장음표시 사용
361쪽
dem enim tibi suppetet aliorum temporii ratio: ut qualis sit mutatio,iales etia morbi excitentur. atque hieme quidem hi solentoriri, pleuritides , peripneumoniae, grauedines, raucitates, tusses, & alia item permulta genera.quocirca si uer fuerit huhernum, conuenienter quoque ei tempestati morbi hiberni existent. etenim hi me fiunt peripneumoniae,& pleuritides, quod instrumenta respirationis propter uim fiigoris i duntur.ob eandem caussam
febres, dolores costarum, grauedines,raucitates'; fiunt. nam ut illic instrumentarespirationis, ita hic caput frigus laedit. Ait
uero illo item tempore anginas fieri, licet angina morbus autumnalis siti quanquam esse etiam uernus uidetur, ut ipse in aphο- .. risimis adnumerauit: Vere inquit, inflaniae,ia melanchesiae, morbi comitiales,sangui s.. profluuia, anginae, grauedines, & cetera. angina uero fit autumno ex humoribus bilioris in fauces decumbentibus ruere ad tem ex humoribus pituitosioribus costat quod excremetorum magna uis sit ad fau'ces comportatat uel quod destillationes a
capite in faucibus impatri,firmataeq;sin
362쪽
Autumnusquoque si non in rumpore, ac dere- ii pente biber rit, non assidae tales morbos facit , proptereaquod non in tempore ine it, sed inaequaliten ut deo etiam tempora iudicatione uacantia , inconstantiasunt: quemadmodum morbi quoque,s p rumpant, aut priui excernantur , aut intus relinqv lux. recidiuas quoque tempora faciunt, sicut oe morbosita pariunt.
Autumnus ab arcturi exortu stimit initium. oritur autem arcturus ante autumnale aequinoctium: sicut etiam ueris princi pium censetur aequinoctium,quod eo tempore accidit : finis est ortus vergiliarum. hunc uero ortum esse aestatis initium, sicut esse finem testatis, & principium autumni ortum arcturi, qui autumnale aequinoctiudiebus fere duodecim anticipat, perspe'ctum habemus. quinetiam occasus vergiliarum est hiemis initium,& autumni finis. Si igitur autumnus non in tempore,sed de repente hibernabit, hoc est ad hiemis naturam uerget, hiemisque constitutionem nanciscetur, tunc morbi autumnales non assidue excitabuntur.caussa est,quiala suo
363쪽
tempore non incepit, neque item oportune.Ipse enim in primo de uulgaribus morbis, ita scriptum reliquit,la Thais ante autumnum frigora non in tempore sed repete , aquilone, austroque multum spirantitabus, humida, & quae prius proruperunt. nam propter humorum malitiam, quae eo tempore est ,& propter inaequalem aeris itemperaturam, quartanae, erraticaeque&bres, lienes, aquae inter cutem, tabeS, urinae stillicidia, leuitates intestinorum,& eorundem dissicultates, & coxendicum morbi,& anginae, & suspiria, & tenuioris intestini morbus ,& comitialis , & insania: itemque dolor cordis, horror, & uno uerbo, melancholici morbi oriuntur: qui sa-
neomnes ex praedicta caussa proueniunt: atque ortum fere ex atra bili ducunt: quae nimirum aut ex flaua nimium affata, aut
ex sanguine crassio facta sit: quando ipse quoque sit uelut faex sanguinis quaedam
erraticae uero febres propter inaequalem temperaturam oriuntur: ut lienes magni ex melancholici humoris redudantia red
duntur. Urinae stillicidium gignit siccita i& refrigeratio: siquidem uesica in muta
364쪽
tionibus ijs, quae sine ordine, & repente
