장음표시 사용
21쪽
tione penitus exorta, sed elementorum ut diximus affectiones, de ueluti sementa hoc aut il- peto modo aseeta. Ad ignem enim alias pertinere, alias ad aereandi aquam, alias ad terram Aristoteles tradet, iamq; nos in pnaefatione antea docuimus. His expositis docendum est, libros de re bus naturae ab Aristotele iam conscriptos, 3c post hanc tradiatiora em conscribendos, in irac praesitione commemorari, resq; singulas, quae in hoc opere traduntur aut nominatim, aut communiter recenseri. Libri conscripti erant de physica auscultatione, dec o, de ortu 3c interitu, coeseribendi ,erant de rebus sublimibus, de amma, animalibus,& plantis. His enim omnibus res fi xe omnes naturales explicantur. Itaque cum ait: De Primis ualura causis semota sue nasu , ah, J libros de naturali ausci illatione intelligit. In prioribus enim eorum libris, reru in naturae primas causas, primaque principia inquirit & docet: in posterioribus de motu cominu niter agit, eius iuersam naturam pectractat: bis quae ad eum pertinebant, tempore uidesic et SI lo co,atque etiam inani non praetermissis . Cum sitabijcit de deribus in puptra latione ordine distositis, ct de elementis corporeis, q-'quaesint , iqua tie illarum mutua mutatis, cst de ortia ac meritu com-
libros de ectio, & de ortu & interitu innuit, quod in prioribus duobus de cces o, totam coelestis corporis rationem explana uerit, in posterioribus duobtis, quot& quae sint elementa corporea, & quemadmodum inter se uicissim oriantur, scrutari incoeperit, disputatione in li- sbris de ortu S interitu, in quibus ortum & interitum communem atque in genere tractabat, absoluta. Sydera autem, coeli totius loco posuit, quod in eo primas partes obtineant, quoruna gratia & orbes & eorum motio habetur ut in duodecimo Metaphysicorum proditum est Nec ea soIam, cruar in extima sunt sphaera& eius conuersione mouentur, ut Alexander exponit , intelli git, feci omnia, quae in cMo cernuntur, Leu errantia & uaga, seu inerrantia . Ea in supera latione ait disposita, quia in c o, quodnationem superam saepe nominat, admirando ordine, quan quam nobis occulto, continentur. Quidam qui hosce libros enarrarunt, ridiculam, ut sepe solent, linius Ioci explanationem afferunt .Posito enim inter uocabula astron & aster apudGraecosco discrimine, quod inter sydus&stella Latinis est, Per astron inquiunt, hoc in loco coetu intelligit, quod stellam fert. Verbum, pr aeordinatis, in translationibus antiquis Graece est διακε - μη με ν,disonat latine perornatis, nec ab ratione perornata dicuntur, 'itia orbes astriferi peror Mantur secundum superiorem lationem: si quidem secundum accessiim & recesium a suprema latione, quae diurnus motrus est, orbes ornentur. Vel fortasse per διακεκοφάαμέν ου, piae ordinatis i tellexit , ut uetus translatio habet, cum orbes secundum supe Piorem lationem praeordinentur, ordine enim, quo motus Ordinantur, &ccelestes orbes ordinantur duodecimo Metaphyste Gxum,& pro numero eorum numerus est orbium. haec illi. De qua expositione dicendum est,
quod in quarto Phys eoru in Aristotes es de his dixit, qui tempus sphaeram coeli esse existim
bant. Stolidior inquit est eorum sententia, quam ut refutationem mereatur. Similes uero corum explanationes in his libris innumerae habentur, quae ne lectori rerum inutilium & uanarum nimia prolixitas fastidium adferat, consulto praeter ittentur, quemadmodum & quaestiones, quas nunquam non disputant, uanarum& commentitiarum opinionum, argumentor in que in nium plurimum refertas. De quibus quaestionibus separatim, aliis in libris satis copiose displitauimus. Sed ad tristituti im re iter tamur. De corporeis elementis dictum esse adit. Nam sunt& clementa non corporea, ueluti materia & forma, quas primas causas hic nominat, in physica auscultatione, ut diximus, pertraetatas, quae corporum quidem, sed non corporea sulat elementa, quandoquidem corpora non sunt. Elemcnta corporea, corpora sunt prima, e quibus inferior mundus coalescit, quae ue ad lapidum, metallorum, plantarum,& animalium generationem admiscentur. Haec igitur elementa corporea, quot,&quae simi nam ποῖα αντὶτω τι uidetur posuisse & quemadmodum uicissim oriantur, in posterioribus libris de coelo, atque etiam in his, qui de ortu & interitu sunt, traditum est. Nec coelum in his elementis, ut Alexan- Hder & olympiodorus aiunt, comprehendit, quippe quod cum aliis uicissim non imitatur, quan quam uniuersi elementum in libris de coelo fuerit appcllatum, mosci: etiam appellabitur. Ο tum etiam S interitum non quom uis, sed communem tradit iura ait, quoniam in posterioribus de coelo,& duobus de ortu & interitu, non hic aut ille ortus interitus ue traditur, sed ortus communis,qui omnibus corporibus, quae oriuntur, communiter conuenit, quemadmodum initio librorum de ortu S: interitu proponitur: Ortus inquit γ& interitus corum quae natura oriuntur,& intereunt,teque omnium c sae sunt diuidendae. His, quae t iactaueiat, ita commemoratis, quae sibi tractanda restabant, adiecit: ac ea primum, quae ortum & interitum communem proxime sequerentur, atque ad elementorum tractationem adhuc pertinerent, nempe res in sublimi
ortas, orthisq: coram totam rationem & modum, quam ait aeteres Meteorologiam nominasse .
Sed dubium est, quid per Melliodum intelligat, cum ait fresiduum qsid huius methodi adhuc uidenkum. J Alexander Philoponus, de plerique alij, naturalem totam scientiam intelligunt: quae iu
22쪽
Α terpretatio ab stirdior uidet hir, cum praeter Meteorologiam metallti quoq; & lapides, uel, si lime
in Meteorologia compreliendas,plantar&animalia pertractanda ad hi ic maneant, earumq; tra
Etatio magnam naturalis philosophiae occupet partem. Nemo qui iter faciat, residiuina quidpia eius itineris peragendum dicet, cui peracto illo residuo, totius instituti itineris dimidium fere
conficiendum remaneat. Philoponus autem part m quidem esse naturalis scientiae ait, sed non postremam.Sed praestat, ut methodum de naturali tota philosophia mon interpretemur, uerum de scientia, quae ad astra elementaq; attinet, cuius, rerum, quae in sublimi fiunt, scientia, pars quaedam dicitur: quandoquidem elementorum, ut diximus, uni adfectiones, astrorumq; motione excitantur Tota igitur de astris & elementis mei bodus,libris de coelo, de ortu S interitu, &Meteorologicis continebitur. Olympiodoerus ad doctrinam de elementis refert, quam triplice esse ait, tripliciq; in loco ab Aristotele tractatam. aes eorum, quatenus sunt siempiterita, in Itbris de coelo explicata: altera eorum quatenus Uriuntur,' interpant,& uicissim mutantur, quae in libris de ortu & interitu: tertia, ut aliter atque aliter afficiuntur, quae Metcorologia dicitur. De ii ocabuli Meteorologia significatione, in praefatione, cum inscriptio explicaretur, traditum est.
