Josephi Valentini Eybel ... Introductio in jus ecclesiasticum catholicorum Comprehendens prolegomena

발행: 1778년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

102쪽

DE COLLECT. IURIS ECCLES. NOVISSIΜIs. 6sI. Confisorium cardinalium Praesito Pontifica & quidem au Ordinarium seu secretum, ad quod soli Cardinales super provissionibus Ecclesiarum, aliisque negotiis consistorialibus conveniunt, aut extraordinarium seu publicum, cui & alii

Praelati imo & Μinistri & oratorcs Principum S Μagistratus intersunt, veluti si quis albo sanctorum solenni ritu adscribitur. a. Contregatio S. Ostieti sua inquisitionis , circa quam

breviter notabis I. per Q. secula non ullum

praeter Episcopale notum fuisse inquisitionis Tribunal. 2. ab Innocentio III. Sec. I 3. Primum aliquos Μonachos fidei inquisitores csse Constitutos; quibus subinde 3. Cum miscopo Oxo- mensi jungebatur S. Dominicus. q. Gregorium IX. insuper habito Concilii Tolosani decreto totum inquisitionis offCium ab mi inop s in ordinemS. Dominici transtulisse , sed dum is nimio

suo rigore populum contra se excitaret. 5. FratrumΜinorum adjunctione positum Esse tomperamentum. 6. Innocentium IV. Commisisse ossicium inquisitionis Dominicanis & Μinoritis una cum ordinariis locorum, confirmatis illis, quas Fredericus Imp. in favorem inquisitionis evulgavit , legibus. 7. plures posthac inquisitiones pcr Italiam non tamen in urbe Romana csscierectas. 8. a Paulo III. demum Congregationem inquisitionis a. I 5 a. esse institutam, confirmatam dein & auctam a Pio IV. Pio v. & Sixto v. 9. praeter Cardinales ad hanc congregationem pertinere ossiciales, quos inter primus Commisarius V ossicii de ordine S. Dominici. alter Adfeshr S. Ossicii, Consultores, qui sunt Theologi & Canonum periti, Vistalis, Nota- . ius; quomodo hic negotia tractentur, & expediantur . vide fusius apud van Espen l. C. Tit. XXII. C. 3.3. Congregatio Indicis, quae est vi aria prioris & a Sixto V. constituta, circa quam Paucis haecubet Inlrod. in Ius eccl. T. I. hab

103쪽

LIBER III. CAPUT IV.

habeto I. Indicem librorum prohibitorum ante decimum sextum seculum non extitisse. a. a. I 546. auctoritate Caroli V. publicatum esse illum, quem ejusdem mandato facultas Thoologica Lovaniensis Confecit. a. e Pontificibus

primum fuisse Ρaulum IV. qui a. 1559. evulgavit ejusmodi Indicem, ipsius julsu per eos, qui inquisitioni Romae praeerant, absolutum, sed quia

in eodem varia reprehendebantur, φ a Concilio Tridentino Patribus quibusdam pleniorem confectionem cum relatione ad synodum

esse injunctam, ipsum tamen desuper Judicium

ab eadem synodo ad Pontificem fuit se remisesum. 5. Itaque a Pio IV. hunc novum Indicem una cum regulis ad eum plenius intelligendum faciontibus confirmationem accepisse IS6 . 6. contineri in co tres classes in unaquaque Alphabcti literar primam librorum, qui aut Hadiretici aut nota haereseos suspecti , securidam musmodi, qui doctrinam non sanam sed suspectam, aut sidelium mores offendentem complectuntur. Tertiam anonymoruin catholicae fidei &morum integritati adversUrum. 7. Cur Romana librorum prohibitio plerumque in aliis territoriis absque Placeto Principum non attendatur, causam este duplicem; alteram videlicet , quia illa prohibitio subinde etiam libros

tantum ultramontanis principiis adversos Comprehendit, altera quae nititur monito, quod Christophorus Patavinus contra Confectionem

novi indicis in Concilio Tridentino dabat;

scilicet: quosdam etiam ex libris es e. qui inter bona plinima mali aliquid continerem, AOs emendandos quidem ese, non omnino refellendos; cum ea si terrenarum rerum conditio. tit is, qui mallet omne bonum. quod purum non e s. eliminare , non potius illi defaecando fudere, genus humanum Omnι bono privaret. 8. ad Congregationem Indi- Cis praeter Cardinales spectare Meretarium exord. S. Dominici, consitorem perpetuum Μa

L gistrum S. Palatii itidem ex ord. S. Domino

104쪽

aliosque Consiliores quam plurimos. Cons. CLVan Espen l. c. C. q. & seq. . congregatio super negotiis Disco ram V Metilarium instituta a Sixto V. & Cardinalitia dicta. quia nonnisi ex Cardinalibus constat.

5. Coneregatio ritvvm a Sirio V. instituta est vel ordinaria cujus objectum sunt ritus ordinario in Dei cultu adhibendi, vel extraordinaria, quando de graviori negotio v. g. Canonizatione sanctorum agitur. Ad ordinariam praeter Cardinales veniunt, Primus & secundus Magi ter Papae unus Protonotarius Apofolieus, Promotor mei . Sacrista & Secretarius Congregationis.

Ad extraordinariam alii Praelati & consultores Theologi. 6. Congregatio immunitatis Delesiasticae V eontrovem sarum jurisdictionalium ab Urbano VIII. erecta cujus officialium quatuor sint stabiles; videli-Cet , Secretarius, unus ex auditoribus Rotae Romanae , unus ex Praelatis clericis cumerae& ALνocatus Fiscalis, Vid. Bull. quae incipite Roma-xus Pontifex n. AN. in Bull. Μ. T. V. . congregatis de propaganda fide, ad quam causae

- sacrarum missionum pertinent. Praeest ordinalis praefectus, numerus reliquorum non est definitus.

s. Congregatio Cardinalium concit Tridentini Inrem pretum a Pio IV. eum in finem erecta, ut si quae circa dicti concilii sanctiones orirentur dubia , facta desuper relatione & secuta dein Ρontificis interpretatione ciusdem exeoe ltioni operam impenderent, sed magis Pius V. magisq iESixtus V. hujus Congregationis auctorit/tem quoad interpretandi poteitatem in maioria disseciplinam concernente extendit. Congregatio-E a nis

105쪽

nis hujus Personae excepto Seeretario omnes sunt Cardinales, iisque praeest Cardinalis praefectus.

cujus subscriptione omnes declarationes munitas cito oportet. Verum etiam haC non obstante in plurimis extra Italiam Provinciis haedoclarationes non audiuntur. Praeterquam enim

quod Concilium Tridentinum ipsum non aliter quam per Viros aliunde advocatos, qui fingularum provinciarum mores noscerent, in materia disciplinari interpretationem fieri jusserat, dictae declarationes non tantum stabinde moribus aliarum gentium a praxi Romana remotissimis sed saepe etiam sonsui Decretorum Concilii adversantur. Quapropter jam Concilii Tridentini non secus, ac aliorum Conciliorum Do creta in casuum resolutione passim interpretan tur Doctores. Cons. Cl. Van Espen l. c. c. 7. 9. Caneellaria Romana, quae auctore Innocentio m. constat pcrsonis ad Conficiendas, scribendas,& expediendas literas Apostolicas dostin tis. Cardinalis, qui praeest, non Cancellarius sed Vice- Cancellarius adpellari consuevit. Qui sub eo iunt ossiciales in duo collegia

abeunt, quorum unum de majori Pareo, alterum de minori dicitur a loco Cancellariae, qui vulgo Parcus audit. Illud quasi Tribunal constituit, in quo collegialiter convenientes decidunt dubia super litterarum formula vel Clausuris vcl Decretis adjiciendis vel emolumento rum solutionibus &c. Praelati autem de minori Parco ut Petrus Gastelitis ait in sua praxi Cur Romanre Pag. M. edit. I 693. proprie sunt Om-ciales otioli in id unum intendentes, ut Bullae. ferantur & tradantur Praelatis de majori Pareo. Haec pluraque alia vide apud van Espen P. I. T. XXIII. c. I. De Regulis Cancellariae stibfnem hujus Sectionis opportunior erit dicendi

locus.

106쪽

DE COLLEer. IURIS ECcLES. NOVISSIΜIS. 69Io. Dataria. Cujus origo incerta, & ad quam pertinent collationes heneficiorum reservatorum &affectorum, reservationes Pensionum, dispensationes matrimoniorum, irregularitatum, natalium , aetatis, Placita Papae super alienatione honorum Ecclesiasticorum, Ecclesiarum uniones, divisiones, suppressiones, dispensationes de votis & juramentis, Confirmationes sententiarum, aliaque in quibus Ponti x gratiam concedit. Vocatur Dataria, quod Praeses fusdem manu propria datum seu tempus, quo gratia Conceditur, addat. Praecipui hic ossiciales sunt Da arius aut si Cardinalis est Prodatarius dictus, qui censentur organum Papa, quia quotidie cum Papa agentes judicantur ejus intentioncm scire. Praefectus meantia per Obitum . Revisores duo supplicarum ossicialis paria da ae, ideo sic dictus, . quia paucis verbis inscribit datum, quod postea per datarium extenditur; ossicialis qui dicitur missis , co quod

mittat signaturas ad Registra &p. Quomodo supplicae concipi debeant, & deinde expediantur vide apud Cl. Van Espen l. c. C. II. II. Paenitentiaria a temporibus Pii V. est vel conscientia, ad quam pertinent absolutiones a peccatis Pontifici reservatis, vel jusit a ad quam spectant dispensationes super oc. ut is irregularitatibus ex causa homicidii, vel illegitimorum

natalium aut alterius defectus; revalidationes matrimoniorum contractorum cum impedimento dirimento sed plane ocevlto; revalidationes Simoniacarum provisionum, modo Sim nia sit oceulta. Absolutiones a Ceniuris praesertim ab excommunicatione ob percussionem

Clerici, & in hoc casu ibidem conceditur absolutio, tametsi negotium sit publicum, atque excommunicatio judicialiter declarata. Licentiae ab una religione ad aliam & an hac iterum ad suum gremium redeundi. Causa discussa expeditur rescripturii sub nomine PoenitentiaruE 3 ma-

107쪽

majoris , ac in sorma commissionis dirIgitur ad tertium, ut is super irregularitate vel impedimento dispenset, & a crimine absolvat. Praetor poenitentiarium majorem mi rem ectu con- . scientiae pomtentiarii nuuores, qui ad excipi e

das consessiones ex diversis religionibus adsumuntur; respectu Tribunalis Rexens poenitentiariae, qui majoris poenitentiarii vices gerit. Datarius: Procuratorer tres seu Secretarii, Consultores duo, altor Theologiae Μagister, alter Decretor um Doctor, Corrector seu Revisor, Sigi Iatoν & scriptores. Vide Van Espen l. c. c. UΙ.

II Si natura justita, ubi discutitur, an adpellatio in hac illave causa obtinere queat, eXCeptis causis, quae in stiis tribunalidus etiam circa hoc o ectum tractantur, & idco Annaturampn ventre bal ere dicuntur, vel uti causae, quae ad congrcgationes Concit. Episc. Regul. Rit. referendae sunt. Patet voro nec ad signaturam justitiae referri posso causam, de qua Certum est, eam vel esse vel non esse adpellabilem, po

ro non hic de ipsis meritis causae adpellabilis cognosci. Conitat hoc Tribunal ossiciali P ferio, duodecim 'alatis volantibus & aliis. qui ponentes dicuntur. Coas. Cl. de Riegger I. E. P. II. S. II 3. I 3. Signatura eratiae, quae recipit causas rigori Iuris non sit iciendas sed decidendas, de plano, atque

adeo non iam decisas, aut inde a Decennio s . pilas, aut quibus obstat ratio status. ConL CI. de Riegger I. C. S. II . 1q. Secretaria, Circa quam haec habeto. I. Meretarium Bremium dici illum, per Cuius organum expediuntur I iterae Apostolicae in forma brevis, id est, seriptura modica in parvis negotiis siperpanro frequenter seribi solita, rubro cero anaul

que pis atoris Axillata, ae signo secretarii subserapta dum Bullae Pontificiae sunt laterae Pontificum

108쪽

plumbeo sigillo notatae, eorundem De reta continentes & expeditae membranis plus nigris, antiquo stilo characteris Gallici. Conf. van Espen I. C. C. 5. ado autem Secretarium Romae praecipuum esse Secretarium satus, qui occupatur in iis, quae concernunt politicam, & maxime dum graviora negotia cum Regibus & Principibus aut cum Legatis & Nunciis Apostolicis pertractanda, nec non si ordinariis locorum vel

gubernatoribus aliisque ossicialibus & Μagistratibus status Ecclesia1tici mandata Pontificis explicanda sunt. 15. Rota R inana. seu fhmmi Pontifir in causis lia tigiosis Disanes te Iudieium; post erectas tot

congregationes alias, quas recensebamus, non amplius tantam habet, ac olim, negotiorum copiam. Adpellatio hujus tribunalis, uti etiam origo, ambigua est. Sixtus v. numerum Audi torum rotae quondam arbitrarium figebat in personis duodecim , quorum unus cst Germanus ab Imperatore nominandus; unus Gallus a Rege Galliae; Hi mi duo a Rege Catholico de-ugnandi; Rom ni tres; unus Venetus e quatuor

Iuris Doctoribus a Republica nominatis; &unus Mediolanus e tribus praesentibus Iuris doctoribus per Pontificem inlectus; unus Bonon ensis ; unus Foren inur ; unus Ferrariensis. Abeunt in tres classes, in quavis sunt Auditores quatuor, & unus Ponens, reliqui eorrsondentes dicuntur. Procuratores Rotae elaborant factum. Advocati suggerunt momenta causae,& Auditores informant, atque hi informati subindo votum stium Ponenti communicant. Pars gravata ab una Auditorum classe ad alteram , & ab hac ad tertiam adpellare potest. Ut causa ad hoc tribunal referri queat, opor tet, si civilis est, eam excedere summam quingentorum aureorum , si beneficiatis, summam 4ureorum viginti quatuor. De auctoritate de-

109쪽

cisionum Rotae Romanae infra suo Ioco dissere. mus, Cons. S. de Riegger I. C. S. I 25. Atquo ita praecipuarum Romae personarum aci Ecclesiastica negotia pertinentium saltem aliquam notitiam habeS. Q Sunt sententia huius tribunalis . cujus ipsius nunc

ante in n. c. meminimus, seundum sylum curta Romana γ ea eellaria regulas latae. Quid quod cxipsis, si iis pluribus casus simiIes definiti sint.

Etilus curiae constargat. Sed vcl ideo Stilus evria, quin extra eanim jus faciant, absque receptione manebunt. Imo Cum per ejusmodi Stilum & decisiones ingentem. Juribus nostris labem illatam esse . non ignorent cruditi, solliciter ac prudenter monent, ne facile , praesertim, dum res cum ipsa curia Romana agitur, hoc

Stilo hisque decisionibus imitamur. e Rullarium magnum est magna illa Bullarum Pontificarium collectio, quam a Laertio Cherubino a1588. inchoatam & ab ejusdem filio Aneela Ma-νia alii Sque viris eruditis continuatam 5 auctam

accepimus. Exhibet constitutiones Pontificum a Leone Ι. usque ad nostra tempora; sed & cxtant Clementis XI. & Benedicti XIV. Bullaria, quae horum tantummodo Pontificum Bullas Complectuntur. Universe nulla Bulla propterea , quia in Bullarium relata est, auctoritatem habet Iegalem, sed tantummodo inde, quod de ejus legitima promulgatione ac reccptione satis ac speciatim constat, candem consequitur. Praecipua igitur utilitas Bullarii in eo solum sese exerit, quod de existentia & veritate ejusmodi Bullae, quae ibidom deprehenditur, nisi luculenter ostendatur contrarium, dubitari nequeat. Ceterum veluti id fortasse non nunquam poterit ostendi, ita quoque Bullarium non adeo, ut non una alterave Bulla quae quidem relatu fuisset digna , omisia fuerit, perfectum dcfendere ausim.

110쪽

f Variae sunt Romanae censurae genera. Enimvero notantur Propositioncs x. Ut haeretieae; quae directo & immediate verbo Dei seu scripto seu tradito repugnant. 2. Ut haeres proximae, quae Conclusioni ex Verbo Dei per legitimam ratiocinationem doductae opponuntur.3. Ut haeresim sapientes, quae haeresi patrocinari videntur.

4. Ut Ichismaticae, quae unionem fidelium cum suo capite dissolvunt.

5. Ut erroneae, quae a Veritatibus non divinis alienae sunt. 6. Ut male sonantes , quae ob terminorum suorum aequivocationem intellectum perversum facile admittunt.

. Ut piarum aurium osse Me . quae in causis religionis quidquam grave auditu Praesularunt. 8. Ut impia quae a pietate & conciliis evangelicis animos abstrahunt. 9. Ut blasphemae. qua Deum aut caelites contum liose adgrediuntur. 1O. Ut scanolo , quae sceleribus parant viam. II. Ut emerariae, quae nuIlo satis solido theologiae fundamento nituntur. Ia. Ut periculosae, quas vir cireumspectus & pru dens publice profiteri non auderet.

SEARCH

MENU NAVIGATION