Francisci Vicomercati mediolanensis in quatuor libros Aristotelis Meteorologicorum commentarii et eorundem librorum e Graeco in Latinum per eundem conuersio

발행: 1565년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 화학

11쪽

AD LECTORES.

E UM, Leetores, in omnibus in Ai istotelem Commentarijs meis institutum fuit, quaestiones, quae nin longa argumentorum contentione, variarumq; opinionum & sententiarum examine disputari possunt praeterire alibi seorsim examinandas unamq; ipsius Aristotelis sententiam explicare &quam maxime fieri posset illustraro. Hanc enim explanationis vim esse, Galenus tradidit eamq; ab eo ac optimis quibusq; interpretibus Graecis obseruatam viciemus. Nemo itaque vel in Commentarijs, qui in libros De naturali auscultatione a me editi sunt, vel in his Meteorologicorum , qui nunc eduntur, ali quid praeterea desideret . quanquam in horum explicatione in quorundam gratiam paulo liberiores fuerimus, nonnullis citi bitationibus, atque etiam quae stionibus magis necessarijs utcunque tractandis, & locis quibusdam, quae pugnare inter se videbantur, conciliandis. De caetero, clam Variae rationes, ac

demonstrationes ex alijs disciplinis ac scientijs, veluti Geometria , Asterologia, Perspectiva, Geographia, Medicina, ab Aristotele breuiter allatae sinit, nihil, quod ad earum explicationem attineret, quod ex disciplinis commemoratis, illarumq; audioribus peti posset, praetermittere curauimus, ut in ijs quae de sydeirann interii allis& magnitudine, de terra habitabili, de Iride & corona, de putredine & concoctione demonstrantur, licet perspicere. Aliorum interpretum opiniones, clim opuS fuit, ut in locis obscurioribus, de magis sub ijs, breuiter retulimus, & expendimus, nostramque semper adscripsimus, interdum cum illarum aliqua consentientem saepe ab omnibus diuersam, Ut perspicere facile quisque possit, non aliorum solum opiniones de sententias nos confarcinasse. In conuersione id contendimus, Vt nec Verbum verbo, Veteris interpretis more, nec verborum Ulla habita ratione, quod plerique alij faciunt, sensum solum redderemus, sed media uia ingressi, ita sensum explicaremus, ut quam minime fieri posset, a iter bis, ac breui concisaque Aristotelis dicendi ratione quantum tamen Latina ferret dictio) recederemus, ne, quod multis euenit, alterum, quam Graecis sit, Aristotelem Latinis traderemus. Complura loca a caeteris interpretibus perperam & oscitanter conuersa,& emendata, fibdeliter, ni fallimur, reddidimus : illorumqtie errores interdum in Commentarijs notati imus, alios ex conuersione nostra, δ uerbis Graecis, quae singulis particulis ascribenda curauimus, diligentiae uestrae animaduertendos reliquimus, ne illos reprehendendi gratia nouam nos conuersionem edidisse videremur Errauimus vero fortassis non semel de nos, inegligentioresque fuimus, cum in conuersione, tum in Commentarijs, aliumque qui errata nostra corrigat ,&meliora proferat in lucem, non aequo solum animo feremus, sed amplexabimur, magnamque ei gratiam habebimus. Et haec quidem de instituto nostro ac methodo seruata, citra omnem iactantiam, qua recte etiam facta obscurari non noS latet, in vestrum tantum commodum, paucis sint dicta.

12쪽

Aristotele in hoc opere traetantur. 1N LIB. I.

RAEFATIO, inqua, qua insuperio ribus de natara libris tracista sunt, qua in hoc opere pertractari δε bent, proponuntur. β. I. a Amudum hunc instriorem, quem coelum complectiatur, e quatuor corporibus primis, igne, aere, aqua ct terra constare. 6. Adandum instriorem coeti esse continuatum, ut ab

est regatur. 6.b

Ignem is terram ct alia e limenta materiam esse eorum qua accidunt in mundo instriori, coelum autem causam e cientem . 8.

Uuatuor elementa uirism exstoriri,ct quodque in quoque potestate inesse. 8.dsi aeri sit natura, re quia ordo a cetera elementa, utrum raphat totum statium a terra ad c lum,an alia etiamsint corpora. 6.b Terrast aliorum elementorum magnitudo quast. Ibidem. virum interualla nec ignea esse, nec aerea. Ibirim, ct inde. Caelum totum connare ex primo elemento, quod aquatuor aliis longe diue jam est. 9gissi corira ignea esse,nec interualia issorum . I of Inter altam a serra ad c caelum, aeris plenum non esse, nec item yderum interuasta. II. d nises aer, quem ordinem in niuerse habearata.