Haec autem sunt, quae natura quidem , sed minus ordinata quam primum sit corporum clementum, in loco syderum lationi maxime uicino ut uia lactea&cometae, & eae quae incenduntur moueaturq; imagines eueniunt,& quaecunque
aeris,& aquae affectiones communes ponere possumuS. a Quae Meteorologiae subiectasiat, sigillatina& per genera exponit. Duplex autem lutitis loci explanatio esse potest: una, ut per corporum elementum primum , cum aliis interpretibus,c Iuni, qtrodest uniuersi clementum corporeum, intelligamus: altera, ut ignein, qui in quatitor elementis corporeis primam sedem occupat. Primae interpretationis haec erit sententia, ea, qtuae Meteorologiae stibi sciuntur, esse, quae natura quidem, sed minus quam corporum elementum si primum, hoc est, coelum, ordinata, in loco lationi syderum maxime uicino eueniunt . Nam, quod ait ατακτοπιμεν, idem ualere Alexander putat, ac si dixisset, οὐχ,μoliae L ακΨαν, hoc est, non aeque ordinatam. Quam Alexandri interpretationem probandam censeo, ne in primo elemen to, hoc est, coelo turbatio aliqua, aut inordinatio ponatur: praestat enim ordinem his rebus, quaquam inordinate genitis, rribuere, quam uel minimam coelesti corpori in ordinationem. Philoponus autem illud, ατακτοτ ραν, aut loco positi ui& simplicis, ατακτον, positu 1n ait: aut, si comparationem significet, non cum coelesti corpore esse, sed ipserum inter se remura, quae in sublimi fiunt, quarum aliae aliis inordinatiores cernuntur, ut cometae& facies omnes ignitae, magis quatienti, pluuia, nix,& grando, quae certis temporibus solent fieri. Olympiodorus similiter duo bus modis Eune locum intelligit: aut comparativum pro simplici sumptiim este, aut compara tionem quidem cum primo elemento fieri, sed quatenus turbatio aliqua, dil inordinatio in illius motibus uidetur incile quaquam re uera nulla insit.) cuiusmodi sunt antegressiones &stat iis,&alijssimiles uagarum stet hirum apparentes motus. Sed nec hos motus apparentes A iistoteles tradidit, nec ipsa rhim inter se affecti omini comparatio uerbis congruit, quemadmoduncc quod comparativum pro si inplici sumptum lit. Siquidum primum corporum elementum exprimitur, quod ita interpretantibus in caret, &cum alijs iter bis commode cos riti non posset. Praestat igitur, ut natura minus ordinata fieri, exponamus. Quod ideo dictum est,qiuia coelum, quod in corporibus alii uersam constituentibiis, elementum primum est, admirando ordine tenetur, ut post tot secutortiria aetates nihil unquam in eo siit immutatum, sed omnia eadem permaneant. Haec autem, quae Meteorologiae subiicilitatur, eaq; maxime, quae in loco lationi syderutra proximo e lieniunt, ab eiusmodi ordine longe recedunt, ut temerὸ solum de casu fieri uideantur, aut certe in causam aliquam natura superiorem referri, quae nullis ratis & constitutis ordinibus pro ii oluntate sua ista esticiat. Videmus eometas,& tilias facies igneas exiguum prorsus ordinem seritare, nihilq; , aut paulum de ortus eorum tempore, quantitate, figura, re loco, nisi in genere, este constitit tum. Ventorum etiam S imbrium eadem ratio est, cum anni picrique pli tuis sint, alij uentosi, eortunq; tempc states pluri 1 in1 tiarient inter sie, nullo aut exiguo ordine eius uarietatis constituto. Exiguum autem dico, quia ordine omnino non carent, cum quibusdam temporibus magis, quam albis, soletinis ieii. Materia etiam constitutae constant, atque causa efficiente.
23쪽
Ideo non simpliciter inordinata natura oririca dicunt hir, sed minus ordinata, quam quae fiunt in Ecoelo, quorum nulla prorsiis Ei uarietas, ita ut eclypses, motusq; at rorum multos ante annos Astrologi praenoscant. Huius porro inordinationis commonefacere nos uoluit, ne, cum dic ret, ita tura Ze in loco lationi sederum maxime uicino res eiusmodi fieri, putaret aliquis, ordine rato&constituto, quem in actionibus suis seruare solet natura, eoq; maximὰ qui in stellarum da tionibus cernitur, eas euenire, quod aliquam in se haberet probabilitatem, utpote natura & in loco syderibus proximo genitas. Itaque dixit, in loco quidem illo&natura ea oriri, sed minus
Ordinata quam corporum et cmentum primum sit: quali diceret, ortum earum naturale ira, ct .lO-
cum in quo oriuntur, non e fucere, ut eam ordinem habeant, qui alioqui in naturiae operibus, &in systerum maxime lationibus cernitur. In loco autem lationi syderum uicino, & non in igne ait, quod ignis locum illum, an aliud corpus occupet, nondum tradidit, nec defuerint, nostra etiam tempestate, qui eo in loco ignem esse prorsus negarent. Hae entis prima horum uerborum interpretatio. Altera est, quae Meteorologiae subiecta siliat, ea esse, quae in loco sydei um lationi maxime uicino secundum quidem primi corporum elementi, hoc es ignis naturam, sed tamen inordinatiorem fiunt, ut cometae,& caetera. Quae explanatio 3c a difficultatibus Ioge magis qua superior libera ei quod tradirum est, elementorum affectiones an hoc opere considerari, Fae commodata. Liberior quidem 1 difficultatibus, quod nullus in explicando labor maneat, quomodo harum rerum naturam ὐτακτοτήραν dixerit, si quidem facile diei potest , pro si inpliei S positivo uocabulam id usurpatum e Te, aut certe inordinatiorem, quam soluat ipsius ignis naturacsseam motio. Accommodata autem est, quoniam statim adiicit, quae ad alia clementa a Tectiones pertineant:primum eas, quae ara is sunt & aquae, deinde cas quae terrae, ut probabile uideatur, priore loco ignis meminisse, eum praesertim ignis elementum prunum corporum dici possit,&quae commemorantur, cometae& facies ignitae ipsus ignis sint affectiones. Quod si hane inter
