장음표시 사용
421쪽
uel qui ueluti ad cutim sunt attracti. sunt
uero etiam caussae quaedam, quae humores ad tales motus, tales'; affectus impellunt. in his autem statuendae sunt animi pertur bationes,& aeris nos ambientis in calore,& frigus mutationes,de quibus Hippocrates hoc loco uerba facit: itemque assectiones corporis, in quo sanguis uel calidior insit,uel frigidior, uel parcior, uel copia.
sior,uel foras PirusuS,uel intro retractus. Omnis praeterea malitia succoru totius corporis colore immutat: ut in morbo regio, aqua inter cutem,elephantias,& lienis,ac
iecoris uiiijs usu uenit.idem in quavis particula licet intueri, praesertim in ijs uiti
colorum,quae oculorum iudicio dignoscutunsiue haec totum corpus,siue particulam quandam obsideat. atque in toto quidem corpore, ut in arquatis, ut diximus, res se
habet, & iecoris, lienis'; morbis, & hydropibus: in particula quapiam, quemad' modum in lingua sola color alienus sepe conspicitur: tum uero in particulis, quae propter abscessum uel nigricant, uel liuet. Simili quoque modo in multis tumoribus D ter naturam, ut in carbunculis, igni sa
422쪽
ero, herpete,gangraena naturales colores immutantur. Iam uero natiuum quoque
colorem uariant uitiligines,quae albae,quetque nigrae appellantur, & quae sunt huius generis . licet etiam saepenumero colorum mutationes in cruribus, aut in facie, aut in toto superno corpore, aut toto imo intueri.equidem hominem uidi, quem vipera momorderat, in quo totus color immutatus, ut porri colorem referret, conspiciebatur. quinetiam uel citra hanc caussam,& sine ulla obstructione aut inflammatione,aut scirrho iecoris humores huius modi uitio afficiuntur, ut corpus totum simile herbis candenti pallore infectis fiat: interdum colore sit plumbeo, aut etiam magis fusco interdum alias colorum proprietates habeat, quas nosse medicum oportet: quemadmodum ego, cum Stesianum,
multis praesentibus, uidissem, ut primum in cubiculum, in quo decumbebat, ingressus sum, dixi, ipsum, habere abscessium non in iecore, ut plerique ex alijs medicis arbitrabantur: sed in imis musculis, qui pus ii
contraxerat, in medio spatio eorum m
sculorum, qui per transuersum incedunt,
423쪽
& eorum , qui obliqui ab infernis sursum
feruntur,Tu autem nosti, me alios plerogque notasse, ac morbos, quibus conflicta
hantur, ex solo colore cognouisse: de qui bus iam in libris meis, suo loco,mentione feci. quocirca nihil opus est, de eis nunc agere copiosius. Ipse autem admonet, spectemus ea, quae iam nobis sint perspicua ,& ea, ex quibus iam peritiam nacti sumuς in ijs hominibus, qui noti nobis siunt;utrupraqhntia sint praeteritis similia,an uero aucta;imminutaue sint: atque utrum idem sit
color, an immutatus ,& utrum aetas similis,parq; sit anni tempori,& colore,&morbi modo. Sic etiam iubet in praesagijs,ut
in faciem , & naturalem colorem intueamur: ac tunc periculum imminere existium emus,cum a naturali statu multum reces
ait: minus uero, cum hoc parum esse factu invenimus , si enim ipse sibi nulla in re similis comperiatur, scito, cum ad extremum periculum esse perductum. ac bene cum illo agetur, si euadere mortem pote xii.si uero superstes fuerit, ea profecto erit diuturnior affectio. idque ipse confirma- .uit, cum dixit,Cum toto corpore mutatio
424쪽
nes accidunt, &, si corpus refrigeretur, ac uicissim calefiat, uel color alius ex alio oriatur, morbi longitudinem significant. Sed de his hactenus. ad sequentes autem dictiones transeamus, ut huic commentario finem commode, & oportune impo-:
Qui tumorrhoidas habent,ij neque dolore latem, neq; pulmonis inflammatione,neque phagedana, neq; furunculis, neque terminthis, forte uero etiam neq; lepra, ac forte neq; alijs corripiuntur. Haemorrhoides, quamuis omnes homines, Omnemq; aetatem,& omni in tempore anni ueXare queant, tamen re uera sundassectus aetatis declinantis proprij non secus,quam melancholiar.fiunt enim ab atrabili, quae ad uenas siedis uberius, cumulatiusq; decumbit.quocirca cum melancho licis,& uitio renum laborantibus superueniunt, curare eos solent. quod non lotum ratione euacuationis, sed etiam humoris, qui euacuatur, qualitate faciunt. effund re enim crassum sanguinem, humoriS melancholici plenum ,solent: qualem nOSDecem
425쪽
cem in uino appellamus. Itaq; , cum hae morrhoides ueluti faecem sanguinis eua. cuent, merito fit,ut melancholiam curenti haec autem euacuatio tantam uim habet, ut qui seliti sunt per eam partem euacuari, si totam excretionem cohibere uelint, atq; ita , ut ne una quidem haemorrhois aperta seruetur, periculum siubeant, ne postea multos, insanabilesque morbos, pne sertim uero aquam inter cutem, & tabem patiantur. huius rei caussa est, quia uenae
illae propter plenitudinem in sede aperiuntur, & ad ipsas sanguis faeculentus & melancholicus a iecore reijcitur.siquis igitur hanc uiam illi praecluserit, tum scirrhum ieeur contrahet, tum multitudine, ac crassitudine grauatum reddetur: unde eius calor paulatim minuetur, & quasi extinguetur. atq; ita bonum generare sanguinem no poterit.Persipicuum autem est, aquam inter cutem frustrata sanguinis procreatione estici. propter eandem uero cohibitionem tabes fit.cum iecur plenitudinem in
uenas pulmonis protrudit,& vasculum inibi ruptum est: his porro morbis homines liberantur, si haemorrboides superueniat,
426쪽
aut etiam si una adappria sit conseruata. qua sane ratione scimus etiam melancholiam interdum uaricum beneficio sedata esse:idq; ob eandem caussam euenisse.sunt enim uarices, uenarum quae in cruribus,& femoribus sunt, dilatationes a crasso,&melancholico fianguine factae: quo in partes ignobiliores detruse , fit melancholiae solutio. Maximus enim ex hac euacuatio, ne fructus existit: ac nisi hos comment,rios, te rogante, ac discedere properante, celeriter,& breuibus conscribendos suscepissem, multa sane , eaq; admirabilia mihi suppeterent, quae de harmorrhoidibus af
ferrem, atq; eXponerem. nunc uero cum
sim coactus, hanc explicationem Paucorum dierum curriculo conficere, unum istum exemplum subiungam. Eram Romae primu, cum, ut tu scis, ceteri omnes mihi insidiabantur: erat etiam uir quidam prae' clarus, ac fortunatus L.Martius, qui quotannis incidere in melancholiam consue uerat.erat porro admirabile uidere dementiam simul, & inscitiam, & temeritatem illorum medicorum:quibus eo tepore cun
cii principem locum tribuebant. alty enim
427쪽
pituitosos, alij biliosos humores evacua bant.at Lucius, cum nihil proficeret, nee meliusculus esse inciperet, ac de me esset ad ipsum perlatum , statim me aduocanducensuit: ut ego quoque & de origine,& de
curatione morbi dissererem. ego uero accessi, & ex solo colore feci de noxio hii more coniecturam, ipsumque esse melan. cholicum cognoui. itaque cum ipsum euacuauhS statim Lucius est melancholia liberatus. hoc praeterea illi consilij dedi, ut
singulis annis uerno tempore , ac si opus etiam fuisset, autumno idem, faceret: eiq; recepi fore, ut postea eodem morbo non corriperetur quod cum fecisset, meam uocem ex aureo Apollinis tripode missam etiam hodie praedicat. Ea autem euacua tio fit, aut uenae sectione , aut medicamento, aut haemorrhoidibus reseratis: id quod etiam tutius est.eX quo fit,ut cum haec euacuatio sit alicui consueta , tum uero sup
