Dissertatio physica inauguralis, de igne : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultati

발행: 1786년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 화학

11쪽

I GNE.

1 G N I S et caloris scientiae cum dignitatem, tum magnitudinem, nihil clarius indicat, quam tot labores, et studia doctorum hominum indefesta, qui illis intenti capiendis, tantum operae, tantumque otii, eo diligenter collocasse non dedignati sunt. Nondum fortasse penitus exploratur ignis natura, neque nulla dubitatione relicta, votis cessit dissicilis captu investigatio ; sed magna res effecta, et plurima de abdita illius ratione, quae diu

autea ignota latuerant, ad hominum vitam artiumque usum excolenda, in lacem prodiere inventa. Quantum super rebus omnibus, per totum terrarum orbem, calor possit, quibus Versetur ignis muneribus, recte quisquis animadverterit, Vel naturam rite spectaverit et artes, nihil illi magis mirandum, nihil utilius, omnique acie ingenii dignius, esse videbitur. Calor enim, intra certos coercitus fines, animalium vitae principium est et fomes, crudaque animans exordia vivere et moveri donat; tenerum inopemque foetum molliter fovet, et per totum vitae spatium alit. Sine blando ejus fotu nihil animantis in lucem proditurum almum viseret diem, sed recenS natum, ipsis moriturum natalibus, extincta tremula vitae scintilla, periret saevo frigore

correptum.

Nec minus herbis et arboribus creandis necessaria esst genitalis caloris vis ; eodem enim principio animantes hausere spiritum, eodem pullulat, gemmisque turget terrae proles. Hinc agri parturiunt, arbusta crescunt, sylvae frondent, hortus suaves summittit flores, et terra mollito subacto gremio sparsa excipiens semina, mox tepefacta Vapore, et complexu suo diffundit, et elicit herbescentem ex iis viriditatem, campique frugibus et gramine

12쪽

D EI GNE

gramine undique rident. Deficiente autem calore, tristis fit sormosissimus annus, terraque Pigro concreta gelu foede ante oculos jacet, sylvae cadentibus privantur foliis, et gelida nivosa hiems gramina, fruges, herbas, flores, semina, et arbores, acri frigore tacta, urit. Caloris genitabili percita vi, et tepentibus zephyri auris soluta, movetur iners materieS, et novas formas, novas induit virtutes. Hinc spirant venti, liquidus cedit aer, et nitet diffuso lumine coelum. Hinc fontis liquor, quem miramur splendidiorem vitro, et immensi lacus fuit pellucida facies, volubilisque amnis, celeri lapsu, praeterit ripas obliquo ri Vo, et prono alveo praeceps in mare fertur ; quod nunc placidum et tranquillum, cum cunctus cecidit fragor, undaeque in sinus reductae leni murmure littori obstrepunt, laetis oculis mortaleS spectant, nunc cum venti de praeliantes incubuere, totumque ab imis sedibus ruunt, fluctus que ad sidera tollunt, luctantibus Procellis jactatum horrescunt Hinc aquae vapores si ablimes feruntur per auras, et alto suspen. sos coelo in nubes collectas glomerant Venti, quae mille colore adverso sole refringunt, et nunc fulgoris et tonitru disruptae fragore coelum omne cient, et misto murmure, caecisque ignibus hominum terrificant animos; nunc foecundis imbribus, et pluvio rore, in laetae terrae gremium descendunt ; quae solis quoque vapore fota novat foetus, rursusque herbis et gramine virescens, mutatis Vicibus, alterna juventute semper gaudet. Pigri autem campis, Ubi malu S JUpiter urget, nulla aestiva recreant aura, aqua in nives et glaciem frigore concrescit, et flumina e maria gelu acuto consistunt ; dilapso Penitus calore, tenuis ae instar adamantis densaretur, cuncta pigro rigentia frigore interirent, totaque natura pondus iners jaceret, et torpida mole Nimio contra flagranti ardore, cuncta collabefactata solverenturupes et saxa ferventia fero dissilirent aestu, saevoque debacchatte igni, omnia in Vapores disjecta fugerent Per auras, et aer aqua, mari, terra, coelo, graVi mixtis ruina, nulli sua forma mneret ; sed magni rupta compago mundi incendio et igni cineres, et antiquum chROs confunderetur.

13쪽

I GNE.