pretationem, quae uerbis Graecis non repugnat, quis amplectatur, aliter quam cimus, prio temsecuti, in latinum conuertet, hunc uidelicet in modum. Haec sunt quae secundum naturam qui dem primi corporum clementi, sed inordinatiorem , in loco lationi siyderum maxime uicino e lieniunt. Cum autem commemoraret, quae ast ignem pertinent, & in loco, ubi ignis est,tium, affechiones, uiam lacteam numerauit, quo eani sententiam, ut probabiliorem, amplexus sit, qua halitum accensam esse existimatur, qua in re ut docebitur) a uero uisus ese aberraste. Si quidem ex stellarum innumera multitudine, in ea coeli, in qua cernitur,parte, sitarum, splendore in una coeunte exoritur, candoris uelati lactei speciem refercns. Cuius gratia appellatur: inter Gdum etiam γαMisa quo uocabulum γγαλ eiae, ut hoc in loco,& apud Aratum, cum ait, Per imagines, stellas dii currentes, caprasq; saltantes, seu ignes stellarum discurrentium, capra rumq; saltantium speciem referentes intellexit, quae φααματα noi Dinauit, non quia reuera non sint, ac imaginum aliquarum in ore solum cste uideantur, sed quod stellae, eaeq; discurrennes uideant ii res se, cum tamen nec stellae reuera sint, inec moueantur, sed halitus sit qitidam ita dispositus, ut successione quadam altera pars alicram accendat, ut suo loco dicetur. Quas autem acris &aquae astectiones communes intelligeret, rion expressit: Alexander tueάσεις, Dura refert, quae nil acrem communiter, δ aquam pertinent. Emphasos amem, ut puto, intellexit, quae iii materia adris & aquae communi apparent, ncc rc uera existant, ut
arcus tricolor , corona circa solem de Iuliam , parcIij, uirgae , quae omnia acris N aquae communia fiunt, quoniam absque nube rorida, seu Munida, quae partim aeris est, partim aquae, non cernuntur, ac plurimum pluuiae futurae indicia sunt, praesertim iris, quem ob c in causam υετων poeta nominat, dictusq; est. e ρά το quin etiam apud Deos angeli munere fungitur. De his emphassibus Olympiodorus di Philopontis interpretati sunt . Dia phases Hsunt, quae per aerem de aquam Perspiciuntur, ut uari j colores, se apae & hiatus, quae in aere cernuntur, qualis etiam solis & syderum color est puniceas, cum a specitus noster ad ca per aerem densum& umidum transmittitit r. Haec igitur omnia per aeris de aquae affectiones communes Alexander interpretatur . Latini phimam, nivem, grandinem, δc alia aqii ea, propterea quod a que a sint,&ia loco actis, nec sine eius alteratione oriantur. Sed hac ratione oportebat, δ irigem, & caetera quae commemorauimus, intelligi, quippe quae in mat cria aquea, 3c in loco adlais
uisantur. Nisi ordinem librorum inspiciamus, ideoq; aquea illa & uerca intellecta esste affirme mus, quia in primo libro post tractationem de comedis, &aliis rebus ignitis pei tractentur. Ac fortasse Lis commemoratis, quae in loco illo superiori sydoribus uicino, qui locus est ignis, generantur& apparent, omnia communiter subiecit, quae in loco inseriori auris S aquae communi oriuntur, pluviana, grandinem, nivem, rorem, pruinam, nubem . Iridem autem & coronam postremo loco post fulminum commemorationem, ut postrenui metiam tractatio1 iis locum Ea
24쪽
A bent, recensebii, ct alia inquiens circulare, horum corporum assections J sed haec nullius, aut exiguae sunt utilitatis. Um -- ra emic/- των
Item quae terrae sipecies,& partes, & partium affectiones, e quibus uen torum
& te reae motuum,&omnium quae horum motionibus fiunt, Causias contempla
bimur, quorum de alijs quidem dubitamus, alia quodam modo attingimus. Praeterea sulminum casus,&turbines,&praesteres, &aliae horum ipsoru corpo
rum circulares affectiones,quae per concretionem fiunt.
3 Terrae partes ad quatuor eius plagas, ortum, occasium, meridiem, & septentrionem inter B pretes Graeci retulCrunt, species autem esse, cauernosam, fungrisam, solidam, concretam, Zealias eiusmodi differentias: quanquam proprid specics non esse ait Philoponus, sed magis as ctiones: quandoquidem terra nisi hoc aut illo modo affecta, cauernosi non fit, alit sangosa, aut solida : densari enim eant, ut solida fiat, oportere: rarefcri, ut fungosa: quae mutationes,alierationes sisnt quaedam. Affectiones aiunt elle exhalationes,aquae & spiritus interceptiones r addit FKiloponus, nitrosam eius naturam sulphuream & bituminosam. Possumus etiam per species, 8e partes idem intelligere, humidas uidelicet ,&siccas, cauernosas,&solidas : ortias & occasus, meridiei & scptentrionis, nulla facta mentione, aut certo cum aliis comprehensis. Nam ex halationes, spiritus&aquae interceptiones, quas affectiones esse diximus, partiam, quae ortii δοῦ occasu, meridie aut septentrionibus distinguuntur, propriae non sunt, sed specierit in potius, hoc est: cauernos araan, aut aliter affectarum. Ex his omnibus terrae partibus, & speciebus ea rumque affectionibus, uentorum ac ter motuum causas contemplaturum se ait, quoniam, ut tradetur, ex uarijs terrae partibus uenti aspirant, alijq; ex alius: ab halitu etiam sequem terra reddit, originem habent: qui halitus in terra interceptus, nec exire ualen&, eam concutit, idq; maxime in locis cauer11osis, ut necessc sit, eum, qui uentorum ac te motuum causas est reddi tu, C rus, terrae partes, species, & affectiones cognitas habere. Dubium autem est, quorum motiones intelligat, & quae sint ea, quae illorum motionibus ait fieri. Alexander tribus modis interpret tur. Primum ad alia refert, quae ob terrae partium,&specierum, affectiones fiunt. Siquidem non sollim uenti, & te motus excitantur, sed fontes, fumina, pluuia, ni grando, di similia, quorum alia ex halitu humido in terrae partibus interchiso, ut fontes & flumina gignuntur: alia ex eodem in sublime euocato, ut pluuia, & quae eius sunt generis. Dehinc denis interpretatur, quae uentorum & te motuum motionibus fiunt, ueluti in terraemotibus, terrae hiatus, soni&aeris tranquillitas, quae illum antecediti uentis autem flantibus nubes abductae aut adductae Nam Caecias uentus nubes ad se trahit,ut in prouerbio dicitur. Demum de his intelligit,quae ex omnium rerum, quas hactenus commemorauit, motionibus excitantur, quippe cum accidentia quaedam sint, cometarum, stellarum discurrentium, At aliarum rerum in sublimi genitarum, ac conspectarum motiones consequentia. Harum trium interpretationum Olympiodorus, re Philopolius, secundam quae reuera uerior uidetur amplexi sunt. Veriorem autem dico quod