Calor interrenis locis,quomodo a superiet gnatur. Ibidem 2 bre cur severo in loco non concrestauta. Ibid. ct inde I gis stupero corpore, idest, coeti, aliquidoneerim esse, aliquid miniusncerum. I 3 f nem est,eim situmor ortum,cta coeli motu instriorem mundum calefieri. I 4,ς. I 7gTerram ct aquam in medis muudi esse, tum aerem est ignem circa illa. I . bEim, quodvocatur aer, yartem terrae circunses,

calidams humidam esse,superiorem calidum es siccam. Ibidem. Sol, cymnonsi calidus, quomodo caisfaciat instrio

Superum locum. coelum, calidum uonelse. Is gie ignibus qui in aere apparent, uelut ammis Jelli, discurrentibin capris, ct eis modi. I9.dmplicem se exhalationemes' quomodo t. ΣΟ.b Ignium arearentium qua sit materia, ct accensio

uersaram ignis gurarum in aere apparentium

Stellarum arrenti generatis ct causa. 22. cIgnes omnes insta Lunam generari. 23s

artium fluearum, ct colorum cruentorum in coelo apparentium causes. Σε.b De comu sua sententia. 27.d Eorum de com τὼ restatio. 29.d Aristotelis de comisarum materia est ortu, figuras uaria, est eorum nominibin. 33. Comura alloidera ambire, alios pers cerni. Cometarum motus tiaria celeritaw. 3F. Comoetarum constitutionem esse igneam. Gomeris satus a siccitates denunciari. Ibidem.

Cur pauci cometa, ct raro, ct extra tropicos potiussiam . 37.d Delaeteo circulo aliorumsententiae. 38gAnistotelis de DLF s circulo opinio. 63 .c Latieus circulus cursu lassiaco non appareia . T. a Lacteum orbem comesa non disserre nisi magnitudine tempore. qy. Se his qua sunt in instriori aeris parte , uideliose platita, nive, es cat. 47. εPluuiaegeneratio, materia, ct locis. 47j De nube ct nebula. 68. Derore Spruinae, quae materia, qua causa sciens, quo in locosant, est quo tempore,stmodo. 69.d Fluviam, nitiem ctgrddinem ab eodem loco descendere, ct quomodo hac assola sint ad rorem σ

Pruina ct ni misi modo generantur. II.b Quo in loco grando t. 3 2.6ΩΡmodo grando aestate t. Ibidem, cir inde, ubi

multa de ea explicantur. te uentis di mutatio inchoata. 3 7.ewe istrum ortu uari utentia. 3 3. e Aristotelissententia de eodem. 39. Flamina a montibus ere, ct e maximis maxima.

Flamina cur interdum certis in locis deficiant, in

AG sct ire permutatione en . A qua causea sit ullus permutationis, tum MDV m,

Mare cur fluere uideatur. Tq. Disiquisitio de maris aestu. Ibidem, 973 carare non es elementum aut principium totim a-

Salsed is maris qua sit causa. Ibidem,or 83.d Flamina

13쪽

Flamina mari ortum non habere. 79.d Piatonis senientia de fluminum ct maris ortu, reju-

Mare virum perpettio idemst,od e s.fedine. 82. fAristoteli sententia de mar asdine. Eontium ct aliarum aquarum saporre uarly unde sint. 89.fme uentis H futatio. 9I .amni oram materiam exhalatione laca G. 9 res mum aerem non esse. Ibidem, Sinde 91. bor anni fatuost interism fiunt, . 93. fCur regioneae aliqua interdum fatuos. 93.cor uenti siue duntpluuia se contra. st .a Cur a Septem. Uro sentipolismum θirant. 9ub. d

retortim motio ctir obliqua.

Ventos Sole excitari e dari. 96. corionis exortu cur uenti di sies. 96 gQ cenisne, quaedam de Ete . 97 f quarum no 'irare ab altero polo. 98 gTerra habitabitis descriptio. Ibidem. Aristotelissententia deterra habitabiti di quisitis.

Ventorum omnium numerus es tus. Ior .cor plures uentia Septent.quam ab G l . Io 3. b utos contrariossimus rare non poesse. I os.b Ventorum mutationci unam in alium. Ios . h ntorum qualitates oeuires diuersa. Io s.fwe terra motu . I 27.draria sententiae de terra motu. Ibidem. Aristotelissententia de eodem. Io9.b

Quo tempore terraemotus maxime sat . IIo. Quibus locis terraemotus maxime excitentur.

III. a

uua anni tempestate terraemotus muta II i. Terraemotutimgenera st disserentia. II a. a Spiritus uim maximam esse, possest, terram concute

ligitur. Ibid. st inde.

Terraemotus duratio. II 3 .e Terraemotu interdum aquaου erumpere. II 6.e inundationem una cum ter motu helam. II 7.a

Terraemotus fieri per partes, ct in spatio exiguo .

Terraemotus diuers pect& quomodo inta. I 17.b Quibus in inflatis terraemotira magis fiat. Me fulgure se tonitruo. I I9.d Tonitruum quomodo fiat, . Ibid. ari' seni in tonitruo. I 2C.a

sturis cause , ct cur ante cernatur, quam tynitruum audiatur. Iao.h

o A. imbus . 1 2 bE ephiasquomodo gignitur. 2 3phon quomodo oritur. Prester quomodo oritur. Fulmen quomodo gignatur. Fulminum Jecies or Ais. Fulmeu firitum esse. I 29. we corona ct arcu. IJ r. bH Nin corona ct arcu eueni ut, .Qsea inpar ijs ct uirgis contingamta. I3Σ. Coronam,arctim, pareba ct uirga exionesieri. 133. ae r minterdi ercor noctu interdum . I 33gDe reflexiones Jecutis quaedam. Iῖ .c Corona cur circa Solem se Lunam fiam. 13 3.

Corona quidsignat, . Ibidem

Corona quare non e regione, ut arcus a parce.

I 36.b Corona cur orbis forma anaream. 136 e Cur Solis color in corona,no item figura appareat, . 138.e Corona quo in aeris loco amareat . Corona ctir circa Lunam ct siestas saepius quam circa Solem far, . Ibidem Aretis quomodo ex reflexioue minae, . I 39.ewe affectus rosexione Sr peculis alia. Ibidem. A festum est ab aerem ab aqua resecti. Ibidem.

Qua radiorum perstritione cernuntur, maiora ap- parere. I O.a Solis color quomodo in aerea pareat, non fura. . I o. gia cum ex aduers Solis semper geri. Arcus quare distin tus coloribus appareat, ct non

Coroua. , Ibidem,st inde. - cin circa lucerna qtiomodo oriatur. I 2.de ficumfert,cum remi e mari attollunttir. I 3 .c Cur in arcu tales coloreου appareant. Τεῖ .b Cur eo ordine or numero colorci in arcu appareant.

Cursecundus apem colores contrario ordine habet. Ibidem,s inde. Arcum duplitem fleri, Ur secundum ob pioribus esse coloribus. I T.. Curspatium intra duos arcus interceptum,non sit colorepuniceo. I S. T M arcus aut plures non seri. I .

14쪽

1N IIII. LIBRO .

OF tiis naturalis quomodo a calore figore , quati jm habeni efficiendi , iant. 166.b intertius naturalis quomodo stat. 167. crutredinem, suem elevaturalis interitus, oe con trariam ortui natι rasi . Ibidem, oe i 67.1 Quae putrescunt, Lumida sieri, dein sicca. I 68. alui ritus naturali, quidsit. Ibidem. Pi tredo in quisbus dicitur. 362.5 Omnia igne dempto ptii rere . Ibidem. Intredo quidsit. 169. c Putredinem, communem a sectionem esse caloris restigoris. 169. g

Arati rese=uia cr illiora Leri. Ibidem. Cruditas quid sit,9 quomodo fiat. 17ι,.

Siccum terrae esse, humidum aqua: ideo terminataco ora ex terra π aqua confitare. 18ῖ. h. π Durum π molle primessunt asse Hons,qua in corpo

186.b De concretione. Ibidem. Quaesint cat, se concretionis,si ouis , exiccationis, ct humectationis. 18 6.d

De exiccasione. 187.a

Frigim adpatibiles facultato, re ri,oe quomodo e si

1at. Ibidem. Ula rerum levera exsecari viri t. 187 Qua exiccantur, quomodo, cst ci quibus causis ex c-

centur. 188.e

Dubitat o de olao, quomodo nou concrescat,sed cras

15쪽

smari apta qua nox, ob

M uum disserentia ctgenera. 2O6.e 6 tuum mitti a uino dulci, quare. ΣOT. Cur rertim cremabilium aba flammam edant, alia non, se carbon s. a T. Simitaria corpora qua sint,et quomodo qualitatibussissilibin disserant9. Simila, tum corporum causa. 2 9. Similaritim corporumgenera, di liquidorum constia tutio. Σο9 jQua uini nathra sit er conastutio. a I S.a Concretoram corporum similarium conIrisutro.

De siue ino his quasi lachryma dicuntur. 1i o g-rum est alia metalla aquea esse. 212 .e Seminissetigenitura constitutio. 2 l3 .c similaria corpora calida sint uilfigida. 2 I3.e Hyae ad terram est aquamsi liciter attinent, magi frigida esse, nisi alieno calore calida sinae, .

Quae communia sunt plurium elementorum, calida esse. ΣΙ .d

Eaiam ct calidissima distis ima essem se .usHis itarium partium ratio S esentia, O

quomodo agnoscenda. 21 . bSimilarium rationem esentiam , minin notam ese quam uisimilarium . est elementorum minus, quam similarium . ΣII.d botvralia omnia corpora munere definiri,quod miniti notum es insimilaribus,quam in iussimilari bus. 2I6.b

Similaria corpora a calore or frigore, ut a causis escientefieri, dissimilaria a natura seu anima.

16쪽

FRANCISCI VICO MERCATI

IN PRIMUM LIBRUM ME TE OR O LO GI C ORVM

ARISTOTELIS COMMENTARII,

Vna cum eius m e Graeco in Latinum conuersione.

T iraria rerum, quaestib lunae orbe, atque hoc e coli complexit oriuntur, generia sunt, ita nullus in eo est locus, in quo illa non procrcendi tur, in aere, seu etiam igne,&omnino supra te ira in , in terra, & intra terram: seu per se ex ea in lucem erumpentia, seti ho inimi minit ustila, machinis ac hibitis, eruta. In terra, qua aquam eius sinibus c Erci tam etiam comprehendimus, stirpi uni & anima Iium tot genera. Intra terram, lapides, metalla, Rex utrisque mixta: aliae item quaedamnaturae, ut terra insignis, succus co 13 cretus,p1 aeterea humor, spiritus ignis: quorum hae cui sua in aerem ex terra Urumpunt, illa cffodiuntur. Si pra terra, seu in aere, seu in igne,ignea omnia quae ueluti in coelo spe ctantur, ut cometae, faces,& alia eius generis: aquealtem & aerea, ut nix, grarido, ros,pruina,pluuia,&quae repercussu apparent, ut iris, disydera cingens corona. Quarum omnium rerum, quator tui subiicii intur quemadmodum & sempiternarum naturam & ortum A ristoteles uariis in libris accurate,& scite est persecutas. Ac cum de his, quae in terra gignuntur, stirpibus, S animalibus in aliis libris disseri ierit,ea quae sit pra & intra terram in his Meteorologicorum pertractauit: ita tamen ut lapidum & metalloriim rationem duntaxat,3c ortum con manem attig rit,

