus fit.In primo autem de morbis uulgaribus libro austrinum caeli statum, & eundem quis uacantem descripsit. de qua ipse in eodem libro extremo ita uerba fecit: Cu autem,inquit,tota illa progressio esset au- ,, strina,& squalida.ceterum huiusmodi tem ,, pestates multum a naturalibus differunti ac morbos,qui uarietati ipsorum propor

tione respondeant, afferunt. immo uero etiam si humores uariantur: ut qui aestate redundare consiuesset,is autumno, aut v re exuperet,ium morbi naturam humoruconsequuntur.hocque ipse magnum quid esse affirmat:ac nullo pacto negligendum. exemplo aute, rem totam declarat . aestas,

inquit,bilim;uer sanguinem parit.In libro de natura hominis aperte de humoribus disseruit,deque ijs temporibus, in quibus uigent. Augetur inquit, in homine pituita rabieme. Ipsa enim inter ea omnia,quae in- sunt in corpore,suapte natura hiemi respo Vdet . frigidissima enim est. itemq; cum ait, Vere sanguis augetur. tum caussam addit: etenim frigus remittitur, & aquae succe dunt.sanguis enim sub his auget .de ista

395쪽

.. te autem habet haec. Aestate bilis se in cor .. pore eXtollit,& in autumnum usque pertinet.atra autem bilis cum plurima,tum uero etiam uehementissima autumno est. Itaque si uere pituita sit, aestate uero atra bi lis,aut alius quidam humor, qui illius naturae non conueniat,tunc tales morbi ori Etur, qualis ille humor existat. quod uero ait,& alia tempora:autumnum, hiemeque significat.nam in hac pituita,ut dictum est: in illo atra bilis redundat. I 6 I Mutationes portissimum morbos pariunt: praci

pue autem maxima. oe in temporibus,magna mu

tationes:oe in ali f.quadam sensim progressu fui. atque briusmodi tempora sunt securissima : sicut etiam diaeta,ctfrigus,ct calor maxime prures 1 Uim facto.itemque atates ita commutantur.

Hanc orationem habes in aphorismis a nobis explicata:quo in loco & quas mu' lationes hic intelligere oporteat, & qu tmodis haec uariata scriptura sit, ostendi'mus. ut igitur mutationes potissimu mor bos pariunt,sic magnae mutationes in temporibus & item in aliis rebus, quae in uita Γ, contin

396쪽

contingunt,si affatim,ac simul fiant, asse re morbos solent.quq uero progressu quodam,& sensim,& paulatim hui, non item. quinetiam anni tempor diaetae,calor, frigus maxime*rogressu quodam sepsim facto,& paulatim commutata , securissima sunt:quod ipse quoquein libro de ratione uictus in morbis acutis ubi de consuetudinis mutatione disseruit, plane declarauit.

'taturae quod ad anni tempora attinet, alia ad 37 astatem,alia ad hiemem, alia ad regiones, aetates, diaetas, alias constitutiones,bene aut male aste-'ctae sunt.

Quae in commentarijs de temperamentis dicta sitnt, nihil opus est: huc trans se re . satis enim fuerit, nosse, positum esse, unam selam temperaturam temperatam, optimamque esse: intemperatas uζN, ac prauas octo:han aut simplices, aut commpositas.simplices quattuor sunt, calida, fri gida,humida,& siicca: compositae sunt bae,

calida,& sicca:humida &calida:frigida&humida;frigida & sicca. priusquam de hs dico,quid naturae nomen significet, eΥpli

397쪽

care decreui. Natura igitur significat pricinam substantia quae omnibuS corpori bus,quae generantur,& corrumputur,sub tecta est: unde quibusdam philosophis nomen est ductum, ut naturales uocati sint. Itaque illi,qui de stirpibus, herbisq; con scribunt,eorumque lubstantiam explicat, sensibilem ipsesum docere naturam dicu-tur . nunc uero ipse naturam appellat,quanos temperaturam vocamus quae eX quattuor elementis humido,sicco,calido,& frigido:aut ex quattuor humoribus, sanguine,pituita, & utraq; bili conflata est . hanc autem naturam bene,uel male affectam esse uel ad aestatem,uel ad hiemem, uel ad regiones,aetates,uictus rationem,& alia studia confirmat:ut humidae& frigidae naturae sunt optime ad aestatem comparatae:calidae & siaecae ad hiemem:male uero ad qstatem,sicut frigidae,& humidae male ad hiemem.aliae naturae modice se habent , sicut calidet,& humidae ad aestatem & hiemem; atque aestate quidem melius affectae sunt , quatenus humidae: & item melius hieme, quatenus calidae. ita etiam in regionibus se res habet:humidae naturae ad siccas: si

