장음표시 사용
31쪽
mittere se incipiat ignis, flamma tremula luce vacillet, demum extinguatur, mox fugiat omnis calor, cineres dilapsos relinquens ; et quod reliquum est, nec flammae amplius, nec igni aptum, nulla vi iterum incendi, nulla arte inflammari possit, nisi ignis principium denuo redierit ; Prorsus ut miram incendio subierit mutationem, et perdita ignigena natura, caeterae materi eiurendo inhabili, similis omnia, nihil distet. Cineres super socostrati jacent, et sumus, Vapor, fuligo, et caeterae resolutae comis pagis reliquiae colligi possunt; aufugit vero coercendi impatiens phlogiston, lucis et caloris tenui forma. Carbones, cespites, ligna, herbae, phosphori, sulphura, spiritus vinosi, olea, aer inflammabilis, bitumina, omnes ignis fomites, quicquid incendio ardet, eidem legi parent ; et post mille capta experimenta eadem phaenomena, plus minus, ostendere inveniuntur. Aliae quidem, re et facie, aliae materi et urendae reliquiae sunt; haec volatilia,
illa fixa post se relinquunt. Incenso spiritu vini, frigido colleela excipulo stillat aqua ; flagranti super soco ligno, sales alcatini dilapso cineri suppositi latent ; post siilphuris et phosphori flammas acida reperiuntur ; et consumpto carbone fossili, manent terreni cineres. Alias autem haec omnia simul ignis relinquit. Animadvertenti quid mutandae sic inter incendia materi ei accidat, nihil praeter elapsum calorem, et lucem flammantem, cernere est : Hinc igitur chemici phlogiston ipsum hac specie igni
fugari collegerunt. Quum vero accenso fomite omnigeno calor et lux, ubicunque tactui vel oculis se manifestant, genere semper eadem, viribus selis distent, esse phlogiston cunctis quibus insit rebus simile et idem, et cunctis inflammabilitatis principium, omnemque inter corpora ignifera dissimilem speciem ab aliis quibus conflantur principiis pendere, Omnibus visum est.
Nec desunt plurima argumenta, quae veram esse hanc chemicorum sententiam suadent. Saepe enim, quod materiae accensae
post ignem reliquum fit, ad pristinum statum igni iterum alendo aptum reduci possit, restituto iterum amisso prius phlogisto ; cujus rei sulphur, et phosphorus urinae, maxima documenta habentur. Sulphur vaporem inter incendendum exhalat tenuem,
32쪽
et spiritui infestum, qui densatus acidus fit liquor, per se volati , lior quam ut vehementioris ignis patiens sit; aliis vero, quae volatilem ipsius naturam deprimant, facile jungitur rebus; et situm fixo carbonis aliquantum injectum sit, idoneusque calor su- erit admotus, liquor ille acidus, ignis proles, volatilis olim, nec incendio aptus, in sulphur fixum nunc mutatur, flammae rursus et igni alendis aptissimum. Incenso demum novo sulphure, omnia
Idem videre est in phosphoro urinae, qui experimentis hujusmodi mari me convenit. Sulphuris naturae simillimus, similem mutationem quoque subit incensus ; tantum in volatile sulphur, phosphorus autem in acidum fixum mutatur, saltem citissime
densatur . et candescentem ignem ferre potest, nullo vapore emisso. Sal autem acidus, incensi phosphori proles, nihil flammantis, nihil igniteri in te habe ; inintillo tamen carbonis pulvere, et idoneo torrenti igne, phosphori faciem et naturam rursus induit ; qui modico demum tepore calefactus sponte ultra calescit ipse, rn qnaque vi postea ardet ; et, millies iteratis experimentis, idem semper accidit. Hic igitur ante iug tum, rursusque acidis redditum, certum principium mutationis causam esse verisimile videtur : Et sit ita sane, tum idem esse hoc principium omnibus, quibus flammas concipiendi facultas inlit, sitis superque constat. Non enim talibus experimentis carbone solo opus est, sed ex magna copia rerum idem desumere licet principium ; ex lignis omnibus, et animante quolibet, ex adulto sanguine, crematis Osiibu S vel carne, denique