fiunt, refrigeratur.COXendicum porro dolores tum a malitia humorum, tum a refrigeratione potissimum excitari, perspicuuest.quia autem tempora uacant iudicatione, siuumq; statum non seruant, ideo i an- , helationes tum propter motum ad interio ta .ra, tum propter refrigerationem fiunt: si .cut etiam probabile est in refrigeratione, inaequalitate, malitiaque temporis uitiari uentrem, atq; intestina, ut leuitates into. stinorum, dimcultatesque, & tenuioris intestini morbi. oriantur. Quoniam autem calorem meridie, & frigus mane, & uesperi persentiscimus, haud mirabile est, si comitiales morbi interdum in hominem irruant: praesertim uero si cui ita sit natura comparatum,ut in huiusinodi morbum cadat.ὰInsaniae autem morbi ab ea malitia , quae in tenuibus humoribus biliosis inest, nasci solent: melancholici uero ab atra bili:: cuius prouentus autumno colligitur. Iam uero nihil est, cur mireris, si propter temporis malitiam, & temperaturae aeriis nos ambientis inaequalitatem cordis doloxe.,horrores,di huiusimodi alia per autum
365쪽
num dominentur. Copiosius autem de morbis omnibus, & symptomatis,quq accidere autumno solent, disseretur in ea explicatione, quae in secundum de uulgaribus morbis edetur : ipse uero nonnulla etiam in aphorismis memorauit: quo in loco hoc 'uoque ostensum est , autumnii esse omnibus aetatibus, naturis, regionibusque malum. inter ipsas tamen minus qua alias, eo tempore humidas, & calidas lae-di: quam ob rem morbi, inquit,iudicatione uacantes, inconstantesque fiunt. nam quia Oportuno tempore non fiunt, sed inrepentinis mutationibus, ideo fit, ut neque in tempore accommodato Blui,explicarique possint. sed neque statis temporibus, neque tepestiue, ut ipse loqui selitus
est. Stata autem tempora ab ipso uocari scimus ea, quae propriam temperaturam ordine sortiuntur. atque ita etiam ipse an nos statos ac certos uocat in libro de aere,aquis,& locis eos, qui conuenienter rationi procedant. ac si autumno fiant ptu utar, hiemsque moderata, nec ualde sere' na,nec frigore excedens,& uere, atque ae
state imbres tempestiui fiant , sic, inquRM
366쪽
hunc annum fore saluberrimum uerisimi te ait esse.cum uero tempora stati anni progressitonem non seruarint, tunc Hippocrates inconstantia uocat: & morbos in ipsis exortos pari modo incostantes nominat: ac supra eosdem dissiciles iudicatu, nunc uacantes iudicatione in eandem fere sententiam appellat:uteos non recte, sed male iudicari intelligamus : quod nihil aliud
est, quam ut uel cum malis symptomatis. iudicentur,uel postea repetant.huius posero malae iudicationis, aut recidivae caussa est, quia prius prorumpunt, aut prius eX- cernuntur,aut intus relinquuntur. & 'uia praerumpunt, & prius excernuntur, ideo
non iudicantur: & quia intus relinquun tur,ideo repetunt .id autem ipse in libris de morbis uulgaribus docuit, cu ait, Quae post iudicationem relinquuntur,recidiuas 'faciutimui enim humores in corpore re- 'licti,momos pariunt, & temporis progressu computrescentes solent febres excit
re, quinetiam in praesagijs ita scriptum soperimus, Febres, quae neque salutaribu notis apparentibus,neque in criticis fini-
sunt diebus, sere repetunt. nam quae si
367쪽
ne ratione leuata sunt, ea solent repetere: licet hoc in die critico eueniat. Iudicatio nes uero ipse in omnibus quidem diebus fiunt,sed neque pari numero dierum, neq; ita fidae , ac certar. differunt autem, quod quaedam bonae,quaedam malae suut: & quidam cum multis, grauibusque coniunctae symptomatibus,& maiore angore. quaedastatim in ipso initio,& tuto. Ceteru quod ait praerumpere,quod non oportune quid fieri,& iudicationis tempus praeuenire si gnificat,malum est: siquidem cum noxijs
humoribus boni etiam excernuntur. hoc autem usu uenit,quia natura irritata sit uel lab externa caussa quada, ut a medico, aut aegrotante,aut a ministris no recte aliquid lmolientibus:uel ab ijs, quae in ipse corpore continentur,cuiusmodi sunt morbi, aut lcaust,aut exacerbationes. exacerbatio.Π naturam irrita & tanquam lacessit: nec requietem ei,nec moram concedit. sed excitat,& ueluti ad pugnam prouocat. Qu0 niam igitur natura non semper accommodatis, aptisque temporibus impulia molabos iudicat, sed saepe aliter ab alijs atquς alijs caussis stimulatur; ideomerito fit, ux praerumpδὴ
368쪽
praerumpant humores, nec perfecta fiat iudicatio.atque ubi hoc factum sit, ibi expe
istare recidiuas oportet. tempora enim, a quibus fieri morbos ait, recidiuas afferre
plerunque solent: & morbi quoque in ijs
exortii temporibus proportion respondent.Itaque adhibere animum temporib. anni , ωjs mutationibus , quarin ipsis fiunt,accurate debes:ut morbos cito dignoscere,& eosdem curare recte possis. Illud insuper consideralidum est, quomodo compora se habeant , cum ab anni temporibM Uc
Hoc praeceptum est ad eam medicinae partem, quae sanitatem tuetur, & ad eam, quae morbos curat, accommodatissimum. ad conseruandam enim sanitatem facir, quia temperatis corporibus aer temper tus est optimus .in quibus uero aliqua eXuperans qualitas dominatur, ijs utilissimus est aer,qui exuperanti qualitati sit contra rius uel maxime: ut frigidus calidae, caluedus frigidae: humidiori siccus: sicciori u rQ,quam par est, tanto humidior, quanto illa ui,quam moderata portio,siccior.quo sane tempore uictus ratio est temperat ly tem
369쪽
temporis contraria instituenda: in quo noignorandum est,ea,quae similia sint,magis
nocere,& temporis actione adiuuare. Ad curationem uero morboru adiumeto est, quia contraria sunt contrariorum medicamina. Itaque si tempus uernum corpus alicuius excipiat bonis praeditum humoribusad etiam in optima uanitate conserua. bicnihil ex sua natura noui afferens: id tamen neque aestas,neque autumnus,neque
hiems faciet;haec enim tempora licet corpus purum,& omni ex parte uacans culpa exceperint,tamen aestas pallidam, aut flauam bilim copiosiorem, quam par sit, autumnus atram bilim, hiems pituitam, gignere consueuit.unde essicitur, ut frigidar&humidae naturae sint optime ad aestatem comparatae:calidae & siccae ad hiemem: c0tra uero, calidar& siccae male ad aestatem ;humidae uero,& frigidae male ad hiemem affectae sint. Tres autem sunt omnes cor poris constitutiones in rerum natura,Optima,prauain aegrotans.sed optima una est. aliarum duarum sunt differentiae innume rabiles: propterea quod malae quaeda c0r poris constitutiones sunt,quae in toto ani
370쪽
mante habent intemperiem: quaedam ue ro in constructione partium inaequali.quocirca spectandum est, quo modo corpora affecta sint,quando anni tempora ipsa ex cipiunt:hoc est,utrum bene, an male affecta sint,& utrum perfecta sanitate perfruatur:anuem nondum aegrotent, sed inibi sint, ut prope in morbum cadant. cum.n. squalida,siccaque tempora fiunt,tunc tantum abest, ut naturae humidae quicquam a tali constitutione laedantur, ut etiam in gnopere adiuuentur. costitutiones autem omnes,quas Hippocrates litterarum monimentis cosignauit, intelligere debemus in temperatis orbis terrae partibus extitis. se:exceptis ijs Thraciae locis, quae amari sunt remota.quar & humidiora,&frigidiora,quam oporteat, in commentari; s in librum de aere,aquis & locis docuimus: &item Aegypti &.Libyae regionibus calidis,&siccis,demptis ijs tractibus, qui ad
mare siti sunt. humiliores enim Thraciae, ac Ponti regiones, quae maritimae sint,ca lidiore etiam lunt teperatura. in Aegypto
uero & Libya,quae calidae sint, ideo loca esse minus calida, tuam quae a mari ad co-y a tinentem