partium, aut specierum terrae nullae cernantur motiones, nimisq; remotum sit, si adsiperior in hunc locum accommodemus . In terrae autem motu, aut uentorum flatu motiones ess), ipsisq;
motionibus quaedatra fieri perspectum est. sed, ut hic, qui explicatus est loctis,ambiguiis est, ita
is, qui sequitur, cum ait, de nonnullis horum se dubitare, alia quodam modo attingere. Αlexander ad Omnia, quae commemorata sunt,accommodat, ac dubitari, inquit,quomodo iris fiat,& quae salsedinis maris sit eausa, aliquo autem modo nubium concretionem ,& earundem in a quam mutationem attingi. Aliquo, inquam, modo, quod illa certissima non habeamus,nec ad causarum eorum cognitionem exquisitam plane perueniamus. Olympiodorux propter circu- Ium Iacteium maxime, Aristotelem ita locutum putat . Ventorum autem motionis obliquae fortasse etiam causani innuit, non satis nobis perspectam. Qiro in loco Aristotelis modestia , omnis l . arrogatitiae eXpers natura consideranda est, qui cum harum rerum causas non plane teneret,u i pote reconditas eiusque generis,ad quas sensus nullo modo aut ratio penetxaret,id ipsem fateri ac novitii ita csse pronunciare nota vereatur, de quorum alijs dubitet se im,nec quid om nino certi habeat, alia quodammodo duntaxat attingat. Sed in hac inscientiae suae eoinsessione sapientem se, Socratis ni ore, declarauit, qui hanc unam ob causam, sapientiorem caetcris ah ri
25쪽
culo se, dictum esse aiobae, qud deum omnia, ut illi ignoraret, hoc tamen unum sciret, se igno rare, qia odit Ii non scirent, qui se doctos existimarent. Aristoteles igitur ad imitationem nobis proponendus, unaq; etiam intelligendum, cum haec, de qui biis agendum est, eius sint dissicultatis, ut ad nostram cognitionem non facilὶ perueniant, non exquisitas aut necessarias causas nobis esse requirendas, sed his contentos esse debere, quae humani ingeni j acumine pro illarum rerum conditione, & natura possunt in lagari. Ita in libris de coelo praecepit, cum aliissimas illas, Nab intelligentia nostra, ac sensu remotas, de coelorum motibus quaestiones proponeret . Sed reliqua persequamur, qaae quod ad fulmina attinet, & turbines,& preste res dissicultatem non habent: siquidem horum uocabulorum non obscuta est significatio, potissimum fulminis.Tur
bo autem, quem typhonem nominat, uentus est contortus, e nubibus ex chastis: Prester, turbo
quidam accensius, ut suis locis dicetur, nempe initio tertii. Quae uerb circulares affectiones fiat, quae item corpora, quorum dicuntur esse, controuersum est . Alexander de nive, grandine, &pruina interpretatur, eam eorum ipsorum corporum, i est, elementorum affectiones diei ait, quae coagulaticine genitae, circulares, quia singulis annis fiant, de ueluti in orbem redeant, appcllentur. Dictum aute esse, & alias circulares astectiones coagulatione genitas,non quia fulmina turbines, &presteres, quae commemorauit, coagulatione excitentur, sed quod cum de his, quae horum corporam motione fiunt, dixisset, ad dicendum de illis, quae concretione exoriuntur, aggrediatur. Olympiodorus hanc Alexandri interpretationem probauit: itemq; Philoponus qui adie eit, dictum esse,& alias circulares affectiones, quoniam & turbo, &prester,& fulmina circulo redeant, quemadmodum & grando, &nax,& pruina, quanquam non coagulatione, ut haec, gignantur. Quid autem obstaret, si fulmina quoque turbinem ,&presterem, coagulatione fieri interpretaremur, siquidem nube compasta,& coagulata extrudanturΘGrandinem etiam& prilinam circulares affectiones esse, quia sint cx materia in sublime euecta, rursusq; in morem circuli demissa, si dixerit aliquis, a uero sertas e non longe aberrabit. Thomas bifariam explanavit: Primum similia quaedrum turbinibus, quae coagulatione in orbem materia conuoluta, pcrinde ut turbines oriantur, intelligit. Deinde ad iridem, de coronam accommodari posse ait, quae in materia densa,& ueluti coagulatas rina circulari appareant. inae posterior interpret tio librorum ordini, tractationiq; congruit, siquidem initio terti, de turbinibus presteribus magit, tum dei vide& corona: fortasse autem nec itidem, nec coronam speciali laec grandinem, aut pruinam intellexit: sed cum aliquas earum rerum, quae in sublimi oriuntur, commemora L. set, communiter reliquas sabiecit, quae coagulatione aliqua gignuntur, quas ἐγκυμα nomina uit, quia quotidie, & perpetuo fiant, nostrosq; ob oculos nunquam non vers 1itur, quomodo λακι ματα ἐγκυ, ια in Politicis ministeria uulgaria& quotidiana appellantur et V --ν,-ωπι δενα - - Πιτα τον ὐφηγη ον
De his autem crina dii seruerimus, animalia& plantas cum tua iversim, tum separatim si dicere quidpiam posthmus modo exposito contemplabimur. His enim traditis finem propemodum habebit omne nostrum ab initio institutum.
4 His commemoraris, quae Meteorologiae sibi jciuntur, de quibus in his libris diserere instituit, caetera adiscit, quibus tota naturalis philosopl in completur, animalia uidelicet,& plantas, quae ex elementorum admixtione procreantur inani metalla in opere Meteorologico uidentur comprehendi . Inquit autem, se tum uniuersim, tum separatim animalia & plantas modo exposito contemplaturum. em locum Alexander ita interpretatur, ut inqui at, in libris de animalium historia, ortu, & partibus, motione, &gressu, de animalibus uniuersim disseri, separatim, di proprid in libro de memoria S recordatione, de somno, & diuinatione per somnum, qui libri
hominis sint pronris. Modo autem exposito, quoniam non historiae solum, rebusq; ipsis tantum commemoratis, scd demonstrationibus, quibus causae continentur, adhibitis, quemadmodum caetera tractauit. Philoponus in eius, quod dicitur funiuersim ct explicatione, cum Alexandro consensit. Illud autem Lexposito modoJ aliter interpretatur. Ad eum enim modum accommodat, quem Aristoteles proxime attigit, cum diceret se de nonnullis dubitare, alia quodammodo attingere, qui modus Philosophorum proprius sit, illis': uerbis, quae ad ij ciuntur, cum ait indicetur . m interpretationem Olympiodorus iton probans, AI exandro non recte attribuit sua ipsius adiecta, quae est modo exposito, hoc est, uniuersim& separatim. Haec igitur est Graecorum interpretum huius loci explicatio. Mihi uidetur Aristoteles animalia uniuersim considerare, cum partes eorti communes,& affectiones, ortuq;, & alia communia, quae multa sunt, tradit i seorsim uerri cum cuiusque animalis,& species partes proprias,
26쪽
A ortum,&affectiones pertractat. od quidean in omnibus libris,cltios de animalibus conseri psi, facit, atque etiam aliquo modo iii libris de aniana,& in paruis naturalibus. Nec probabile eit, tristationem propriam animalium ad unum aut alicrum libellum hominis propriiam, Aristotelein retulisse. In caeteris, Alexandri liuerpretationern probo: siquidem notum est, cadem prope tractandi ratione&uia, in libris dea inurialibus, S ijsqvi de anima, q. ad animalium pertinent contemplationem , Aristotelem lisum fuisse, qua in caeteris, praeter cos, qui de histolia conscripti sunt, qui nullas in se habent demonstrationes. De plantis in his duobus libris, qui illius nomine circim seruntur, Aristoteles agit, aut,si ij Theophrasti sint, ut multi putant, quandoquidem& Alexander Eoc in loco eorum non meminit, S in commentarijs libri de sensu , ex sensili, qua Aristoteles libri de Plantis meminit, nullos tales libros tempestates Lia extitis ostri bit, sed solius Theophrasti, dicendum est libros Aristotelis de Plantis non extare: nec cnim ex stilo,aut seiatentiarum conia, facilis est dijudicatio,quando idcin Aristotelis & I heoprasti stilus uidetur,eadem rerum ac sententiarum copia paucis ue bis comprehensa. Quod subiicitur,eius institutum bis traditis finem esse habiturum, deelarat, A ristotet is institutum fuisse totius naturalis Philosophiae esplicandae, quod institutum, liis, quae commemorauit, explicatis, finem sit B liabiturum, non quidem omnino, sed quodammodo, & magna ex paric, quod modcshiae fortas sis gratia dictio in est , quasi eorum, quae explicare instituit , persectam & abso ita inexplicationem polliceri non audeat. Aut ad libros Methaplaysicorum, setica quae in illis traduntur, res cxit, in quibus, ueluti in fine, ad quem onmia referirntiar, omnis naturae com mplatio conquiescit. Cum igitur ex non commemorasset, de quibus tamen scribere initio i iistitue iat, his, quae commemorauit, traditis, finem non absoluid, sed fere habiturum eius institutum promincia uit . Sunt qhi ob librum de Mctallis, quem non commemorauit, dictum putent, ct si nulla de eis ab eo edita exter tractatio, de quibus, ut de Plantis, Theophrastus post modi im scripsit.
Itaque de ipsis primum dicamus, ita exorti. Cum a nobis antea statutum unum quidem corporum principium, e quibus corporum, quar in orbem feruntur, constat natura,alia uero quatuor corpora ob quatuor principia, quoru motionem esse duplicem dicimus, unam a medio,alteram ad medium dicumq; haec quatuor sint, ignis, aer, aqua, & terra, id quod super omnia haec eminet,ignem ess e, quod subsidit terram,duo, quae his proportione respondeat: siquidem aer ad ignem, aqua ad terra propius quam caetera accedit. EX his sane corporibus is,qui terram complectitur mundus,in Quo quae accidunt assciniones, esse sumi das dicimus, constat.
Omnibus, quae de rebius naturae pertacta iteriit,epilogo breui comprehensis, & his,quae per tractanda adhuc restabant, commcmoratis, de rebus, qliae instiblimitiunt, et mentorumq; a seetiones sunt quaedam, quas sibi ante omnes alias pertractandas restare recensiliit, primum di D cendum statuit: altius repetita oratione, ab hisq; rebus si inapto initio , qficu in libris de coelo fuerunt explicatae . Quod ideo iacit, hi ictu simodi rerum, quae in sit blimi oriuntur, principia,S causas coma, unes, qhiae duae sunt, materia, &agens, crutetur. Q tuor igitud elementa ,haram rerum materiam commimem, coeliunq; causaim esse Etricem costitutarus, quaedam do coelo ipse,& elementis, in iis, quos dixi, libris tradita, repetit, e quibus hanc hypothesim stimit, mi uulum totum qui terram complectitur, in quo quae contingunt affectiones, sunt cxplanandae, ex ele mcntis illis, primisq; corporibus constare: qua hypothesi ad affectionum illarum materimn statuendam usuriis est. Principio ergo illud reeetit,hinum es e corporum principium, e quo corponim, quae conuertuntur in orbem, hoc est, spiraerartim coelestium constat natura: quae uerba dii riustule prolata, hunc sciasam habent, unum esse principium ac clementum corporeum, quintum uidelicet corpus simplex, ab elementis, igne, aure, aqua, &termi, diuersiti 1D, E quo tota CCU-lestium sphaerarum, quae in orbem seruntur, constitutio constat. Ac clarior quidem S magis perspicua lectio, & his quae in primo de coelo tradidit, quae nunc repetit,magis consenticias h.ccest,
27쪽