Nec intra nostri mundi moenia videtur ignis contineri; quot enim, per immensa coeli, passim palantia micant sidera, totidem soles esse, qui clara puraque luce niteutes, sua virtute insita, diei et noctis, hiemis et aestatis, aliis qui circumvolvuntur orbibus, gratas praestant vices, verisimile habetur.

De Ceterum super Ignis Natura Commentis.

Veterum de igne sententiae inanes fuisse videntur, et incertae ; plerique enim illorum occultam ejus contemplati rationem, quum conjectando minime assecuti essent, posse homines detegere diffisi, abditamque mirati naturam, scrutari amplius desierunt. Ignis igitur scientia, Ut humanarum rerum mos est, omnibusque L re hominum repertis accidit, exiguis profecta initiis, lenteque crescens, nisi longo post tempore, nomen, aut formam scientiae, nec meruit, nec adepta est. Olim enim stupebant, potius quam ea plorabant rerum causas prisci mortales ;ingentique percussi admiratione fietis, aut falsis facile rudes habebant fidem. Omnes fere ubique terrarum populos, stulta credulitate, et inani religionis specie caecos, ob beneficia fortasse, quae inde plurima accipiuntur, divinum igni tribuisse honorem. satis superque constat. Gentium olim sapientissima habita AE gyptus, totiusque Orientis incolae, ignis numen sacris colebant ;Chaldaeorum supremus Deus ignis habebatur, et huic Μagi cultores solvebant Vota ; omnesque norunt veteres Persas solem uenerabundos pro Deo adorare. Apud Romanos, rerum dominos, sanctae penetralia Vestae aeternique servabantur ignes ; et qui litet is, artibus, et sapientia, caeteris Praestabant gentibus,

Graeci ignem in deorum suppliciis adhibuere semper, sacraque illi haud raro ferebant. Ex fidis rerum gestarum monumentis, apud

14쪽

exteras, et barbaras quoque nationes, ignem sacrari vigilem, et in deorum templis magno metu coli, semperque antistites adesse

quorum curae demandabatur eundem sacrum Perpetuo alere,

quibusque purum servare religio erat, manifestum est ; primumque illum sanctum, quem alieno polluere nefas vetabatur, coelo demissum fuisse, famam ubique auditam, et creditam accipimus. Quinetiam chemicorum quidam, qui usu doeti rectius novisse debuerant, in eandem de igne sententiam ibant ineptam ; cujus

vires, et munera mirati, plusquam corpoream virtutem inesse

existimabant ; omnemque quaesitam scientiam illi acceptam serendo, se philosophos per ignem profitebantur, neque splendidiore titulo se ornari posse credebant.-Quid boni, quid utilis, ex talibus percipere, aut sperare licet ineptiis tPauci tamen acriori animi virtute, et magis felici ingenio viri,

naturae arcana propius intueri, alii usque penetrare conati, ignem elementorum rerum genitalium in numero reponendum

esse, antiquitus sibi persuadebant. Placuit illis gravis auctoritatis, et multi nominis olim viris, omnia primoribus elementis conflari ; et summam rerum, quicquid variantis formae prae senatura ferat, ex Paucorum Principiorum concilio tantum coninstare : Quae, in rerum ratione reddenda, materiem omnium, genitaliaque nuncupabant corpora. Haec autem Principia, reis

rum primordia, fuere aliis alia. Primus Thales aquam fingere res omnes per se putavit ; Anaximenes aera principium rebus gignendis constituit; Pherecydes terram creare omnia, et in rerum naturas verti omnes voluit ; Heraclitus denique ignem esse materiem rerum, atque ex igni solo summam consistere posse existimavit, ex quo multis densato et rarefacto modis omnia fieri, et nunc ardorem conductis Partibus acriorem, nunc disjectis et dissipatis languidiorem accendi, alias calidos ignes in coetu extingui, atque ex densis solis rarisque ignibus tantam variarum rerum copiam parare naturam. Omnium sententias simul complexus Empedocles quatuor principia, aera, aqUam, terram,

et ignem docuit; aera jungens igni, terram aquae, eT quibus quatuor Posse omnia Procrescere ratus est. Nec defuere singulis plurimi sautores, praesertim Empedocli, quem secutus Aristote-

15쪽

I GNE.