s si ulorum generum tractationem distinctam in alios libros, qui perierunt, reiecerit. Caeter ora uero, de eorum potissimum, quae in sublimi procreantur, diligenter & docte, quantum materia C postulabat, rationem omnem e Yplicauit, an de &Meteorologicorum inscriptionem acceperat Cui ius inscriptionis, a caeterorum Aristotelis libroru inscriptionibus dicier se, causia ut sciatur, ignorandum non est, Aristotelem uariam ac multiplicem in libris suis inscribendis rationem secutum fuisse.Nam aliquos ex rebus, quae pertractabantur, quae omnium inscribendi rationum communi sis ima est,inscripsit, ut sunt libri de coelo, de orta&interitu, de anima, & alii huius generis, qui de rebus naturalibus sunt, complures. Ad quod genus referri possunt ij, qui de arte aliqua scripti sunt, ut de Poetica,de Rhetorica, quibus ab arte quam tractabat, nomen indidit. Eodem genere continentur Ethicorum, Politicorum, oeconomicorumq; libri, praeterea omnes, qui nunc extant, ad logicam facultatem pertinentes, Categoriarum, de interpretatione, Analyticorum, Topicorum, Elenckorum. Ab his enim, de quibus agitur, singuli nomen acceperunt, seu rebus, seu praeceptis, seu ad mores uitamq; ciuilem, & domesticam attinentibus , seu ad dis sere flum, cuius partes sunt, ea quae de aliis dicuntur, distinguere, quae in animo habemus enunciare,& oratione mentis interprete exprimere, ratiocinationem retexere, seu resoluere, loca ad argumenta eruenda nosse, uitiosas ratiocinationes reprehedere. Alios partim ex rebus, quaepe tractantia ripartim ex doctrinae generei &conditione,seu ipsius per se, seu modi in pertraci an do . D ratione, cuiusmodi sunt libri de naturali auscultatione, quibus id nomen tribuit, tum propter naturam, iusq; princinia, qtiae in eis pertractauerat, tum quod ea continerent, quae familiariter auditores suos docuisset, illisq; tantum scriberentur,qui iam audissent,essentq; earum rerum cognitione aliqua informati. In eodem genere sunt ij, quos τὰ εγκ.υκλια φιλοσοφηματα appellauit, quorum in primo de caelo meminit: qui ita appellati existimantur, quia in eis res de philosophia populares&multitudini accommodatae proponerentur: Si quidem uocabulum, εγκυκλι. ad CasO-jet accommodari, quae quotidiana sunt,&in dies obuia, nec magnam industriam requirunt, que admodum in Commentariis librorum de coelo docuimus. Omnes etiam libri, qui dicti sunt, in quorum numero hi, quos nunc commemorauimus, habentur, hac et deinde causa, hoc est cx doctrinae genere, sunt ita nuncupati. Aliis rursus, cum cx rebus ipsis, tum uerb exordi

17쪽

Francisci Vico m. Comm.

ne, quem res pertractatae au i inter se, aut cum caeteris habent, nomen limposuit, quemadmodum E liis, quos, μετατάφυ καὶ, inscripsit, quia de rebus age vent, quae res natu eales in hac rerum uniuuersitate sequerentur,pos q; libros i lysicorii, hoc est, de rebus naturalibus, essent legendi. Ita, cum quatitor libros Analyticorum conscripsisset, duplicisq; analysis, quarum una prior esset, altera posterior, rationem tradidisset, ex hoc resolutionum ordine duos priores, duos posteriores Analyticos appellauit. Alios demum ex earum rerum, quas explicauit, loco, seu ortus S interiutus, seu delationis ni incupauis , cuiusmodi sunt, quos interpretandos sui copimus, των μετεω ρων seu μετεωρολογικών, appellati, quod de his agant, quise in subl1 mirriundi huius sublunaris regio ne oriuntur,materiaq; constant ex terra & aqua, caloris iii in sublimem illum locum delata. Est nim μετεωρον sublime, Se μετεωρολιγία rerum sublimium ratio atque scieritia. Ideo ridicula est Alberti cognomento Magni inscriptionis huius explicatio. Cum enim linguae Graecae est et igna rus, dixit, libros Meteolorum nuncupatos esse a μετά, quod est trans, & Θεωρ, , quod est contemplatio, quia sint contemplatio eorum, quae sunt trans, id est in alto genita: uel a μετα , quod