pressa, existere melancholia Bleat. ac si quis id parui faciat, nec prius corpus ex purget,eum symptomata huius affectius persentiscere necesse sit. Sed consequuntur etiam ea omnia, quae ipse memorauit ,
428쪽
ut abscessus,morbus attonitus, conuulsio , insania, aut alij affectus,quorum nulla possit inueniri leuatio: cum humor melancholicus plus uel adustus uel putris redditus
malignam acrimoniam contraXerit. cet rum coferre haemorrhoidaS ei, quem atrabilis occupet,non iam omneS norunt,quauis hoc Hippocrates aperte doceat: sed iuli soli ab ipso didicerunt, qui in eius libris
sunt uere, legitimeque uersati, quomodo haemorrhoides, uaricesque gignantur: ac non semper opus esse, has ipsas prohibere, cum iam constiterint: sed quandoque simul adiuuandum esse: aut,cu natura quiem tem agit, ei totum esse negotium commi, tendum, quando sic fore utile uideatur. qui enim haec didicerunt,tantum abest, uth morrhoidas ante tempus curare festianent,ut uel ipsi eas, quae penitus non sunt,eficere studeant. ac quis tandem ignorat, plerosque in melancholiam, instantamq;:bisce excretionibus inscitia medicorum suppressis,incidisse Θ alij dolore lateris,alij renum uiths correpti sunt: alijs accidit, ud
sanguinem e uentriculo uomerent: aut expectore tussi rehcerent: audi pareplegia,
429쪽
ι. ιὰ aut aqua inter cutem oppressi interirent παραπλη quocirca seruandae haemorrhoides sunt, ut T , ... pote quae melancholicos affectus curent. enimuero eius melancholiae, quae iam constiterit, maximum est in haemorrhoidibus remedium: futuram uero eaede prohibent. ideo fuit ipsius sententia haec, Melancho. licis haemorrhoides superuenientes, bono' sunt.itemque haec, Inlanis si uarices, aut haemorrhoides superuenerint, insaniae solutio. melancholias igitur, atque insanias ex haemorrhoidibus leuari, euidenter constat. atque adiumento esse haemorrhoidas apertaS, nocere uero, quae suppressae sint:& aperiendas esse, si claudantur. atque id est, quod ipse libro sexto de uulgaribus morbis scriptum reliquit: Atrae bilis, ut simile per haemorrhoidas profluat. Scire tamen conuenit, non semper boni consulendum esse, ut tinguis per infernas partes ex haemorrhoidibus effluat: sed tum denique cum nigra excernuntur: & cum hominiS natura multum humoris huiusmodi accumulat : alioqui natura non est tali eua' cuationi assuefacienda: quippe quae utrunque excessum periculosum habeat,& cum sanguis
430쪽
sanguis ultra modum excernitur, & cum ex toto cohibetur. nam in immodica euacuatione ueremur, ne homo derepete moriatur: aut hydrops fiat, aut malum habitum contrahat: contra uero, ijs, qui ex cohibitis haemorrhoidibus sanguinem coa
ceruant, secare uenam oportet: ne in magnum aliquem morbum cadant.fieri enim potest, ut apti sint ad magnum quempiam affectum contrahendum, nondum tamen adhuc, propter euacuationem ex harmo rhoidibus , quicquam patiantur. uerum non semper nobis scopi suppeditant, ut sanguinem detrahere tuto possimus. qua ob rem in quarto de ratione uictus in morbis acutis scriptum est, unam haemorrhoida semp er esse relinquendam. Recte igitur ab Hippocrate dictum est, eos,qui haemorrhoidas habent, neque dolore lateris, neque peripneumonia, neque phagedaena, neque furunculis , neque terminthis corripi. caussa est, quia uitiositas hum rum, ex qua huiusmodi morbi oriuntur, per haemorrhoidas excernitur. PhagedgnaS autem nunc uocat ulcera exedentia,