est,quam quae in omnibus exemplaribus communiter habetur, haec uidelicet, unum esse princi- Epium corporum, e quibus, corporum, quae in orbem fer tur, constat natura. Qua lectione ni Lil obseurius, nihil durius este potes . Cum uerbantea legeretur, μια-χ τ σωματων mi κεν, facilis fuit relativi seu pronominis, , , in pronomen, ων, ut nunc legitur, laesus, cum praesertim unus ex his locis esse potuerit, quos, libris Aristotelis tineis corrosis, male fuisse emendatos Strabo testatur. Repetit praeterea ex quarto de coelo, alia quatuor corpora esse Ob quatuor principia, quorum corporum duplex sit motio: una ad medium iniindi, ala era a medio eiusdem, eorumq; supremum, quod alia completuitur, ignem esse, terram quae substat omnibus, reliqua duo inter sese his duobus proportione respondere. Eo enim in libro traditum est, corpus unugraue simpliciter esse, aliud simpliciter leue: inter quae, duo alia, non sina pliciter gratu a& leuia, sed ex parte soliim, &ueluti quadam comparatione. Simpliciter autem leue ignem esse, simpli
ei ter graue terram: agitam & aerem quodam modo grauia& leuia, aquam grauem aeris comparatione, leuem si cum terra Comparetur, aerem contra leuem aquae collatum, grauem tamen
aliquo modo: si quidem omnia praeter ignem grauia sunt, praeter terram, leuia. Idcirco haec duo, aerem uidelicet, & aquam, loca media obtinuise, prout inter sese, & ad reliqua duo a metu tur: aerem, quia leuior est quam aqua, igni maxime esse propinquum: aquam, quod sit grauior qua F aer, terrae. Haec in quarto de coelo, e quibus quatuor elementorum principia esse conspici utur, grauitas uidelicet, leuitas simpliciter, eaedemq; non simpliciter, sed quadam comparatione, quibus quatuor principiis, qua ex parte propriis cientur motionibus, propriaq; occupant loca,& uniuersi quod terram ambit, si int partes, qua sane notione hic considerantur, constant. Haec
principia, ut puto, hoc in loco Aristoteles intelligit, si quidem motionum duarum, quarum hic
meminit, a medio, & ad medium principia sunt, motionis a medio, leuitas, eius, quae ad mediu, grauitas. Caeteri interpretes ad primas tactiles qualitates, e quarum coniugatione insecundo de ortu & interitu elementa constare traditum est,principia haec retulerunt: quo ruin senteiri iam si quis sequi malit, non refragabor, quanquam omnia, quae hic es mentis hisce tribtuintur, ueluti motio, S loca, eis, qua ex parte grauia sunt A Jetita, congruunt, non qua oc petite calida & frigida, aut humida&sicca. Quod dicitur, totum mundum, qui terrain complCetit 1r,e'. his corporibus constare, coeliana quidem etiam comprehendere uidetur, cum ea eo munduq t Tram ambiens, eonstet, idq; sensit olympiodorus: sed tamen ad elementa quatuor dii Illax it per Pinet, ex quibus quatuor elementis mundus, in quo assedi iones, quae explicandae sunt, conti agunt, no ex coelo concretus est, ut non tini uersum omnino mundum intclligat, sed eum qui ambitu lunae co Glinetur, qiii proprie ad terram attinet, eamq; dicitur complecti. Est autem lite uaria te lato,
quandoquidem alij codices habent f πήρὶ ωι-J hoc est, quorum, a delicet corporum, quae contingiunt,affectiones. Is quem secuti semus, habet , ut non ad corpora, sed ad mundum terram ambientem referatur. Maelectio altera est probabilior, qf1δd rem eandem iisdem uerbis paulbpost repetat. Sic enim inquiet, ω ετων συμ α ντων περὶ Arci . Ut autem uaria lectio h c habetur, ita uaria & ambigua est particulae initio horum uerbo rumpositae, constructio quandoquidem&eonio do, quo conti extimiis, construit γotes , ut 3rdo huius tractationis :id alias, quae si quuntiar, deplantis,& animalibus ind1cetur, &, que in ad modum Alexander interpretatur, ut ad ea, quae ex libris de coelo sunt repetenda, releratur, eaq; in praesenti disputatione priori loco afferendae esse, vendatur. Nonnulli lic Id ad ordinem, quores in sublimi genitae commemorataei ueriint,non rectore tulerunt, ut es et sensius: Ita primum dicamus, hoc est, eo ordine, quo res eiusmodi retulimus, incipientes abig reis: quod a ueto ab esse facile quiuis intelligit, cum de omnibus nunc pariter agat,causamq; efficientena atque ma teriam omnibus communem scrutari instituat.
Mundus autem iste superis motionibus necessario quodammodo est continuatus, it eius inde omnis facultas regatur.Nam unde motionis principium in omnia derivat, primam causam eam esse censendum est. Accedit etiam, qubdit
. Iasempiterna est, & motionis quae in loco fit nullo fine terminatur, sed semper in fine est: omnia autem Mec corpora inter se locis finitis distant.
o Mildum qui terram ambit,&in eius uicinia positus est, ex igne, aere, aqua & terra consta-xe , ut hypothesim, quibusdam primum ex libris de coelo repetitis, ad materiam rerum, de qui
28쪽
bas disset itur, statuertitam, sti mpsit. Nunc ut earum ipsarum reriim causam effectricem doceat, de eo dein mundo aliam hypothesim praemittit, quae est, manda in hunc superis motionibus, hoc cst, coelestibus corporibus, quae supera illa cientur motione, quodam modo necessarides e con- tiguum, tu omnis eius uisbe facultas, ab illis regi ac moueri queat. Qua in hypo ille si non sim pliciter, sed aliquo modo continuatum tradit mundum, quod tactu solum continuatus fit, si tameI1 etiam liceat inter ignem, & coelum tactum statuere. Nam in primo de ortu & interitu, his tantum rebus tactus tribuitur, quae uicissim agunt & patiuntur,ciuus modi non sunt ignis & coelum. Sed commanior quidam, qaam ibi definitierit, coeli S igais laetus esse potest, is uidelicet, quo se tangere ea dicuntur, quorum extrema sunt si inui, definitasq; habent magnitudines & si tum. Cuius generis tactus in quinto ὀe naturali auscultatione Aristoteles meminit. Sed quocuque tandem modo, seu proprie, seu n In proprie, mundus hic inferior coelo sit contigi rus,iat est
nosse continuatum proprie non e G. Diuersa enim sunt corpora, diuersam naturam, & motio nem habentia, qualis natara eorum non est, qhiae uere ac proprie continua dicuntur. Ac quan quam contiauatus coelo hic mundus no In siit, contiguus tamen ita est, ut nihil inter utriin-B que mediam sit, seu corpas, seu spatium corpore uacuam. Nam nec corpus ullum praetercculturi& elementa,&quae ex eorum constant admixtione, in rerum est uniuersitate, et inane omnino esse potest. Atque hanc caasa nunam dicere positamus, cur mundus iste inferior coelum contingat: sed aliam continuationis causam, ab hac tamen quodam modo pendentem Aristoteles tradit, utpote institato suo magis accommodatam. Vt omnis, inquit, eius facultas
inde regatur. Quae proculdubio regi a coelo 1ion posset, nisi illi contiguus positus esset. Id enim quod agit, rem, inquam agit, tangat necesse est, aut sine medio, aut certe per medium aliquod Sine medio, quomodo aer igni pcoximus, ab eo calidus redditur: per medium, quomodo ignis aere medio nos calefacit. Ita fit, at quicquid ab aliquo mouetur, aut patitur, cum ab eo non tangi uideatur, per medium aliquod absque dubio tangatur . Si creditur , magnetem procul post tum serrum, quγὰ ad se trahit, per a em medium tangere, tactuq; illo, ratione fatis abdita, ad se rapere. Sic succinum, quan uis diuersa ac magnes ratione, paleas trahit. Coelum igitur, ut mundi huius inferioris clim omnem ac facultatem regere ualeat, continuatum ei sit,eumq; tangat necesseelh . Inferiorem autem hunc mundum , eiusq; iiiin omnem, S facultatem a coelo re C gi, duobus modis declarat: primum quia celandam sit, qaod motionis origo est,ac principium, id principem causam esse, aqua omnia regantur . Deinde quod motionis princeps causia, sempi- . terna sit, motionisq; eius, quae fit in loco, fine nullo terminetur, semper in fine consistens, cum haec corpora, quibus italarior mundus constat, finita cieantur motione, utpote finitis locis di stincta. hae rationes bre riter quidem, sed efficaciter, conclusis fiant. In priori, ut rem per se notam, & in secundo de ortu& interita explicatam, tacuit, e superis motionibus rerum omnium motionis originem & principium trahi: quippe cum ortus & interitus rerum caussa sint, idq: totum, quod tangunt, rapidissimo secum cursu conuertatur. Vnde&alia, quae haerent,mouentur. Vt rem praeterea euidentem, de qua nemo dubitaret, sampsit, principem causam, quae caetera regat, id esse, a quo illorum motionis origo ac principium dependet. Altera ratio perinde eὀnclusa est,ae filixisset: Consonum est rationi, ut quorum finita motio est, quemadmodum elementorum, ac mundi huius inferioris,ea ab illis regantur, quae perpetuo mouentur, cuin praesertim ab illis motionis principium petatur. Dicitur autem coelum motionis finem non habere,
in fine tamen semper esse, quod motus illius principij,&finis idem sit locus, nec in principio ma D g squam in medio, aut fine, aut in fine magis qu1m in pes acipio dicatur. Qua ratione, ut alia quae recta mouentur,finisq;& principii diuersa puncta habent,n unquam quiescit,fine cum principio semper coniuncto . Vnde&sola ea motio perfecta est, sibiq; semper similis, nullam intensionis, aut remissionis uarietatem habens, quemadmodum in libro octatio de naturali auscultatione, atque etiam in prioribus de coelo, longa oratione monstratum est. Quibus etiam in locis de motu elementorum recto,&eiusdem finitate disputatum est . Quam finitatem hoc in loco noexprimit quidem, sed tamen tacite attingit, interuallorum, & locorum,per quae fit, finitate, eius loco expressa . Perinde enim est finita interualla, per quae elementa mouentur, ac motionem illorum finitam statuere, quandoquidem in interuallis finitis, nisi finita esse non potest. Nam quae retrocedit alia numero motio est , non eadem, quae prior. Alio autem modo, quam per regres sum, motio in rectum perpetuari non potest. Cum ergo elementorum tinita, coeli infin1tast mutio, ab hac regi illam concladitur. Sed quaeret aliquis, qua ratione inferior Lic mundus, a sup ris motionibus regi dicitur. Ata quaec inque in eo fiunt, uio: efficientia illarum fiant, & nihil sit in eo, quod coelestium corporum curae,&aeticini non subiaciatur, nulla ullius rei uis & fa cultas, quae a motionibus illis non pendeat, motionis vi suae principium ab eis non capiat. Id enim si statuatur, cuin coelestia corpora necessario agant , candemq; ordinem in agendo sciri
29쪽
per se ruent, omnia necessario ira mundo hoc inferiori eueniet, ut hominis etiam, qui clementis Econstat, illism alitur, di in illis Agit, libertatem tolli , ac necessario omnia agere oporteat. Hic longiori, & magis accurata huius rei inquisitione praeterita, aliumque in locum reseruata, dicendum censco, Aristotelis, in his uerbis sententiam esse, mundum hunc inscriorem, qua ex parte ex elementis constat, a superis regi motionibus, quia elementa pereas conserii eiu ursu icissimqtie Perpetuo, per partes, certa quadam &conflanti uicissi tudine mutentur, quae motiones nisi est ent, contimio illa perturbarentur, & perirent: motionibus autem ciusmodi, caconseruari, quod illae, sydera, potissimum solem, adducant, & abducant: quae accessu, & re cessu suo efficiunt, ut nunc unum, nunc aliud elementum gignatur, ita corum uniuersistatem
conseruant. Rerum etiam, quae cx elementorum admixtione oriuntur, ortus &interitus, seu mettallorii indi Iapidum, seu plantarum &animal urna, vimque&fac altatem, qua Haec omnia oriuturia motionibus illis pendere, quandoquidem eodem solis,& reliquorum acceis. δ recessu oriuntur,& intereunt, ut in secundo de ortu est traditum. omnia, autem si materia adfuerit, qualis adesse lebet, necessario fiunt, agentibus causis propinquis, ad materiam illam accede latibus, ut semine animalis in matricem Remellae coniecto, semine plantarum in terram sparso, quorum seminum uis omnis, ab illis etiam motionibus excitatur, & cum potestate solum talia Cuent, ut Filiarum in actum ducuntur. De hominum actionibus ut pulvi nihil Aristoteles nuc loquitur. Hi uerb, et si uic celorum ad hoc, aut illud magis sint procliues, libere tamen agunt,& ut dici
turin sapientes astris dominantur . Mens enim illorum a materia abiuncta est, elementarisque naturae particeps non est, in quam elementarem naturam, uis coelorum maxime funditur Ideo Eominum corpora, quod ex elementis constant, a motionibus superis, quemadmodum Selenienta, reguntur, vimque illarum accipiunt, & ab eis dependent, ut certis temporibus melius, certis peius afficiantur: certis, si male affecta sm, curari commodum non sit, quemadmodum sub cane, di ante canem purgationes incommodas ei te statuit Hippocrates: certis nullum incona modum pendeat, ut in hiere . Vnde astrorum,& lunae potissim uiri, aspectus in purgationibus exhibendis obseruandos esse, in tertio de diebus creticis Galenus praecepit. At uero in seriorem hunc mundum coelo regi Ptoleia raeus, SI caeteri Altrologi maxime tei antiir. Unde in primo de iudicius Ptoletnaeus multa tradit, quibus di coeli essicientiam in haec inferiora, ct modum, quouis coeli in illa fundatur, docet, cuius uesba haec leguntur: Principio inquit) cui dentissimum est, diverbosa probatione non eget , uim quandam ab aetherea, ac sempiterna natura transire, ac