Ies, nomine et lingua per omnes cluens gentes, doctrinaque et fama infra se positum primum praegravaris auctorem, elementi Speripateticis nomen dedit ; quibus maxima ipsius auctoritas conciliabat fidem, et voluere omnes susque ad seculum decimum sextum, quo tempore celeberrimus Paracelsus, chemiae qualem tunc coluerant homines peritus, et fama notissimus, sed vitiis et improbitate notior, sua quinque nova elementa vociferari coepit) haec quatuor principia rerum omnium genitalia esie ; ex quibus primordiis, minima constantibus natura, inter se minus aut magis impedite nexis, omne quod est procreari, quae stringere nullam posse Vim, nec alia tentata ratione ultra in partes divellere. Qtiale vero illud ignis elementum esset, quam referret imaginem, vago incerto nomini inhaerentes, inanique vocabuli sonore oblectati, quaerere distulerunt. Nec minus avii de ipso calore errabant veteres philosophi, cui variis insito corporibus variam quoque esse putabant naturam. Alium enim alia origine Ortum, et quot varias origines,

totidem varios, dissimiles inter se. dissimili indole praeditos,

credidere calores. De coelesti, quem terrigeno omnino dissidere existimarunt, superbe et magnifice locuti sunt ; solisque ignem, pura splendentem luce, terrestri praestantiorem natura, longeque dissitum, et multis et miris dotibus gaudere dictitabant. Quin etiam calorem in terris miris modis diversum ha buere, aliumque igni, alium fervendo, alium rebus calescendis calorem ortum commentati fiant. Neque animantibus calorem innatum prorsus ejusdem constituere generis, sed viribus et forma diversis diversum tribuerunt. Eandem demum doctrinam

distipulis suis tradidit Aristoteles, quicquid ipse dixit facile et

sanctum credentibus ς criUS quoque Vocem postea acceperunt medici; et Galenus, ejusque partes secuti, in eandem ibant sen tentiam. Hinc igitur, apud illos, calor non solum viribus dissi tus, sed virtute et natura quoque diverius habetur ; adeo ut sani hominis, ejusdemque fervida febre laborantis, penitus dissimilem posuere ; quorum illum sanum, hunc Vero morbidum nuncuparunt calorem. Quin et ipse pater medicinae, si fides scriptis, qualia ad nos pervenerint. habenda sit, in eundem errorem incidit;

16쪽

I GNE. nee dissentiebant chemici, philosophi per ignem, qui studio eius

solicita cura se totos dederant; hominibus enim, se per ignem terrestrem pollutum, aliquid simile iis quae a natura fiant essecturos, minime sperare fas esse rati sunt, et puri intemerati ignis nusquam mortalibus dari copiam, suis tamen artibus eximiis rite excolendis coelesti incorrupto igni opus esse querebantur. Ignem quidem elementum esse rerum genitale, per omnia ubique mobili natura diffusum, cum veteribus multis quoque nuper praeclaris viris, ut postea locus erit dicendi, persuasum est ; qui tamen eosdem de ipso calore, aut varia ignis natura, ineptos credere errores longe fugerant. Inania enim hujusmodi prolata commenta, nulla fide, sed sola magnorum nominum auctoritate innixa, servo pecori tradita, caecaque credulitate evulgata, sine periculis faciendis, solum conjectando Veteres excogi

taverant.

C A P. II. S E C T. I. De Recentiorum super Ignis Natura Seni Illis

IGNIS naturam, male antea exploratam, seliciUs exquirendam curabant recenti Ores, et plures postea de ratione et causa ejus in medium protulerunt sententias; quarum singulae Tectae visae placuere faventibus, singulasque, pro virili, tueri in arenam descenderunt auctores. Quum Vero alter, nisi altero everso, stare non possit, ita hic illius excidio nititur, et quisque caeterorum ruinis altiorem suam stabilire sententiam, totis viribus connixus, certat. Hinc inde argumenta et viri adstant;

nobis autem curae erit omnium rationeS et modos quam brevissime recensere.

Nihil profecto, in omni philosophia naturali, saepius agitatum, aut dissicilius explicatu, quam ignis ratio videtur ; et nihil magis quaerentes fefellit, quamvis huic capiendae, intentissima cura, maximi viri totam ingenii vim dedere. Qui ignis causam attingere

17쪽

I GNE.

attingere maxime conati sunt, in duas omnino sententias, sibi invicem contrarias, et adversa fronte pugnantes, iuerunt: Illi mechanici, hi chemici appellantur philosophi. Mechanici, inter quos Bacon, Neutonus, Boyleus, eminent insignes, ignem substantiam per se, aliisque secretam rebus, nequaquam esse ; sed solum velocissimum attritum, vibrantemque partium, ex quibus corpora constant, minimarum inter se motum contendunt. Chemici contra, quorum longe major turba est, ignem a motu minime oriri, sed fluidum sui generis esse, genitaleque elementum, cunctis plus minus insitum rebus, conflictu, collisu, aliisque modis idoneis movendum, et facile sejungendum ; ipsum vero motum ignem haud omnino progenerare, acriter reclamant. Hic vero res ipsa monet, Ut obiter animadvertamus philosophos, cum de igne loquantur, ignotum intelligere et tenue illud, quod omnia, quibus admotum fuerit, corpora rariora, et justa illata copia, tactu calida facit, cunctaque liquida liquoris induit forma, vel auctis viribus, in vapores solvit ; quo solida percita calescunt, lucent, liquescunt, vaporant, vel in Vitrum mutantur rQuibus vero flammam concipiendi facultas insit accenduntur, et lucem, flammam, fumum, et calorem, undique ex se flagrantibus dissula emittunt. Monendum est praeterea, calorem saepe apud auctores ambiguam sonare vocem, et nunc ipsum sensum, calido admoto ortum, et corpori vivo percipiendum, nunc statum calescentiuin illum unde sensus impressus oriatur, signi sicare: Ignem igitur, et calorem posteriori sententia intellectum, idem velle, alterumque pro altero haud raro usurpari.

S E C T. II. De Mechanica Ignis Theoria.

Motum gignere, et ad ortum ciere, usumque esse calorem. mechanicae ignis theoriae illustris auctor Bacon primus probare aggressus est ; sententiamque suam in inquisitione de forma calidi, quam pulchre et composite investigandam curavit, poster. L

18쪽

I GNE.

que verae naturae interpretationis utile exemplar ad imitandum Proposuit, super hac re plene et aperte tradidit. Ignis originem, dissicillimum profecto opus, multum cogitando, Pericula saepe iaciendo, inter se recte conserendo, perite et scienter indagare conatus est doctissimus vir ; et cum vidisset calorem fere semper

motu elici, ignemque contra cuncta assiduo movere, abditam e-jIS n turam tum demum exploratam ratus, causam solo motui referendam censuit. Plurima profecto documenta, gravesque rationes extant, quae

tali faveant, et Propemodum fidem conradant sententiae. Quis enim nescit quoties, et quantum caloris, serrum acriter cudendo, dura corpora inter se invicem conterendo, chalybem silici illidendo, mille que aliis hujusmodi exemplis elicitur Z Calorem ferro cudendo ortum, in sabri ferrarii ossicina quotidie videre est ; nam apud artificum id genus, virgam seri eam, digitum crassam, super incude repositam frigida, crebris validisque donec incalue rit exercere ictibus, et ita, candenti brevi ferro, sociam accendere, antiquum obtinet. Exempla caloris dialis inter se contritis nati omnibus nota, et Vulgata sunt ; nam et lapidum conflictu ignem saepissime elici videmus. Apud Indos Occidentales, aliasque nuper repertas insulas, indigenas populos hujusn om ignem accendere solere accepimus : Alii ligna, in fibras concisa, instar mollis gos pii car-PUnt, quae, rapidis solurn contritae manibus, ignem tandem concipiunt ; alii autem, ligno super lignum, ad id cavatum, volucri S ro circumacio, t*ntam caloris vim cient, ut sanam a demum

exardeat.

Pari quoque ratione, chalybe acuto silici illiso, magna vi abrasa stridens excuditur scintilla, quae semper ictu dissiliens

candet, saepe quoque lique faeta in calcis mutatur formam ; eodemque modo attriti navi urn intorti rudentes, et circa aridam stridentem axem fervidae currentes rotae, saepe ardore accenso flagrδnt.