est de, S: θεωρὸ ii, quod est uidere, quia de rebus aspectabilibus in eis agatur, ut de iride, Scircu lo lacteo: Eo eq; inquit esse probabilius, quoniam μετα praepositio, idem freque ter ualeat, quod de: sicut Metamorphoseos, quod idem est, quod de eius. Ωhia explicatione nihil ineptius, aut Fmagis ridiculum. Vir alioqui magnus, atque excellcnti ingenio, in eruendis naturae secretis rebusq; abditis perspica ei praediti s. mi si lingia arimn peritiam cum reriim cognitione coniun- xisset, admirandus profecto O citi sic t. ita in Aristotcle, aliisq; aut lioribus Graecis explicandis,

linguae: Graecae peritum esse aut igna putri, quantum reserat, ex hoc uno loco intelligitur. Sed quaeret aliquis, cur ex loco, in quolia cori tintur, de quibus agere instituit , non ex rerum thsa rum nomine, tractatio haec sit inscriptae qitamue ob causam, si a loco inscribenda erat, afthbli mi tantum, non item a subterraneo nomen accepit, clim tamen de multis subterraneis, non minus, quam debis, quae in sublinia: labant, iii ea diseratur,ue itide lontibus, fiuminibus, uentis, ter motibus, lapidibus S metallis, qiue omnia intra terram generantur. Huius instituti Aristotclici milia mihi uidetair necessiaria causia afferri polle. Probabis is l: Dc est, quod itaria sunt, ac multiplicia rerum, quie inliis libris pertractantur, genera , multis ac uariis inter se differentiis dis hincta. Quati or cuina oleiri emollina affectiones er plicantur, nempe ita is, ac Pi S, a quae,& te . Astelliones autem di co, non calorem, siccitatem, humorem, &frigus, quae natura&perpetuo in illis insimi, naturam suam conseruanti biis: sed affectiones eas, quae illis iam constitutis accedunt, cum a natura sita, elementa uelitii recedunt, & uicissim quoquo mo Gdo commiscenti ir. Cuiusmodi in igne sunt cometae, imagines, quae incenduntur, ex mouentur, ut stellae discurrentes, &qiuae caprae spectent, aut torris, aut trabis referunt: quae omnia iusphaera ignis, aut in parte aeris sublimiori cxcitantur. Aeris & aquae affectiones communes sunt, arcus coelestis, corona circas lem,&lunam, paret ij, uirgae, uarij colores, foueae, de hiatus, syderum color puniceus, quae omnia in acre aquae admixto , uisenda se exhibent. Ad haec ipsa elementa pertinent pitritia, grando, nix, pruina, ros, nubes, & eiusmodi, qtiae maturia aque a constant. iri a cetiosa es sunt, et iis conchissiones& motus, ualia item partium illius nati ira, cauernosarum, solidarium, alijsque huitis generis affectioniblis praeditarum. Quae res omnes praeter hanc, quam ex elementis, ad quae attinent, commemorauimus differentiam, multis &aliis inter se nomiitibus dissident. Ac primuin quidem materia, cum aliae ex calido S sicco halitu oriantur, ut caprae saltantes, ignitae trabes, sicliae discurrentes: quaedam ex uapore, ut nubes, pluuia, grando, ro S, nix, pruina: quaedam ex utroque, ut imagines, qliae tielliti in speculo ceririsntur. Differunt praeterea, quod aliae reuera existunt, ut affectiones aliquae igneae ,&quae exivi pore, ut ex materia, constant: aliae tantiim apparent, ut iridis colores : aliae utriusque naturam participant, ut conaetae circulus lacteus. Diuturnitate etiam non parum distant, Hquandoquidem alia raptim transcunt, nec diu cohaerent, ut sicliae discurrentes, Saliae facies ignitae, cometis exceptis, quae quidem, quemadmodum & nubes, ad multima tempus durant. Iris etiam Ocyssimὰ transit,& litae crinque alia speculari ratione consplaiuntur. Nec mi inor est loci, in quibus haec generantur, disterentia: si quidem alia in ignis regione, aut aeris sit prema parte excitantur, ut imagines igneae: alia in media adn is regione, ut pluuia & nix: alia in inferiori, ut grando: alia intra terram, ut fontes, flumina, terraemotas,& metallica omnia, quae ad res in sit blimi ortas referuntur, qironiam ex materia constant , quae suapte natura in sublime fertur, uidelicet ex duplici halitu, humido &sicco . Atque haee multiplex differentia est rerum sablinatium, seu in alto genitarum. inae cum liuiusmodi, tamque uariae res sint, ac tot nominibus inter se distinctae, nihil magis commune, quam oreus locum habentes, hx hac ipsarum omnibus perspecta communitate, operi, in quo de eis differebatur, indendum nomen Aristoteles fortasse existimauit. A sublimi autem loco opus inscripsit, non a si ibterianeo, cum tamen δc in hoc mul

18쪽

In I. Meteor. Aris h. 2

A ta ex eis generentur, quoniam maior pars in sublimi oritur: pa aca, eorum comparatione, in sub terraneo . Lapidum enim & metallorum, quorum multiplex & uaria natura est, materia quidem communiter in hoc opere explicatur : eorum autem exquisita& distincta tractatio huius operis propria non est amobrem sontes solium uenti, terraemotus , ex his quae iri tra terram oriuntur, hisce in libris distinete pertractantur. Quae etiam ad ea, quorum ortus in sublimi est loco, rcferuntur, quatenus ex ea ipsa constant materia, qua illa, quae cui dietum est natura sua in sis blime effertur i deo Olympiodorus ait nomen huic operi ex materia inditum fuisse, quoniam rerum, quae tractantur, materia, halitus duplex est, suapte natura in sublimem locum se efferens. Qua stio autem est de horum libror In quarto, cuius tractatio clim sit de quatuor qualitatum primarum actionibus&passionibus sui ipse Aristoteles initio eius docet ad hanc inscriptionem, seu ad Meteorologiam nihil uidetur attinere. Idcirco Alexander cum libris de orta de interitu coniungendum esse iudicat, quippe cum in illis de iisdem qualitatibus disseratur, e lementorumq; principia esse ostendatur, eaq; omnia explicentur, quae initio quarti horum librorum, epilogo quodam repetuntur. Quae Alexandri sententia ualde ibi obabilis uidetur, in eamq; nulla haesitatione descendendum esset, nisi quarti libri finis obstaret, qui eiusmodi est, ut B cum Iibris de animalium partibus ut ipse quoque Alexander docet non cum Meteorologicis

eum indicet cohaerere: quem tamen librum si ad opus de ortu &interitu pe1tineret, cum M teolologicis, qui proxime sequuntur, cohaerere oporteret. De rebus praetcrea ex elementorum perfecta admixtione ortis, ut desimi Iaribus, quas uocant, plantarum, S animalium partibus, demetallis item&lapidibus agit, quae omnia res in stibiimigenitas sequuntur, ut pote ex elementorum ueluti balbutiente admixtione ortas. Quibus de causis libros Meteorologicorum

consequi uidetur. In qua sententia fuerunt Olympiodorus atque Philoponius . in m si quis tueri uelit, inqui at A ristotelem, eum de affectionibus elementorum in tribus se perioribus ii bris disseruisset, metallorumq; & lapidum, quae in corporibus similaribus numerantur, generationis, quia ex eadem materia, e quae illae constant, nempe ex duplici exhalatione, in fine terti, meminisset, eamq; communiter tradidisset, ea omnia in quarto libro explicare uoluisse, quae tum in ipsa rerum metallicarum, tum in omni similarium omnium partium generatione communiter cernerentur. Itaque ueluti ex accidenti ad Meteorologiam librum quartum attinere. Si cui autem Alexandri sententia probatur, is negare poterit, libri quarti finem, cum Iibris de anima C lium partibus cohaerere : eo enim in loco ordinem tantum rerum agnoscendarum doceri. Itaque cum de partibus similaribus agere incoepisset, earumq; naturam explicasset, subiecisse, postillarum cognitam generatim naturam, particulatim quoq; cognoscendam esse, tum ad dissimilarium cognitionem, demum ad ea, quae ex dissimilaribus concreta sunt, accedendum. Quo ordine minime effiei, iit libri de animalium partibus,in quibus similares illae partes singillatim ex plicantur statim consequantur. Imo uero cum stirpium animaliumq; partes ex elementi spe fecte mixtis oriantur, idq; quod imperfectum est, perfectum ordine doctrinae antecedat, ea primum metari oportere, qtiae caloris de frigoris efficientia, Eumoras & siccitatis perpessione, quorum ratio in quarto libro explicata est, ex imperfecta elementorum admixtione gignuntur. Nee in quarto illo admixtioncm ibi una perfectam, uerum etiam imperfectam, & qualitatum prim rum omnem efficientiam &passionem, seu in persecte seu in imperis ecte mixtis declarari. AGque haec fortasse uerior est& probabilior sententia. Qui autem aiunt, librum separatum esse, qui de mixtis inscribatur, eumq; tres Meteororum libros consequi, dissicultates quidem, quae existunt, magis quodammodo effugiunt, sed tamen nec authorem aliquem, nec codicem uete rem, qui librum hunc a reliquis ita distinxevit, cuius authoritate niti possint, ostendtuit. Ac de

D his quidem sitis. Illud uero in dubium quis reuocauerit, quomodo de rebus in sublimi ortis

scientia, de illa quidem una habcatur, quarum natura tam uaria ac mutabilis, multiplexq; est, nullo imo proximo genere comprehensat Cui bre iii ter responsum uolo . Si quemadmodum unius scientiae unum est Aristotele docente genus, ita cuiusque libri Scoperis communc aliquid his omnibus, quae in eis explicantur, sic usq; unus ut Plato ptaecipit esse debet, ob eamque causam rerum, quae hic tradiantur, commune aliquod quis expetat,hoc afferri potest, quid de andem materiam, uidelicet duplicem halitum omnia habent, eandem item cau sim agentem, calo rem de frigus, eundem ortus locum, nempe sublimem, quanquam alia magis, alia minus, elementorumq; affectiones sunt, δe ex imperfeci ad blosa ut ita dicam illorum admixtione ortae st tuuntur. Mae omnia, etsi hisce rebus omnibus communia sunt, nullum tamen commune nomen, quemadmodum plantae, de animalia, seu etiam lapides, acceperant. Qiuod ad earum mutabilitatem, inconstantemque naturam attinet, illa quidem negari in cis non potest, exponeturq; ab Aristotele in praefatione, sed tamen tanta non est, ut scienti ferationem prorsiis tollat. Certa enim cui dictum est materia constant, a certis calusis efficientibus, certo tempore, Scio

19쪽

Francisci Vico m. Comm.

O, quanquam fortasse minus quam animalia le plantae, oriuntur. Nec quod aliqua, ut come- Etae, & terrae413Otus, raro contingant , scientia in eorum magis euertit, quam Lunae & Solis defeetus, qui raro eueniunt. Vtrum autem castr&fortuito haec accidant, non naturae ratione a

que consilio,& si ita res habeat, utrum scientiam coriim tollat, in progressu cxplicabitur.Nunc reliquum est ut paucis doceamus, hos libros Aristotelis es e,non stipposititios, aut adulterinos, ut quidam sunt opinati, aliquot rationibus ducti, qua ν Olympiodorus recenset, ac diluit. Hinc igitur illud sbi persuaserunt, qubd&longe maior quam in caeteris Aristotelis libris, & illi non consueta perspicuitas in illis cernatur,&in priori libro aspectu tradat radiorum ex oculis ei nisi sone fieri, quod Aristotelis placitis repugnat: quod ite acris calorem in luminis attrita referat, re sane apud Aristotelem absurdam, qui lumen corpus esse negat: quod demum circulum lacteuaeris affletione primus liber statuat: qtiod omnino 1 uero abhorret, si quidem perpetuo idem cernitur, nullo modo mutatiis, quod in aere esse non potest.Sed hasce rationes Olympiodorus ita dilvit, ut perspicuitatem quidem aliqua his libris adhibitam esse no neget,c impraesertim de rebus singulis, quibus illa maxime necessaria est, ageretur, sest tamen & multa obscure tractari,ac ob scurius interdum, quam in libris de anima, quorum merito in praefatione dixerit cie nonnullisse dubitare,alia quodammodo attingere.Ac quanquam lectio perspicua sit, quae tamen pertra- Fetantur, tenebris maximis esse inuoluta,&minus intelligi quam animam, quae similitudinis r

tione a sie agnoscatur. Mod de aspectu dicitur,non solum in hisee libris tradi, uenam & alibi, ut in secundo de naturali auscultatione, qua inter Mathematicam Ac Opticam ponit discrimcn.

Sed hunc Aristotelis morem fuisse, ut chim res serio, &ex proposito non tractaret, communem aliorum opinionem sequeretur: cum autem ex proposito res explicaret, sententiam tum suam

aperiret, quod quidem maxime in hac de aspectus modo, quaestione, obseruauit, si1 quidem in libro de sensiu&sensili per speclariim receptionem fieri tradidit. Idem eum praestitisse in acti sca

lore, Sc circulo lacteo explicandis. Sed uidetur potius dicendum,acris calorem in ipsius, non autem luminis per se attritum, nisi quatenus lumen in aerem recipitur retulisse, aut attritum tralatione quadam lumin i tribuisse, quomodo 3 motum & reflexionem, quae corporum sunt propria, tribuit. De circulo autem laeteo eam sententiam uidetur tabuisse, quanquam non illi constanter fortassis assentiret turridq; unum ex his esset, de qui biisse dubitare pronunciauit. De

qua re, cum ea quaestio explicabitur, dicemus. Et thaec quidem p paefationis loco satis. E quibus perspicuum factum est, quis horum librorum scopus sit, quae inscriptionis ratio, quemadmodu, quae sunt pertractanda,inter se aut conueniant aut differant, quaesit de libro quarto suius ope- Gris probabilior sententia,& quemadmodum decipiantur, qui libros hosce Aristotelis inquiunt

non esse.Vtilitatem eorum explicari aliquis fortasse desideraret,sed ea inter commemorandum, quae in eis pertracta iuur, non parum perspici potest. Intelligere enim facile fui t, praeter commvncm alii multi nostrum perficiendi cum aliis contemplatricibus scientiis utilitatem, multis artibus & scientiis, uitaeq; nostrae, cuius conserirandi gratia illae inuentae sunt, magnum ustum afferre. Astrologiae stirae in iudiciis uersatur,medicae facultati,arti gubernatoriae, id cst, nautium regendarum, agri culti irae, conomicae,& omnino morali philosophiae. Astrologus enim ex coinetis,& terraemotibus, bellae interdum, &principum mortes,& alia eiusnodi praedicit. Medicus regionum qualitate perspeeta, quae uentis expositae stat, quae non sint, quae aere ac coelo liu-midiori, seu sicciori, calidior aut frigidiori, praeditae: quae fontibus, fluminibσς, stagius, paludiabus abundent aut carcant,& futurarum aegritudiniim conditionem praeti oscit, & pci e sentes cautius potest curare. Nauta ex statu uentorum uario, ex grandine & nubibus, aliisq; eius generis signis, tempestatem uel serenitatem prospicit, de cum maris aquam ponderosiorem esse uotiit, illud nauigaturus, magis quam si flumina,onerat naues. Agricolae hinc noscunt tempora, locaq; seminibus apta: Paterfamilias futuram caritatem se it penuriam, aut copiam praeuidet, Hut de Thalcte memoriae proditum est. Moralis philosoplius hine intelligit niihil

firmum stabileq; de perpetuum esse, quando Se montes . e quantur,di ualles consiurgum, de flumina maxima, mariaq; ipsa siccescunt,urbes populosissimae inundationibus ac terraemotibus diruuntur: quae omnia ita sunt in his libris explὶ

cata, ud maximum ex eorum cognitione altae nostrae commodum afferri perspectum sist. Sed iam ad eorum interpretationem ueniamus.

20쪽

In I. Meteor. Aris h. R

E DR1M 1s quidem naturae causis, &omni motione naturali, Prae

terea de syderibus in supera latione ordine dispositis ac de corporei v

elementis, quot&quae sint, quae ue eorum mutua mutatio,&de ortu ac interitu communi, antea dictum est. Reliquum autem quid huius methodi, quod superiores omnes Meteorologiam nuncuparunt, adhuc u dendum est.1 N v LL vs praeter hiic extat liber Aristotelis,in cuius praefatione, quaecunque de rebus naturalibi is, aut iam scripsiisset, aut scribere deinceps itistit isset, ea omnia ordine, quem res tra-Ε istat ae&libri de eis conscripti, aut conscribendi inter se habent, recens erit, generatimq; om nia, quae tractarei 11stituit, commemorati erit ,&ucItiti in tabella ante oculos posuerit, ut noli inconcinne dixerit Olympiodorus, huius libri prooemium uatem Chalcaritum apud Home

quippe quod praeteritas tractationes in memoriam reuocat, futurarum prae iudium facit quod dam,&pnesentem exponit. od cur factum sit,quanquam nulla uideatur afferri posse neces arta ratio, dici tamen potestataec,de quibus in hoc opere agitur, primu locum in his habere, quae ex elementis oriuntur. Itaque nouae cuiusdam tractationis initium cse, nec sine ratione toti astractationis de principijs Se elementis epilogum factum,eaq; proposita, quae ex principijs huiusmodi de elementis procreantur. Aut dicendum, haec, quae in hoc opere traetantur, in ea disputatione, quae de clementis est, postremam ese partem, ut ipse Aristoteles innuere uidetur, cum ait, bilius methodi reliquum quid adhuc uidendum Merito igitur ea omnia,quae tractata erant, epilogo csse repetita, ac quae tractanda remanebant, proposita. Diei uero S: illud potest,medio quodammodo in rebus naturalibus loco sita esse,uartaq;&multiplici naturia constare, quae c5muni uno nomine non uocetur Igitur qua locum medium occupant,nrediam quoque ita Natu

c talis Philosophiae partibus Solibris ab Aristotele conseriptis sedem obtinere. Idcirco reliquis

iam, quae antecedunt, pertraefatis, ad eam cum peruenisset, omnia tam pertractata quam pertractanda commemorasse, perinde atque is qui iter aliquod instituit,cuiri dimidiam eius parte confecit, tam id, quod iam progressias est, quam quod peragendum manet, repetere animo,ac recta sere solet,quo ex ea qiuae iam peracta est,reliquae partis peragendae fiduciam animo concipiat,si nemq; laborum propius adesse intelligat. Q autem parte,quae tractantur,cornmani UDanatu

ra, quae unum nomen habeat,proxima non constant,commemorari ea omnia singulatim debuerunt. Ac natura quidem una unum nomen habente,proxima non constar 'ideoq; a loco,iii quo

oriuntur,inscriptionem hisce libris factam esse, antea in praefatione traditum est. Medium autelocum ea bifariam habent, natura, &situ. Si in intelligo, quod totidem pene res ea antecedunt, quot stibsequuntur. Res enim naturae hae sunt: Principia seu causu di proprietat s communes, corpora seu simplicia, seri concreta, coelum, astra, elementa quatuor corporea, res in sublimi ge nitae, subterranea, plantae, de animalia. Tot de fere earum genera ab Aristotele in hac libri prae fatione commemorantur. Q aram rerum numerum& ordinem hunc facile in modum quis docebit. Quicquid in natura est, aut principium est,aut ex principio. Qifod ex principio est, mo D uetur omne,illoq; principio posterius est :ssiquidem ex illo est, ac naturam in se habet, quae motioliis est principium. Hoc ipsum aut ingenitum est, aut genitum. Ingenitum est coelu&quicquid in eo est. Genitam, aut silmplex est, & aliorum elementum, aut ex simplicium admixtione procreatum. Simplicia sunt, ignis, aer, aqua, terra, quae elementa corporea a nobis dicuntur Mixta aut ex imperfecta admixtione oriuntur, ut elementorum affectiones potius sint, uel ele menta sic a secta,quam res admixtae,aut perfecta constant admixtione. Priora sunt, quae in sublimi Oriuntur,lapides praeterea& metalla, quanquam haec perfectiori admixtione, quam resin id blimi ortae, si1nt praedita. Reliqua in plantas & animalia distribuuntur, prout perfectiorem ob tinent admixtionem. Animalium enim longe perfectior est, quam quartinacunque plantarum. Naturalium ergo rerum ordo,& numerus constat, ut res eas quae in sit blimi oriuntur, in medio

quasi loco sitas esse perspiciamus. Iem situm etiam ortus ratione obtinent, quando in spatio inter coelum & terram interiecto procreatatur. Sed hic situs medius, ad id quod instituimus, ni hil attinet. Natura uerb medium locum habent, quod nec sementa sint, nec ex illorum admi

SEARCH

MENU NAVIGATION