fundi in uniuersam terrae circum politam, mutationiq; sena per obnoxiam eorum, quae sub Gluna sunt primorum elenae litorum, ignis uidelicet,& aeris, quae ipsa quidem contineantur, &agitentur aethereis motibus , in seriora autem omnia, terram & aquam, &quicquid in illis nascitur animantum, aut stirpium contineant,&coagitent. Nam S sol ipse una cum eo, quod continet, omnia terrestria, perpetuo quasi ordinat, dispbnit ,& asscit, non modo per mutationes statorum anni temporum, quibus uita animantibus, fructus stirpibus quisque suis tribuitatur, aquarum fluxus & corporum affectiones procurantur, uerum etiam quotidiano circuitu , tum calefaciens δ humecta iis, tum arefaciens & refrigerans, conflanti ordine & modo pro figurationibus conueintentibus ac pii iacto nostro ad hierticem sto. Luna uero ut proxima terris manifeste in terrena influit: cum illa enim consentimi ,3c commutantur pleraq; ,& inanima,& animata. Ipsi stiriiij una cum eius lumine nunc augescunt, nunc decrescunt , ipsaq; matia impetu diuerso, prout illa oritur ac occidit, feruntur. Deniq; stirpes ac animantes, aut omnino, aut aliqua ex parte una cum luna incrementa,& decrementa sentiunt. Iam stellarum tum inerrantium, tam errantium decurius plurimum significant in aere, uel aestus, uel uentorum, uel hyemis, quibus conuenienter, & terrena assiciantur. Ipsarum autem & congredientium, &effectiones stias commiscentium inter se configurationes plurimarum & uariarum mutationu Hcausae sunt. Nam quamuis solis uires in ordine generalis constitutionis antecellant, illae tamen in reliquis, aut adiiciunt aliquid illi, aut demunt . De luna quidem res est manifestior, do crebrior per interlunia, & medio tempore, atque item plenilunia. De reliquis autem & incertior,&interii allis rarior, ut dum illae apparent, aut occuluntur, aut in aliqua declinatione sunt. His Eune in modum consideratis omnibus consequens csse uidebitur, non modo quae iam temperata sunt, ab illariim motibus necessario quodam modo affici, sed etiam seminum,& initia, de perfectiones fingi, & informari pro eiu ς quod ambit, qualitate. Haec & alia Ptolemaeus, quibus intelligi potest omnem huiusmodi inferioris vim 3c facultatem a superis lationibus regi, rerumq; omnium ortum, incrementum, perseetionem& declinationem, ad illas, ut admo
30쪽
Ignem itaque &terram,&quae his tant cognata, eorum, quae accidunt in eo, causam in genere materiae esse,censendum est, subiectum enim , &quod pati
tur,hoc modo nominamus.) quae autem ita causa est, ut unde motus principia, in eorum quae semper mouentur, facultatem, est referenda.
γ Ex his quae eκ libris de coelo,&de ortu, &intervulsent repetita, duplicem causam corum, quae inhoe mundo inseriori gignuntur, colligit, materiam, & efficientem: materiam quidem, clementa quatuom efficientem causam, coelesi lacorpora, quae semper mouentur. Ita rerum, quae in sublimi oriuntur, de quibus nune est disputatio, materia, effectrixq; cau sa communiter B habetur. Nec uerd de mundo uniuerso loquitur, ut Alexander priori sita expositione interpr tatur, sed de hoc, qui ambitu lunae coimprehensus est,&in uicinia terrae positus, in quo rerum ortus,& interitus cernuntur. Has ex omnibus elementis constare, in secundo de ortu & interitu tradidit . omnia, inquit corpora mixta, quae in medio mundi sunt loco, ex omnibus sim plicibus constant. Cuius rationem eo in loco subiecit: Cum uerb dixisset Nυλου uocabulum, ut Alexander & Philoponus inquiunt, nondum esset familiare, illud uehiti in terpretatus, adiecit id quod patitur, & subiectum est sic nominari, tu elementa in ortu rerum eo genere cause sangantur, cuius natura est, ut patiatur, Sc ortui subiiciatur, quae quidem causa materi accepit nominari: quomodo aes in statuae aeneae, ligna Si lapides in domus fabricatio ne. Cumq; materia de primo omnium stibi dici, in quod tandem dis loluuntur, dicatur, nota uit Philoponus dictum non esse, elementa esse materiam, sed causam GDυληι Myta, hoc est, quae materiae speciem referat, squidem ea causa non sunt, ut prima materia, sed ut posterior, & magis propinqua. Sed consueuit Aristoteles, quan cunque materiam sic eXprimere,& cuiuscunque sibieeti, seu primi, seu non primi, cause modum, & genus, materiae nomine aut similitu- dine declarare, quemadmodum essicientem causam, id ait esse, a quo motionis principium ducitur. Vt autem quatuor elementa, rerum, quae in mundo inferiori oriuntur, causam esse ait, ita corporum, quae in orbem feruntur, uim& facultatem , causia1neffectricem, unde motionis pendet principium . m uim & facultatem, illorum corporum motum sempiternum, vimq; in citarporibus, quae oriuntur, eius motus efficientia insertam, quam naturaim quis iure appellare possit, rerum naturalium caussam,&principium Alexander interpretatur. Ideo nonnulli
in his, quae ille non tradit, Alexandro tribuendis, sibi semper similes perperam Eoe in loco ei
tribuunt, hanc uim&faculiatem Deum esse, qui diuinoram corporum principium est. Nccuexb Deus, coelestiam corporum uis, qua, ut causa effectriae, inferiora oriuntur, hoc in Ioco di citur: nec fortasse etiam motas, sed eorum talis natura nobis oceulta & abdita, nisi effectibus, comprehendi non potest, quaeq; motu & lumine, ut instrumentis, in procreandis rebus utitur, quomodo animae instrumentum in muneribus suis obeundis est calor Eo motu ac lumine calor coelestis per uniuersum funditur, qui fusas rebus omnibus uitam amert, omnia gignit, & ab interitu uindicat Ex eo naturalem calorem uiuentia,& animalia potissimum, sortiuntur, quio naturalis calor, non anima quidem ut multi putarunt rei cuiusque est, sed animae institimen tum . Non etiam natura est, ut Hippocrati interdum placet, sed naturae minister. Quemadmodum coeli motus, non uis eius prima agens, sed instrumentum illius potius est, ita nec quae in re quaque, ipsitus motus emcientia ingenita est natura. Haec enim propria ei iusque rei non
. communis causa est, & cum coelo comparata effectus habet rationem. Communis autem, non propria eorum qiue oriuntur, causa nunc traditur.
Ea igitur quae principio sunt posita, quaeq; antea constituta, repetentes de la
cteo qui apparet circulo. & de cometis, ac caeteris , quae his sint COR nara mus. Ignem autem&ae rena,&aquam&terram uicissim Cae se oriri,c ,1 fmi l ι
gula in singulis potestate inesse dicimus,perinde ac ali a, quibus tinxi I