Hic igitur, et in stipra dictis omnibus, calor ingens, sine e 1 terno admoto igni, ubi antea latebat, nec oculis, nec tactui sese obviam dabat, subito exardens propria facie se ostendit; cujus,

19쪽

praeter vim mechanicam adhibitam, nullam aliam cernere est causam. Motus vero, vi mechanica semper genitus, perpetuusque comes, nunquam dissociari queat. His itaque monumentis fretus, Omnique praeterea ignis accendendi, aut caloris eliciendi rationi motum inesse secum reputans, calorem videri esse motum credebat Bacon, et facile et sponte magno viro se talis obtulit sententia : Ipsius licet citare verba : Natura, cujus limitatio est calor, videtur esse motus. Hoc autem maXime offenditur in flamma, quae perpetuo movetur ; et in liquori- bus ferventibus, aut bullientibus, qui etiam perpetuo mo- ventur. Atque ostenditur etiam in incitatione, sive incre- mento caloris faelo per motum ; ut in follibus et v ntis, &c. Intelligatur hoc quod diximus cie motu, nempe ut sit instar generis ad calorem) non quod calor generet motum, aut quod motus generet calorem, licet et haec in aliquibus ver ι

snti sed quod ipsissimus calor, sive qui ipsum caloris sit motus

et nihil aliud, dcc. Forma autem, sive definitio vera caloris. ejus qui est in ordine ad universum, non relativus tantum- modo ad sensum in talis est, brevi verborum complexu. Calor m est motus expansivus, cohibitus, et niten S Per partes minores. Modificatur autem expanlio, ut expandendo in ambitum, non- nihil tamen inclinet versus superiora. Modificatur autem et nixus ille per partes ; ut non sit omnino segnis, sed incitatus, ' et cum impetu nonnullo. uod vero ad operativam attinet, D eadem res est. Nam designatio est talis. Si in aliquo cor- pore naturali poteris eae citare motum ad se dilatandum : eumque motum ita reprimere, et in se vertere ut dilatatio illa non procedat aequaliter, sed Partim Cbtineat, Partim retru- datur ; procul dubio generabis calidum Baconis vestigia secutus BOTleus in eadem quoque haeret tententia. Inter calorem eliciendum, inquit, Praetcr motum, moistusque effectus, nihil ex utraque accidit parte, nihil aliud cernere est. Saepe cum faber serrarius validis letibus percusiam fori virgam candesecerit, et malleus, et pulsa toties incus, fri

gida

20쪽

gida manent; id quod minime his natum calorem, neque hin

suum traxisse calentem virgam, sed solum ex motu rapidis ictibus oriundo, unde serri tunsi minimae partes aptis calori eliciendo tremoribus vibrant, clarius ostendere credit. Eadem de causa,

ut illi videtur) clavus tabulis impactus, dum liguum cedenis

recta penetret, minime calescit; cum primum autem ad caput usque viribus adactus, interius impelli nequeat, tum repercusso quaquaversum motu, tremores vibrans concipit ferrum, paucique ictus magnum cient calorem, intestino partium inter se collisorum motu ortum, ex quali ignis vera natura fit .

Baconi et Boyleo assentiri illustrem quoque constat Neutonum ; hic autem solita modestia squam laudare, quam imitari plures maluerunt auctoresὶ pro conjectura tantum seu quaesit one proponit, An non ignis sit corpus calefactum adeo ut lucem magna vi emittat Z Quid enim aliud ferrum candens, inquit, quam ignis i Quid aliud pruna ardens quam candencens lignum Z Nonne flamma est vapor, sumus, seu exhalatio,

candens eo usque Ut fulgeat Z Nonne corpora crassa, partium suarum agitatione, in lucem, Iuxque vicissim, fixis radiis, in haec mutari possint i Nonne corpora et lux se invicem assiciunt, corpora scilicet lucem, illam emittendo, reflectendo, refringendo, et inflectendo, luxque Vicissim corpora, haec calefaciendo, partesque, ex quibus constant, minimas Vthranti percitas motu, in quo calor consistit, agitando Z Nonne omnia fixa, ultra certum calescentia gradum, lucem emittunt, et splendent; emissae vero lucis vibrans Particularum motus causa est Z Nonne corpora magna, PartibUS se invicem calefacientibus, calorem idcirco diutius servant, et quid obstat quin magna, densa, et fixa, cum certum caloris semel suPerarint gradum, lucem ea dis a fundant ex se copia, ut ejusdem emissae et repercussae actione. ladiisque reflexis, et intra foramina refractis, magis calescant et magis, usque dum calorem solis aemulum conceperint i Nonne sol ipse, fixaque astra, magnos terrarum Orbes igni candescentea referunt, quorumque Partes ne fumo, aut Vaporibus, per auras

discedantν

SEARCH

MENU NAVIGATION