ex fossilibus quaecunque ardeant, et metallis quibusdam: Quolibet autem horum v 'amur, nihil interest, idem semper sulphur, phosphorum semper eundem, restituimus. Liquet ergo in omnibus his idem esse principium salidus restitutum, quodcunque demum fuerit illud ; id quod fere fidem faciat, maximo saltem argumento sit, tale revera existere inflammabilitatis principium, quale chemici nominarunt phlogiston. Quaerentibus autem quid igitur ipium per se, purum, intac- 'tum, omnibusque aliis secretum, phlogiston Z Cujus instar est 2 lDissicillimum profecto respondere omnes fatentur. Quaestio ob
33쪽
scura est,et qui solvere conati sunt, irrito semper conamine, proinposito excidere. Modi enim, quibus phlogiston corporibus insitum dissociari possit, omnino duo sunt. Primo, ex altero in alte rum corpus transferendum est, illud majori vi attrahens, ut ex carbone in acidum phosphori, superiori exemplo. Vel secundo, i corporibus incendio aptis, vi ignis sejungendum est. Sed nequel illo, neque hoc, quo volumus perventum est. Primo enim modo, i nullam sui copiam facere phlogiston satis constat, tantum, relidiat priori sede, mutavit locum. Secundo quidem, videtur purum etl illibatum disjungi phlogiston; sed explorantibus quid acciderit
nihil conspici datur praeter emistum calorem, et diffusam lucem rSi hinc igitur aliquid colligere fas sit, calorem et lucem, vel saltem subtilem quandam rem, caloris et lucis materiem, ipsum esse phlogiston credere liceat. Durius hoc, et dissicile creditu, et a rebus nimis semotum, videri possit; plurima tamen sunt quae huic ipsi sententiae faveant ; experimentis enim constat calorem et lucem, magna vi corporibus illata, revera illis infixa adcrescere, multaque nova impertiri, eadem ratione ac si haec eadem materie comburenda hauserant. Metallorum calces, fugato quod antea intra se cohibui stent ignis vi, vel acidorum ope, phlogisto, fulgenti soli ex
adverso rite objectae, rursus in metallorum formam mutatae, prius ereptum, ex luce, haud secus ac immisto carbone, principium recuperant. Fidem igitur si oculis habere oporteat, est cur credamus, lucem sole emanantem, corporibus illapsam, phlogiston manifesto impertire, et vice Versa, calorem et lucem, inter incendia emisia, vel ipsum esse, vel intra se continere phlogiston. Et ita prorsus, his argumentis adduisti, e L experimentis freti, plures voluer Unt.
Credebat ipse Statilius inflammabilia composita esse corpora, magnamque ignis fixi, seu phlogisti, vim intus cohiberi ; cominbuitionem nihil aliud quam fixum ignem dissipatum et disjρctum, quem nexu liberum ignis in formam transire, et calorem et lucem, i. e. Verum emittere Phlogiston : Omnibusque Statilii partes secutis sere idem animus. M Quer autem, prae aliis
34쪽
I GNE. doctus, et chemiae peritissimus, aliquid discriminis phlogiston
inter et ignem intercedere facile vidit, et in Statilii sententiam paulo mutatam discessii rus, multo magis verisimilem illam reddidit, Statilii 1gnis in locuna materie lucis suffecta. Quum enim ea ignis natur a sit, ut sacile infusus per omnia penetret, et vinculorum impatiens, undique perpetuo nisu, se ab omni pariter parte, in aera, et circumjacentia loca, diffundat ; ita corpus calidum frigido apposito, brevi quod superet caloris, usque dum eandem utrumque assequatur Vim. impertiri, refrigente calido calescente frigido eadem ratione, omnibus constat. Ignem igitur intra
certos pro arbitrio coercere fine S non est, neque usquam inventum fuit quod fugam sistat. Qua ergo labrica, aut compage, quali demum natura, et indole, corpora inflammabilia in se figant, et intus sui partem hoc igneum principium faciant, haud facile dictu est ; neque quisquam omnium nodum solvere feliciter ag gressus est: Chemi cog et philosophos omnes expertos elusos fefellit.
Reputaverat haec secum M Quer, simul notans, inter incendia lucem semper emanare, metallorum saepe calces illucente sole, amissum principium haurire, et pristinam induere formam ;plantas praeterea tenebricosis locis pullulantes, pallida albescente facie, nullos spargere odores, omnes fere quae sponte naturae illis propriae sint qualitates abditas latere, nec oculis, nec naribus, nec linguae, sui copiam facere ; irradiante vero luce, laetas virescentem et variam induere speciem, foliis ornatas et floribus odores late jactare, saporem nascentem Ora tangere, omniaque plantis propria nunc demum se ostendere : His demum adductus, existimabat egregius vir lucis materiem corpora imbibere, intus tenere, sibique adcrescentem adfigere ; et phlogisiton nihil aliud esse quam ipsius lucis materiem absorptam, Per corpora infusam, et illis inhaerentem. Sic tandem phlogisto Statilii, frustra antea quaesito, et nunquam per se illibato detecto, veram et meliorem dedit naturam ; tribusque praecipue
modis a communi puro igni phlogiston distingui docuit. Primo,
Phlogiston corpori inditum, nec calorem, nec lucem edere. Se
cundo, Neque solidi, neque fluidi formam mutare ; ex solido enim
35쪽
quantacunque copia phlogisto, neri; tantum solidum inde igni facilius liquefactu, et fluidum volatilius evadere. Tertio, Ex altero in alterum corpus elapsum ibi intus coerceri posse, et in hujus compage fixum manere : Corpora autem, tum phlogisto Privata, tum nova copia imbuta, magnas inde mutationes la bire. Et hoc praesertim esse quod puro elementario igni phlogiston discriminet. Quae est autem haec materies lucis, et qualem se habet Z Fugit semper sequentes, et nulla prehendendi spes. Ipli M Quer visum est esse elementum ignis, cum alia quadam substantia, avec quelqu' autre substance'), quae ei pro bali fit, conjunctum, et cum qua principium secundarium fiat. Quaenam vero haec alia substantia Z Plures volunt esse illam terram quandam subtilissimam, quae calori, i. e. igni, adnexa arcti si me, phlogisto
hinc conflato ortum det. Quaeratur ultra qualis haec iubtilissima terra sit Z respondet Beaume si liccam esse, quae, ut illi videtur, primigenia et caeterarum genitrix est; flagrantique hac terra, calorem, i. e. ignem aufugere ; ct oleorum liti latitiorum cineres carbonarios fere purum Phlogiston elle.
Placuit quibus Iarn ex perspeciis, quoad ejus fieri possit, propria ipsius natura, et mutationibus quaS Alia tactu subire cogit, esse quidem phlogiston terrenum quid, magna se dilatandi vi praeditum, solidae tamen formae, saltem cum solidis stabilis nexus patiens, qua sub facie delitens communis materi ei legibus Parere, mutuans Omnem suam Vim ex nexu qui tibi vel cum aere, vel igne est. Sed verisimile videri terrenum illud esse olei empyreumatici tenuiorem partem, post magni ignis vim passam : Maximam enim inter se similitudinem intercedere. Ita sales alcatinos, et exustas culces, Phlogiston ve ementer sitire ;eadem quoque olea haurire ; acidum vitriolicum acriter traherephlogiston ; idem olea fere omnia ; acidum nitrosum prae aliis avidissime rapere phlogiston, idem multa olea quoque, tanta vi, ut haud raro flammae accendantur ; atro colore quicquid tetigerit inquinare phlogiston, eodem colore olea empyreumatica, &c.
36쪽
Aliis visum est ,erum principium genitale, et simplicissimum elementum, nec diversa natura conflari, nec in partes stringi Posse, phlogiston. Talem diu se ferebat phlogiston, experimentorum fide. doctorum auctoritate, favore omnium, et rerum et rationis documenistis innixum, maximum sibi vindicavit honorem, et bene ubique audiebat De ipso apud omnes constabat, sed de natura ejus intima dissentiebant inter se chemici, et, ut quisque voluit itarem accepit. Facile ergo quis videt, in tanta sententiarum et fidei discrepantia, aliis alia, intueri qui cupiat, et jamjam capere si possit, quo se vertat plane nescire, et cui quem potius anteferat inopem animi et incertum haerere. Nam, Proteo mutabilius ipso, fugit oculorum aciem, et eludit rationem mentis ;et quae spes prehendendi cui in plures jus est transire figu-
Nam modo te juvenem, modo te videre leonem, ς Nunc violentus aper: nunc quem tetigisse timerent Anguis eras : modo te faciebant cornua taurum : Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri. Interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, Flumen eras : Interdum, undis contrarius ignis. Aliquot ante annis clarus Priestietus, periculis de aeris natura et compositione faciendis versatus, novam sententiam de
phlogisto protulit, et illud tenue fugax, sub aeris inflammabilis
forma delitescens, tandem detexisse se sibi persuadebat. Hanc primus evulgavit sententiam cl. ΚirWan in Ain. Philosoph. Londinens cui assentiebatur ipse, et plura ibidem memoravit experimenta, quae ad fidem comparandam instituerat Priesti eius, ubi vitri caustici foco incensis metallis, aeris inflammabilis specie fugaverat phlogiston, idemque denuo calcibus, aere inflamma-hili resorpto, restituerat. Idem antea, experimentis hujusmodi versantissimus philosophus, fluidi electrici naturam cum exploraret, metalla electrica scintill tacta in c/lces mutari, easdemque rursus, transducta noγδ
37쪽
29 nova scIntilla, in metalla converti invenit. Hinc igitur fluidum electricum vel ipsum esse. vel intra se saltem habere phlogiston,
verissimili satis ratione collegit. Conversiis nunc ad haec, et talia experimenta, hominum animis, et nova ex repertis de aeris indole, ut videbatur, adfulis
gente luce, plures, qui jam inde ab initio de phlogilio dubitaverant, dubia nunc confirmata credebant, et post tunium temporis et hominum fidei, tale principium nusquam esse, nullo loco inveniri poste, aperte dicere ausi ; totisque viribus connixi, infidum et fallax illud terris relegare, et funditus ad nihilum reducere conati sunt : Quorum primus init praelia Lavolsier, chemiae peritissimus ipse, et caeteri sequuntur. Gravia quidem horum argumenta sunt, quibusque fateri oportet non facile ob viam iri. Omnia enim phaenomena quae antea Phlogisto inani, ut illi; placet causae dabantur, aliis Omnino principiis tribuunt, et alia verisimili quidem et concinna ratione eXplicant, eo majore fide digna, quo magis constare sibi videatur nova theoria, accuratius omnia demonstrare, et rebus aperto discrimine probatis stare. Argumenta hinc inde recensere licet. Primo, Phlogiston purum et intaminatum, diu frustra quaesi. tum, nusquam repertum est; quoties abditum illud detegere aggre sus est Statilius ipse, vel alius quisquam, toties elusum fefellit, vanusque omnis evasit labor : Nusquam igitur detectum, saepe Iicet quaelitum Phlogiston, nusquam esse colligere aequum est. Ad haec respondeat aliquis, facile constare cur intemeratum phlogiston nusquam reperire possit. Solo enim igni corpori-hus quibus inhaereat disjungi illud, vel ex altero in alterum majori vi attrahens transferri, omne S norunt, et fatentur.
Et quia phlogiston, plus minus omnibus inest, Omniaque, id quadant enus attrahunt, hoc corpore fugatum illud statim ingredi liquet. Inter incendia partim fumo, partim fuligini se adjungit, pars cineribus manet ; sed maxima pars, lucis et caloris levi induta forma, vel ipsa eisiciens, fugit per auras undique diffusae. Quando vero ex altero in alterum transfertur, eodem temporis puncto, hoc fugit illud petit. Quum talis igitur phlcgisti natura sit, nil mirum est, si nunquam per se, omnibusque
38쪽
que aliis intactum, conspici datur. Sed, secundum sagacissimi
Lochii sententiam, Quandocunque plures Observamus quali- tates simul semper existere, inde colligendum est, quandam esse ες substantiam veram, quae his originem Praebeat. V Plures, aiunt fautores, phlogisti qualitates simul semper existunt; ergo substantia vera est phlogiston. Praeterea, non amplius huic argumento locus est, quoniam lucem esse phlogiston posuit Μ Quer. Secundo, Ex Statilii theoria, phlogiston corporibus inditum odorem, inflammabilitatem, opacum colorem, volatilem et facilius liquefaciam naturam imperiit. Sed aliter evenit multis, quibus ab omnibus datur phlogiston inesse. Carbo, et praesertim ex relinis, qui Statilio aliisque fere purum videbatur phlogiston, nullum odorem halat, non volatilis est, non liquescit. Adamas comburendo omnium forte aptissimus, nam vitri caustici servido politus foco ardet totus, nulloque sui vestigio relicto, brevi consumptus igni avolat per auras, nulla tamen vi aut arte liquefaciendus est, fixa magis quam volatili gaudet natura, non jacit Odorem, et sine colore conspiciendo, puro lumine fulget. Praeterea, haud raro accidit, corpora quaedam, amisso phlogisto, ea ipsa adepta esse, quae vulgo illi propria dicuntur, et quae vix ante expulsum illud sentiri possent : Sic metallorum calcibus plerumque saturior color altius, quam ipsis metallis, insedit, ut in cobalto, hydrargyro, Plumbo, serro, cupro, Vide
Grave quibusdam videri potest hoc argumentum ; sed omnino contraria hinc inveniuntur exempla, adeo ut nihil inde colligere fas sit. Quaedam enim calces albescentes phlogisto tactae novum colorem induunt. Sic plumbi vel stanni, acido vitriolico soluti, calces candidae, nivis aemulae, adjecto minimo Phlogisto, in nigras vertuntur, et plerUmque calces metallicae, fugato Phlogisto, in vitrum pellucidum liquescunt. Metalla qUOque, Contra, calcibus facilius liquescunt igni. Spiritus vini, phlogisto plenus, est aqua levior, et fluidae formae tenacior. Acidum nitrosum pellucidum prius, nullosque jaciens vapores, infuso
39쪽
phlogisto, rubescit, et sustos vapores halat. Acidum vitriolicum phlogisto tactum atro inquinatur colore, magnaque coPia illata, sulphuris odorem et formam ostendit. Aer inflammabilis tubis vitreis inclusus, admoto igni, brevi toti vitri faciei intusi nigritiem obducit. Plantae tenebris obrutae pullulant albidae et pallescentes, mOT Virescunt sub dio, varios colores luce hauriunt, et undique spargunt. odorem. Mille alia hujusmodi non
Tertio, M Quer in locum non prius explorati phlogisti lucem
haud temere subrogavit. Viderat quippe multa huic sententiae fidem conradere, et de re ipsa tandem dubitari desitum iri. Di ficile tamen visu est, quomodo lux, magis quam calor, corporibus illucens, illis inhaerens concrescat ; et haud facile dictu cur demum vinculis libera, non iterum propria natura, radiante splendore, se aufugiens ostendat. Calorem enim saepe, lumen semper manifestat lux. Metallis tamen sere omnibus, priusquam candesicant, phlogiston divelli Polut igni, et, cum acidorum ope Penitus in calces abeant, nihil effusi e lucis conspicitur. Praeterea, ut causam reddere non est cur, si fixus esset phlogiston ignis, idem eodem pulsus discederet igni, sed potius ut more aquarum unda succedit undae, haec occupat, loco cedit illa, ita ignem oporteret succedere igni, ultimumque corpora ingressum, cum deser-buit aestus, prioris vice fungi, et quiescentem concretum intus sedem figere ; haud secus et lucem se quoque habere necesse est.
Sed vitri caustici fulgenti soco metalla agitata phlogiston prius
perdunt, neque novum postea luce hauriunt. Arg cnti calces super creta effusae, illucente sole, ad pristinam faciem restituuntur quidem, forte tamen ab ipsa, cui sua quoque phlogisti copia
est, creta lucis ope liberatum, ante e 1 pullum, iterum arripiunt principium. Sed calx eadem, vitro obturato inclusa, eadem luce illapsa in argentum mutatur ' Tamen et hic quoque phlogiston, vel ex vitro ipso, vel acre inclusi, abreptum mutuari possit. Utcunque vero haec existimata erunt, res mira, Omnino
notatu digna, hic oculis se ostendit, quae huic sententiae fere fidem subvertat. Esto enim lucem solis phlogiston abditum intus habere ; an lux ignis idem quoque habeat ἰ Ita sane. At
40쪽
lux solis in metalla calces mutat; non mutat lux ignis. Viridi colore plantas tingit lux solis, non tingit lux ignis. Oportet ergo aliquid discriminis, nobis prorsus ignotum, hic interesse ; propterea, nihil hinc colligere fas est, priusquam ignotum hoc melius intellectum sit. Contra haec respondere est. Non ipsam lucem, sed lucis materiem, squaliscunque demum fuerit illa) phlogisti in locum sur. Togari; neque adeo mirum esse lucem corporibus illucentem aliis quid ex se illis impertiri. Lux quidem insiliens, dicto citius resilit, et candidiora corpora, qua vi inciderat, eadem fere lucem repercutiunt. Sed nusquam ulla habetur materies quae omnes illapsos radios iterum rejiciat, et sunt quae lucem sorbere, et intra se quadantenus tenere, videantur. Ita omnibus notum est, aliquot radiorum speculo, utcunque laevi et candida facie, incidentium non repercusios suffocari, ut aiunt, et quo plures sic suffocari radios, eo citius speculum ipsum calescere : Eodemque modo, vitrum lenticulare permanantes aliquot in focum coeuntium non refringi, sed intra vitrum ipsum absorptos extingui. Si nigerrimis lux, adverso sole effusa, excipiatur corporibus, calorem diu mansurum ciet ; quin et specula, lucido resilienti foco ardentissimum ignem accendere solita, nigro colore obducta, nullos omnino repercutiunt radios, sed brevi absorpta luce calent ipsa. Nigra terra pedes urit, Parcit intuentium oculis: Creta vix calefacit pedes, oculos praestringit. Denique, quo magis nigra, eo facilius ab eodem igni corpora incenduntur, et quo magis vivida vi radios illucentes aliquid repercutiat, eo tardius incalescet ipsum. Hinc candidae vestes optime aestum defendunt, nigra vestimenta potius molestum calorem hauriunt. Contra, candida madida nigris tardius serescunt simul in sole dispansa. Novimus porro nunc, ex egregiis illustris Blach repertis, calorem ipsum, quod non credebatur olim, corpora absorbere, sui partem facere, et intus habere latentem, non sensui, non thermo- scopio detegendum, mox, mutata corporum forma, erupturum. Fatemur quidem et lubenter, videri aliquid discriminis solis inter et ignis communis lucem intercedere, nobis incognitum, neque hic nulla superest ratio ; nam solis radiorum densitatem longel; illi