398쪽

de humorib. comm. III. 36 7

cae ad humidas bene sunt affectae: calidae quoque,& frigidae simili modo sunt bene

ad contrarias affectae . eadem est aetatum ratio.Vt enim dies toti anno proportione respondet, ut uer matutino tempori:aestas meridiei,autumnus uesperae, hiems nocti similis sit; ita etiam aetas : nam puerorum artas ueri similis est;florentium aestati:declinantium,autumno:senum denique hiemi . ita fit,ut tempus consimile prosit,dissimile noceat. Quod uero ait, alias constitutio-.nes:significat aere, qui nos ambit. etenim morborum differentiae ex temperatura aeris nos ambientis fiunt pro cuiusq; natura diaeta,quam quisque dum bene ualeret,seruarit. Diartam autem hoc loco non intelligo eam solam, quae in esculentis,pOculentisq; consisti sed in aliis etiam omnibus uersatur, ut in otio, negotio,balneis, rebus uenereis, semno, uigilia, & ceteris omnibus, quae in hominum corporibus quouis modo possimi accidere: quae ipsie uno nomine appellare instituta consueuit. Morborum alij ad alias bene, aut male assem igsunt. aetates ad tempora, regiones , diata,

399쪽

Calidae naturae,aetati,anni tempori,conruis fa stitutioni, ac regioni familiares esse cali oua est c-m dos morbos nouissius: frigidis frigidos ut 2. - siccioribus sicciores et humidioribus hii

lorum eon- midioreS.quocirca si febris ardens a st ted.. r. c. oriatur, non admodum admirabile laeti, zz.ιώ- quando est ad illius temporiS naturam coparata.at si hieme consistat, scire conuenit, sine maxima assectione constare eam eo tempore non posse.tunc enim nunquaaliter exorta esset, nisi cauis uehementia ac ui contrarium statum temporis superauisset.quam ob rem in duabus febribus ardentibus, quarum par sit magnitudo, ea perniciosior est, quae hieme existit.unde illud non esse uerum apparet, quod quidam dictitant, familiarem esse aegrotantis naturae morbum, qui sit temperaturae contrarius, perinde quasi aptus morbus dicatur, Adhibere igitur Hippocratii uerbis mea tem Oportet, ut cum ait, morbos esse bene assectos ad anni tepora, intelligamuli similia tempora ualere ad morbos gignςpdos: contraria uero ad expellendos. sic etiam aet)tes, naturaeque affectae sunt, ut frigidae naturae ad calida tempora, calid*

400쪽

de humorib. comm. III. 369

1d frigida bene sint comparatari & aetates duoque, ut senum ad aestatem,florentium, ad hiemem. morbi item atq; aetates ad regiones sunt comparatae. nam in calidis regionibus morbi calidi proueniunt: & minus periculum afferunt : & calidiores aetates in locis frigidioribus salubrius degutrin ealidioribus frigidiores. eademque in alijs qualitatibus est ratio. Iam uero &morbi, & aetates ad uictus rationem bene& male sunt affectar.ac de morbis quidem ipse multis in locis uerba facit: ut cum ait, Humida diaeta febricitantibus conuenit.&item,Victus tenuis,& exquisitus in mor 'bis quidem longis semper, in acutis uero, 'ubi non conuenit , non est tutus. & deinceps: In tenui utetia aegroti peccant: pro- is inde magis laeduntur. Et cum Optimum, is utileque praeceptum nobis hoc aphoris ,, mo tribuit, Cum morbus inquit, in statu sit,ium uel tenuissimo uictu utendum.tum uero multa addit, quae ad uictus rationem in morbis seruandam pertinent : ut ne ea commemorem,quae ipse in libro de ratione uictus in morbis acutis, & alibi sexcentis in locis conscripsit. Aetates porro non

A a secus,

SEARCH

MENU NAVIGATION