Dissertatio physica inauguralis, de igne : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultati

발행: 1786년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 화학

61쪽

I GNE.

Κirman quoque in Aet. Philosoph. Londinens phlogiston aera

fixo inesse, et magnam copiam, nuper ostendit; alteramque acidi aerei partem aera purum esse ; et, talibus rerum monumentis ob oculos versatis, ipse demum Priesti eius priori sententia, ut videtur, cessit, hanc veram probat. Negat porro Lavolsier, aera fixum, Phlogisto erumpente comis muni aere praecipitatum, metallorum calcibuS tum novo nexu adhaerentem, vel mutatae formae, Vel aucti ponderis causam esse ; negat postea calces, pulso aere fixo, rursuS recuperato phlo .gisto, metallicam induere formam et Potius placet aera calcibus absorptum non fixum, sed purum esse ; et si calces sine addito in metalla rursus mutari possent, rursus Purum aera disjunctum iri, ut revera hydrargyro accidit, cujus calces ignis vi sola actae metallicam faciem iterum induunt ; sed quia caeteris mutandis carbonis, vel alius fomitis ignis, aliquanto opus est, inquinamento hinc derivato mattere charbonneuse) Pollutum, acidique aerei

forma indutum, purum aera RUfugere.

Iam vero taedet litis; et quis finis esset omnia recoquendi hine inde argumenta, quorum ne millesimam quidem Partem legere, multo minus recensere, nobis volentibus copia fuit Z An veri tas, ut plerumque solet, in medio sita sit i Aera purum ex duo bus elementis, lucis et caloris materie altero, altero acoris principio, constare ; ipsumque igitur solum in rerum natura ignis principium esse, acriter contendunt Lavolsier, ejusque secuti partes. Esto sane I parum tamen inde Proficitur : Phaenomena facilius fortasse, et interdum melius explicari, et quaedam praeis terea, priori theoriae repugnantia, huic novae magis consentanea esse videntur. Qui S autem primo aspectu non videt hane sententiam de aeris Puri compage, non minus quam illam de

phlogisto, hypothesin esse t locumque quo habitet solum mutari lIisdem enim omnino dissicultatibus premi hunc, omnia argu menta eadem vi contra tendere, omniaque jure regeri posse, cuivis facile est noscere. Quid vero obstat quin unum sit utrisque principium 8 eadem phlogiston et mattere charbonneuse Z Sic enim facillime coales. centibus animis, ignis, lucis, metallorum calcium, et respirationiS,

62쪽

nis, omnium consensu, reddi possit ratio. Et sic, positis armis, tranquilla Paee coeant ParteS. Et profecto sub opusculi initium illud in animo erat, ut haee omnia, hac nova ratione investiganda, aggrederer, omnesque quotquot sint ignis theorias, nostram quoque aliquando interpositurus sententiam, recenserem ; et quantum potui aggressus sum. et recensui quidem ; hodieque publici juris fecissem, ni ea res longius extra solitos limites traheret; me enim academiae usu contineri putabam. Finem igitur iam facturo liceat mihi Almae Academiae forenti, fama per orbem Vulgatae, et Professoribus spectatissimis, omnia felicia vovere. Tibi autem, Cullene, celeberrime vir, mihi jure colende, grates gratissimas agam et habebo semper; dignas equidem persolvere nunquam opis erit nostrae : Prosessoris enim optimi publice, et fidelis amici privatim, munere functus es, et multa et magna in me contulisti beneficia, quae memori animo mecum volvo ; semperque, dum Vivam, tui venerande Praeceptor meminero. Tibi quoque, illustris Chemiae Professor, erius sub auspiciis chemiae elementa didicisse mihi gratulor, quantum debeo lubentissime agnosco, nec unquam grato exciderit pectore nostro. Memini hodie, et olim meminisse juvabit. Apud me enim

Semper honos, nomenque tuum, laudesque macebunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION