Dissertatio physica inauguralis, de igne : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultati

발행: 1786년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 화학

21쪽

IGNE.

distedant, cohibent cum fixa sua natura, tum ambientis almo. sphaerae densitas, pondusque ingens, quae superincumbens mag-l na vi comprimit, et vapores densat exhalaturos; non secus ac aqua, cunctaque in terris nostris, aeris circumfusi pondere pressa, multo majorem, ante vapores mittendos, ignis Patiuntur vim, quam si, dimoto aere, idem in vacuo calefaceret ignis t

Alii porro, praesertim in Britannia nostra ad unum omnes philosophi, easdem secuti partes, calorem materiei quendam modum, motui, si non ipsum, saltem simillimum, cujus omne particeps esse contendunt; id quod hujusmodi rationibus monstrari sibi persualam habent. Primo enim monent, motum

calorem semper ciere. Secundo, pro ratione motus calorem semper elici. Tertio, quo quid mobilius, eo celerius, caeteris paribus, calefieri: nec ad singulas illustrandas plurima apta deesse exempla. Hinc facile intellectu creditum, cur clara luce splendeat quicquid ignis servoribus diu ustum canduit, tune enim intuentum oculos diffusum lumen recta perstringere ; cur sine nitore fulgenti quaedam calefiant, hic enim motum pigrum tardari, Partiumque fabricam ineptam lucis di

manantes radios non reflectere ; cur contra sine calore percipiendo corpora saepe lucescant, illic idoneam Particularum compagem radios, ut in phosphoris videre est, illapsos imminutis vi ribus facillime repercutere ; cur denique lucis velocissimo motu eliciatur ignis, qui solis radiis, ante per aethera frigidum disjee

tis, in vitri caustici fulgentem socum coeuntibus, Omnium ardentissimus accenditur.

Alii denique, qualis hic ipse motus fuerit explorare cupientes. lapidissimum particularum cui calor insit corporis tremorem esse, ignemque calidum, ultimis materi ei elementis celerrime, et magna vi collisis, cieri existimarunt. Talis erat de mechanico ignis ortu sententia, quae tot tantisque pIacebat viris; quamque haud Parva sane manent, eo nomine comparata, gratia et auctoritas. Cur autem minime vera sit multa obstant, et dissiculter atque aegre vindicare ipsi

22쪽

auctores, summi viri conantur ; tantum enim legibus mechaniacis hujusmodi ignis abest ratio, ut propius perspecta, contraria

natura, iisdem revera omnino adversetur. Nam profecto quidem, si alterum cum altero quod obstitit corpore motum Communicaverit, hujus obstantis novus ortus, quam illius percientis, minor fit motus oportebit; quia tantum hic perit, quantum illic seu attritus, seu vis inertiae restiterint: fuerintque magnae, vel

Parvae corporum moturae vel movendae particulae, eundem

re effectum necesse est. Praeterea, si jam motu percitae alias perciturae sint, harum quoque, ob novum renixum, decrescet semPer momentum, conec omnis tandem funditus interiit motus. Quoties igitur novum igni circumdatur nutrimentum, toties, imminuto idcirco motu, paullatim languescere, tandem extingui oportebit focum : quantacunque enim primo corpora Vipercita fuerint, nil interest, perdito semper aliquanto, propter auctum attritum, minimum licet obstantem tamen, moveri brevi penitus cessabunt. Ignis ergo semel accensus, hac ratione semper deservens, crescere amplius per se nequaquam poterit. omnino tamen aliter res evenit, ignique flagranti nullos, praeter fomitis defectum, fines esse, quotidiano usu omnibus satis exploratum est. Quod si ignis causa solus esset motus, quum cuneiae rerum partes eodem impulsae letu simul quatiantur, tantoque citius quanto majori vi resiliendi gaudeant, tum totam ociuS concunsam molem temporis puncto calorem, sic ad ortum citum, Permanare oporteret. At non ita tamen se rem habere, sed potius quo pacto humorem, sensim pedetentimque persidere etiam atque etiam compertum est. Denique, si vibranti de motu ortum ducturus esset ignis, constituto motu, pro copia materi ei elici

semper, et emanare necesse erit calorem. Longe autem aliter

fieri experimenta, ad ignis copiam aliam aliis insitam corporibus explorandam instituta, eoque consilio rite et fideli studio capta, nobis indicio sunt. Ignis ergo phaenomena, quorum frustra hinc quaeritur ratio, quominus ex solo motu ignem nasci credamus saciunt. Eandem igitur iguis accendendi, ac corporum cadentium

23쪽

I GNE.

cadentium motus, ex mechanicis principiis reddere causam minime fas est. Contra vero haec, aliaque huiusmodi, quae suae repugnent sententiae argumenta, existimasse videtur Neutonus cuique materiei particulae suam esse attractionis sphaeram, extraque illam sphaeram eidem repulsus ; hinc duas materiae Particulas, cum primum attractionis sphaeram egressae superarint, tum magnavi dissilientes se invicem repellere. Ut in algebra, inquit, ubi quantitates quae affirment desinunt, ibi quae negent incipiunt, ita in mechanicis, ubi vis attrahens cessat, ibi repulsans occupat . Hoc solo repulsus principio mechanica ignis nititur ratio. Nam si minimae corporum partes tanta impulsae fuerint vi, ut singulae attractionis sphaera elapsae extra ferantur, tumque se vicissim acriter repulsent, partes hujusmodi percitas motu, alias similiter percituras veri limite videatur; magnam itaque materiae molem, rupta compagine, in minimas quoque solutum iri particulas, quibus mutuo repulsu longe lateque disjectis, ignis et lucis phaenomena, tali oriunda motu, subito exarsura: Non secus ac lucis

radius, vibranti agitatione lucido excultu S corpore, cum attractionis fines trajecerit, incredibili velocitate propulsus tum recta volat, idoneoque sic motu gaudens splendentem induit formam, propriisque sui fungitur muneribus.

Sed neque haec satis comprobatur ratio, neque tale repulsans principium sine dubio exploratum habetur. Omnes rerum paristes, idonea compage, se inVicem attrahunt, et areto nexu hinc conjunctae, uniterque aptae cohaerent ; quamlibet autem materiei particulam, tam diversas sortitam naturas, idem, eodem temporis puncto, corpus simul trahere, simul pellere, vix credere est ; neque fieri posse videtur materici cuilibet vires adeo contrarias, et secum pugnantes inesse : id enim si ita esset, in

tanta rerum discordia, hac attrahente repulsante illa, cur eadem conjuncta mole corpora Omnino Uniter haererent, potius quam

per auras disjecta fugerent, dissicile foret intellectu. Quod si illustrissimi auctoris sententia, quae sibi sane parum constare videtur, ' Opties. Philosoph. naturai. princip. mathemat.

24쪽

tur, comperta suisset, certaque repulsus principii fides, non tamen ignis causae expediendae esset; omnisque, judicio saltem

nostro, hinc reddendae rationis, pace tanti Viri, vanus evasurus est labor. Nam particulas quovis corpore effusas non magis talis videtur vis, quantoque impetu ante excussas reista impulerit, tanto semper post venientes resilire coget. Altera igitur alteri obstabit; et haec, quantacunque foras emissa vi dissiliat, illius quidem, in eadem praegressae via, accelerabit fugam, profecto autem subsecutam retrorsum, Unde emicuerat, eadem vi pellet rejectam. Plagis itaque adversis adversas excipientibus plagas, Uictibus ictus, impulsuque assiduo crebroque repulsu resilire coacto, motum qualemcunque brevi languescere, tandem cessare penitus necesse est. Denique, si vera haec ratio esset, tum ignem in vacuo citius accendi, acriusque exardere oporteret; nam, sublato aeris pondere, minus vibranti, Unde ignis natura constat, motui obstaretur; cum tamen neminem expertum latet, flammam et ignem ibi statim restingui: eademque omnino ratione, contra electricitatis exploratam, et veram reclamantem naturam, fluidum quoque electricum nihil aliud quam motum colligendum esse facile constat. Quum ignem tritu et percussu ad ortum cieri, Viresque mutua Partium calescentium attractione, et repulsu invicem augescere haec theoria statuat, ipsumque calorem vel motum, vel ma- steri ei cujuscunque modum quendam motui simillimum ponat ; dubi igitur nulla omnino habetur materies, nullaque movendi leopia datur, nihil ibi caloris adesse posse ex ipsa re patet. Sed ubi neque materici quicquam inveniatur ignis facile transit:

Aniliae enim Ρneumaticae, vel Torri cellii, vacuum permanare calorem, positaque illic ad modum circumfusi aeris calescere, et frigescere, ipsius Neutoni aliorumque experimentis saepius compertum est. In vacuo autem, saltem Torri celliano, aliquid rei nisi ad tenuissimae ignotaeque aurae simulacra, vel subtilem illum, nunquam oculis usurpandΗm, vix mentis acie attingendum a thera confugiamus j latere non est cur credamus. Calor ergo,

et illic ubi nihil materiei adsit, procul dubio prodit ; materia

Propulsura, quam retro sublapsas unde missae fuerant rejectura

25쪽

Tigitur seiunctum calorem, et per se secretum existere necesse eii ignem. Multo prosecto quidem ingenio, et solertia multa sis enim hol nos tantis viris merito habendus est , sententiam suam tueri conati sunt summi hi philosophi ; sed infaustis, ut nobis videtur,

Ominibus ; aliamque praeter motum quemcunque, vel principium seu attrahens seu repulsans, ignis subesse caulam satis superque constat. Aliam tamen hanc qualiscunque fuerit causam, obiter animadvertere fas est, line materiet ope, rebusque sejunctam, ignem, ut homines saltem accipiunt et sentiunt, non editu - ram ; neque ignis principium, neque quamlibet male item, quantocunque u gitatam motu, per se secreta, quavis ratione genitura calorem. Altero igitur alteri opus esse, et mutuis in se viribus elici ignem, verisimile videtur.

His igitur argumentis, et quae plura alia memorare longum esset adducti, chemici omneique rere exteri Phil sophi talem l ignis ortum omnino Abjudicarunt. bolo enim, quali vel quantocutique, motu enasci qui non ante fuerat ignem, oci uixe vi brato motu concussas, tenuesque magna vi Giuilientes coaporum partes, Propria mutata, in ROVrim igni S transire naturum, non fieri posse visum est. Et, quia multa contraria cerntibant, omni aque phaeni mena ignem reVera neque 'Ot Um, neque m riteri ei modum quempiam esse, sed potius ipsum elementum arguere, haud temere ergo, rejecta mechanica, aliam causam reddendam

statuerunt ; in veterum potius de Primigenia ignis origine sententiam dii cessuri. Boerhaavius olim, quum adhuc aeris compagem ignorarent homines, et obscurum esset phlogiston, quo nemo ignis naturam

C illis

26쪽

I GNE.

illis temporibus melius exploraverat, genitale esse elementum, prima ab origine mundi propria forma, et certa creatum copia, ignem totis viribus contendit. Nusquam quidem purum et per se inveniri illud fatetur, sed abstrusa in corporum venis, rebusque mixta, et nullo sui prodito indicio, intra meatus latitare semina, donec apta ad eliciendum supervenerit ratio. Ignis autem principium per omnia diffundi spatia, cunctisque per partes infusum plus minus inesse, et huc illuc ire fluentis aquae more credebat : Percussu enim et tritu latebris elici ignem, et tum quiescentem antea, solutis vinculis, quo pacto alia fluida effuso

flumine circumfundi, et cum omnibus quibuscunque motum suum communicare ; eamque solam ob causam ex motu oriundum videri calorem. Et, quia facili et velocissima fuga ex hoc in illud se recipiat, caloris igitur phaenomena, quando in certum cumulo ruat locum densior unaque collectus ignis, ostendi ; loca autem vicina, Unde magna vis e Huxerat, ideo frigidiora fieri. lPrimitium vero ignem neque augeri post orbem conditum, neque minui unquam, sed eadem copia manere semper, tantum, mutato loco, mobili Iapsu huc illuc currere. Neque ergo solem ipsum, ut Vulgo creditum, terris illucentem radiis suis impertiri calorem, neque pabula quae ignis appellantur in ipsum ignem mutari usquam. Aliter, quum per sex fere millia annorum terris illuxerit sol, tantumque fomitis quotidiano hominum usu, et i post tot saeva incendia, absumptum sit, calorem sic in dies auctum, et generatum perpetuo, animalia et herbas hodie ferre non potuisse, cunctaque tandem in ignem mutatum iri. Quum au- item ex antiquissimis monumenti S constet, ignem non magis hodie quam olim saevire, neque majorem Ostendere vim nunc quam primis temporibus calorem; ideo ignem elementarium esse, nunquam auctum, ΠUnquam augendum, eademque copia suis legibus parentem manere semper, existimabat Boerhaavius. Eandem esse ignis naturam, ubicunque aut quacunque origine nati, indolem et dotes easdem, vires solas pro copia diversas, hodie apud omnes constat. Nam caloris, ubiubi eliciti, eadem copia eadem semper phaenomena edit. Nec solum materiere

inertem et indigestam similibus assicit modis ; sed quicquid her

barum'

27쪽

I GNE.

I9barum vel animantium hoc sonte vitam hauriat, vivere quoque donat. Ex ovo, justa caloris qualiscunque vi adhibita, non secus ac blando gallinae somite, pullus implumis excluditur, mos unde quibusdam terris pullos hypocausti, vel fermentescentis molis calore, excludendi deductus est. Sed quale ipsum ignis principium esset, recentiores chemici indefessa cura, et soli cito studio, explorate conati sunt ; Omnibusque quaerentibus visum est fluidum tenue, resiliens, et mobile, quod corpora permanat omnia, cujus ipsius partes se invicem repulsant, alienas avidissime attrahunt, ex cujus ad tuosa, et mi illis mutata modis natura, Phaenomena elediri citatis, attractionis, ignis, et lucis oriuntur ; phlogiston, nempe, quod hodie omnibus in ore est : De quo igitur nunc paucis disterendum.

S E C T. IV. DE PHLOGISTO.

Principium igneum, tenue, mcbile, et penetrabile, coelesti origine natum, per omnia disrusum, omnibusque mixtum, totam naturam Pervadere, totam rerum compagem Permeare, varii Dque legibus temperare mundum, nutrimentum plantis, alimentum vitae, et pabulum igni praebere, vel antiquissimis temporibus tama ubique vulgatum, multisque persuasum fuit philosophis. Vagum et incertum, vix intelligendum hominibu ς, nunquam sub sensus casurum principium, postea diligentius exquirere, et stabulosum antea ad mortalium captum accommodare, tandem conati sunt Pythagoras et Plato ; et quum vidi issent sine aere vivere non poste animantes, extingui ignem, plantas non crescere, herbas languescentes mori, aera huius sedem statuere praecipuam, illumque animalibus haustum spiritum vitae ministrare, somitem igni illapsum admovere, et herbis plantisque aliquid crescendo aptum adserre. Mox coelum et terras, maria, astia, hoc igneae vis principio Plena credebant, tantaque vi, tanta virtute gaudere illud, ut sine ope ejus nihil fieri post et, docebant.

M Principio

28쪽

Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra ς Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus, Vitaeque volant Um, Et quae marmoreo fert monstra sub aequore Pontus, I neus est ollis vigor, et coelestis origo Seminibus' -- VIRGIL, IENEID. VI. 72 .

Talia olim docuere philosophi, talia cecinere vates; et, quis crederetῖ haud absimilis est iis quae hodie de phlogisto jactantur illorum doctrina. Adeo ut facile alicui pcr1uaderi possit, obscura haec de igneo veterum principio indicia, chenaicorum phlogisto primum ortum dedit se. Sed homines, qui primi chemiae se dederant, rudes et indocti veteium scripta non intelligebant, et philosophiae et vatum ignari, solo igni opera studio

inani urgebant. Alchemicorum mercuriale Principium, tanta cura, dum aureis somniis tenebricosis seculis indulgerent, tanto animi et corporis anxio et vano labore quaesitum, longe aliud erat, et a prima Origine chemiae ad seculum usque fortasse deci .mum septimum, ut ex scriptis quae posteris traduntur constat, tale igneum principium chemicis in mentem nunquam venisse

videtur ; minime saltem quale nunc se fert phlogiston. Obscura quaedam tandem de hoc principio, in libro de physicis subterraneis inscripto, exeunte seculo decimo septimo, primus ex chemicis protulit Becher, vir doctus, et chemiae, qualis tunc erat, scientiae peritissimus. Posuit hic duo principia rerum,

humiditatem quam aquam, et siccitatem quam terrestris indolis, siccae et solidescentis,' terram nominabat. Terrae tria genera, vitrescens, mercuriale, et inflammabile constituit : Mira. tus enim quaedam corpora, repetito motu agitata, vel ex ignesic enitiam coLinctU, calere, candescere, flammas concipere, talibus

existimabat secretam facultatem igneae naturae inesse, cui igitur terram inflammabilem nomen dixit, quam, placuit ipsi, aliis junctam et inditam, odorem, colorem, inflammabilitatem, et volatilitatem impertiri. Sub hujus seculi initium, . post mortem Becheri,

29쪽

I GNE.

21 Becheri, sententiam eius illustrandam, subtilius excolendam, suscepit G. E Statilius, laboribus chemicis bene versatus, clarus ingenio, et doctrina pollens. Legerat hic cum cura Becheri scripta, praesertim de phylicis subterraneis, et terrae inflammabilis indole. ad quam altius indagandam se accinxerat, et Postea edidit, adjecto tractatu parvulo suo, cui specimen Becherianum, V titulum inscripsit. I)ost plurima hoc consilio in lituta,

et ut sibi videbatur, rite capta experimenta, longaque ratiocinia inita, postquam omnia huc spectantia pers pexerat, et undique collecta una contulerat, detexile se tandem terram inflammabilem sibi persu id chul ; quam vere existere, et ex ignis et incendii imprimis phaenomenis patefieri. procul dubio credidit. Principium sic exploratum, cujus plusve minusve cunctis rebus in ei e , quod solo citati mo motu ignem fieri opinatus est, corporea puri ignis constare natura existimavit, et ex insita igitur vi φλογ. στιν απο του φλεγειν) ei nomen indidit, quod in hunc usque

diem mansit. Neque solum, ut antea primus docuerat Becher, odorem, calorem, inflammabilitatem, et volatilitatem, quibus iniit phlogis-ion impertiri censuit, sed postea, mutationibus quas omnia subire cogit provilis, latius multo vires ejus exerceri Statilius putabat. Auctoris nomen et fama novo Principio, quod apud omnes nunc pro vero et probato habebatur, 'facile faciebant fidem ;et, ut hominum mos est, Statilii Partes secuti, et vestigia prementes posteri, novas virtutes, multas et miras quibus phlogiston gaudebat dotes, se quoque invenisse dixerunt, et sine hoe actuoso principio admisto, et Per omnia infuso, nihil ubivis esse, nihil

fieri posse, tantumque Variantis speciei, tantum operum, sola ejus ope, prae se ferre, et Persicere, naturam credebant. Metalla hine splendere, tenacitatem malleo ducendam, et resiliendi vim adi pisci, gemmis tremulo nitore scintillare, adamanta sulgere, plantas pullulare, herbas virescemem et diversicolorem induere iaciem, dulcem aliis, aliis amarum insitum saporem ora tangere, has suaves odores spargere, illas graveolenti halitu foetere. Hinc magnetem ferrum ad se alliciendi mutuari virtutem, fluidum electricum colligere Vim, mare crescere decrescere, lucere lunama

30쪽

I GNE.

Iunam, sidera meare, stellas micare, Pura coe lea luce nitere aethera, corusco lumine rutilare solem. Hinc tonitru et sulgo ris caecos ignes miscere murmura, et horrificis ruinis tonare, montes igni fluos piceo turbine fiammarum globos Volvere, tr mere, et ab imis sedibus quati terram. Hinc animantes aetherea aura vesci, illis esse hoc principium sensus, motus, et caloris fontem, cibum et potum quibus Vivitur phlogisto abundare, idem que solidis dentitatem humoribus liquorem, sanguini rubrum colorem inducere. Denique, post exacta Opera Per pulmones transiens, et cutis foramina, aliasque PortaS, evolutum iterum phlogiston in tenues auraS discedere- talis erat vis, tanta virtus

phlogisti.

Sed, ut supra diximus. Phaenomenis quae metalla, dum in cale es igni urantur, et quibu flammam concipiendi facultas insit, corpora inter incendia edant, Stahlii theoria praesertim innititur. Et profecto quidem, Praeter maSimam ejusdem sententiae fautorum auctoritatem, qui literis et ingenio graves viri operam dederint, ut illam quam maxime manifestam haberent, quibusque ut veram eandem credamus satis rationis Videtur, plurima ad fidem faciendam non desunt, verisimilia laltem omnium consensu, argumenta. Metalla enim igni aperto usta, sere singula, in cineres dilapsa, splendere desinunt, et duritiem tenacem, omniaque metallorum propria, ut in plumbo, stanno, cupro, ferro, &c. videre est) iugato ignis viribus Phlogisto, exuere videntur. Mox injecto carbonum pulvere, vel alio quolibet ignis fomite, amissum Phlogiston hinc raptim attrahunt, et pristinum splendorem, metallicamque formam, iterum induunt. Et donec igni torrentur, quaedam, fortasse omnia sit satis ardeat focus metalla, flammam concipiunt, claramque jaciunt lucem ; quae, ut vult Statilius, ipsi im est in auras fugiens leve phlogiston. Ex incendio quoque idem collegit, sed plenius et melius. Ea est materi ei, quae apta habetur urendo, et vulgo inflammabilis nominatur, natura, Ut super soco reposita, Perflatu aeris libero, et admoto igni calefacta, et accensa semel, sponte postea calesicat, calorem ipsa augeat, et usque crescenti igni diu flamma et undique diffusa luce ardeat : Tandem, consumpto pabulo, demittere

SEARCH

MENU NAVIGATION