Flores D. Augustini ex suis libris De ciuitate Dei excerpti per F. Franciscum Maronum vnà cum aliquor sententiis & auctoritatibus insignioribus, ex omnibus illius operibus selectis. ..

발행: 1580년

분량: 680페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

21쪽

alia autem sola paupertate , minus persectior fimpliciter esset ultima,t men securaum vilesset perfectior

scilicet tali virtute. Decima veritas est,quod inter tormenta nemo Christum confitendo, amisitaurum, nec negando, seruauit eodem cap. Ex quo accipitur documentum, quod oppositis modis se uantur bona aeterna, & temporalia, haec quidem per via negationis, aeter na vero per viam affirmationis.Istius autem contrarietatis est causa, quia bona aeterna sunt lassicientia, & ideo possunt communicari :& bona temporalia sunt insufficientia et & ideo oportet ea ab aliis occultari et quia si comunicarentur mox deficeret. Ideo

dicitur de illo seruo nequa qui abiit, ct abscondit pecuniam Dominisui in

terrais

undecima veritas est,quod illi qui exemplo Paulini inter tormenta in-

- fide

22쪽

sidelium paupertatem sanctam confitebantur cum ab eis exigerent,reum . lationem facultatum quas eas absco-

disse putabant. Et ideo dicit Augustinus si illii fidelest non meruerunt ab

hostibus eripi:vel caedi,non potueructamen sanctae paupertatis confess res sine cauesti mercede torqueri cap. eodem.Ex quo accipiuntur duo documenta theologica, vel catholica.Primum est quod virtus paupertatis essi sancta &meritoriarquia si meritoriuest sanctam paupertatem confiteri, multo magis ipsam tenerei sicuim lius est seruare castitate, quam ipsam vovere,& facere iustitiam qua ipsam profiteri.Secundu documetum, quod qui subiret mortem propter sanctam paupertatis consessionem esset vere martyr ipsam confitendo secundum

rectam fidem: quia ibi dicit Augustia

nus quod qui in tormentis sanctam confitetur paupertatem,Christu com

23쪽

fitetur,& talis qui cofitetur, sic Christum,est vere martyr,sicut beata Ag tha propter fidem castitatis fuit atrociter cruciata. Sed oritur dubiu, quia aliqui nolunt concedere paupertatet esse virtutem,sed tantum instrumentum virtutis: quia non quaeritur, nisi propter contemplationem. Alij vero dicunt ipsam esse virtutem,& non imstrumentum virtutis quia per ipsam

nos morimur,sicut propter castitate. Sed latum haec est verborum pugna, cum secundum rei veritatem no di

sentiant nisi in nece. Si quis subtiliter intelligat,quilibet concedet esse m ritoriam, & non querere sui gratia. Et ideo est virtus minus principalis si est virtus:& istud alij dicunt instrumentum virtutis, quia sicut castitas no lquaerit sui gratia , sed ordinatur ad ficontemplationem, quemadmodum, idc paupertas.Et idco dicitur virtus se- ldentaria ,& instrumetum ipsiui coni q

24쪽

DE CITIT. DEI. LIB. I. II

teplationis,ita in proposito, qui vult procedere sine litigio.

Duodecima veritas est , quod mala mors putanda non est quam bona vita praecesserit, cap.xj. Ex quo dicto accipitur utile documentum, quod quantuncunque aliquis turpiter moriatur, vel terribiliter sicut accidit in fulgurib.aut in diluuiis, non propter

hoc mala mors putanda est dum tantum,praecedat bona meritaAlioquin afuissent mortes martyrum mala: cum

fuerint terribiles ut ibi declarat. Sed oritur dubium an in morte sit dolor sensibilis, aut poena.Dicatur autequod mors potest capi dupliciter,aut pro dispositione primae, quae sit ad separationem aut pro ipsa separatione animae a corpore, quae fit in instanti. Primo modo accipitur improprie mors pro mortali aegritudine, ut ibi patet.Ad secudum, quia est ibi dolor sensibilis.Secundo modo dicitur Pro a B i

25쪽

' prie mors,& ideo non video,quod sit tunc hominis aliqua sensibilis poenae,. quia in eodem instanti quo anima sci- aratur est separata:& tunc talis do-or non potest esse in carne, quia est immediata nec in mente: quia non est capax doloris sensibilis sine carne. Tertiadecima veritas est , quod ista omnia, Scilicet curatio funeris , conditio sepulturae,pompa ex t quiarum magis sunt vivorum silatis, quam subsidia mortuorum, cap. xij. Intelligendum tamen est, quod ista possunt dupliciter accipi dc exhiberi, aut inquantum pertinet ad solemni- tatem,& sic sunt solatia vivorum,aut inquantum pertinent ad pietatem,&

sic sunt subsidia defunctorum, ut si

exhibetur ut pauperes inde recreentur , vel ecclesiae inde edificentur,sic

defuncti ex prqcedetibus meritis sunt

talium bonorum capaces ut habetur quarto cap.

Quar

26쪽

D E CIvIT. DEI. LIB. I. It

Quarta decima veritas est, quod

pietatis officia quam circa mortuorii corpora venerabiliter exhibentur, sunt Deo placentia cap.xiij. Istius autem pietatis assignat duas cautiones. Prima est ad fidem resurrectionis astruendam, ut ideo corpus veneretur cum quo anima post resurrectionem est glorificanda sicut vestis plus

honoratur,quado eam rursus rex indui debet, & diligentius reponitur. Secunda ratio est, quam ibidem assignativi discatur quanta esse possit remuneratio pro elemosynis quas via uetibus exhibemus:Sed nec hoc apud Deum perit quod exanimis hominumembris ossicio persoluit. Sed oritur dubium,an sepelire mortuos sit opus pietatis uniuersaliter,&in quocumque casu. Dicit autem quidam the logus,quod nisi in eo casu in quo non inuenitur alius qui sepeliat, quia alia ter non imminet aliqua necessitas, Q

27쪽

cui dare diuiti non pertinet ad pietatem,ut testatur Dominus in Evangelio. Istud tamen dictum est valdo absurdum, quia eadem ratione, non esset pietas pauperi non subuenire, nisi in eo casu, in quo alius non sub- sueniret, cum tamen homines piissimide recipiendis paupetibus debeant altercari, tamen quia ex bona consuetudine ecclesiae, qua promptri& facile exhibentur , fidelibus f

pulturae esset euacuatumcin tota e

clesia unum de septem operibus musericordiae, patet quod ista doctrina non est sana circa sepulturas , sicut

circa alia opera pietatis. Quinta decima veritas est, quod ciuitas est concors hominum multia ludo cap.xv. Ex quo accipiuntur duo moralia documet . Primum est quod permanentia cuiusque ciuitatis con-

si stit principaliter in concordia, quia lipsa est multitudo no quaelibet homi- l

28쪽

DE civi T. DEI LIB. i. Unu.Sed concors tantum, Secundu do-

cumentum est, quod dissidium cuiuslibet ciuitatis maxime ex ciuili diccordia contingit , quia per easdem causas dissoluuntur quelibet res,vel

communitas, per quarum contrarias molescunt.Et ideo eum cum constructio ciuitatis ex concordia oriatur,

per eius contrarium dissoluitur , sicut patuit in turri Babel iij Gen.

Sextadecima veritas est,quod virtus est,qua recte vivitur,& ab omni sede membris corporis imperat. cap. xvj. Ex quo accipiuntur duo moralia documenta Irimum est, quod sicut voluntas imperat membris corporis,ita est virtus existens in voluntate, unde&actus, quibus imperat voluntas in carne existes circa materiam ch ritatis dicuntur actus charitatis, non quidem eliciti,cum sint extra voluntatem,sed imperati.Secundum doc mentum est,quod omnes actus imp

29쪽

rati a voluntate circa materiam alia cuius virtutis, sunt actus imperati illius virtutis, &sunt virtuos. Sicut revoluntarij:quia voluntas non potest operari circa materiam virtutis' nisi in concurrente quae inest , cum ipsa virtus secundum se sit causa necessaria,& non sit contingens. Sicut temperatus circa obiectum temperantiae non potest exerceri nisi concurrente

virtute.

Decima septima veritas est, quod quicquid de corpore vel in corpore nostro fit voluntate inconcussa m nente est sine culpa nostra cap.xvis. Ex quo accipiuntur duo moralia documeta.Primum est, quod nullus per

violentia potest ad peccatum cogi, quia licet possit corpus ab aliquo superari, nulla tamen creatura potest nostra voluntatem compellere, cum

sit de natura sua libera. Et ideo cum ipsa inconcussa manente nulla culpa

30쪽

est, quicquid fiat de corpore, nullus homo ad peccandum cogi potest.S cundum documentum est, quod licet nullus possit cogi ad peccandum, bene tamen potest ad peccandum vi

lenter inclinari.Cum enim appetitus sensitiuus naturaliter inclinat contra rationem, sicut vota cotraria, secundum philosophuiij. de anima potest

fieri talis inclinatio in corpore ut inclinet volutatem propter appetitum, sed non cogit ipsam. Decima octaua veritas est, quod qui occidit se ipsum, homicida est,&tanto,inquit,fit nocentioricum se occidit , quanto semper innocentiorem occidit cap.xvij.E x quo sequutur duo correllaria. Primum est , quod non omne homicidium est essentialiter mortale peccatum:quia quanto innocentior est,qui perimitur, lato maius

flagitium committitur equia hic ista ratio assignatur. unde peius homicidium

SEARCH

MENU NAVIGATION