Josephi Valentini Eybel ... Introductio in jus ecclesiasticum catholicorum Comprehendens prolegomena

발행: 1778년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

num EceIesiasticorum. Curante Petro Pictore

Paris. I588. deinde &a christ. Iustello I 628. Antonio Dadiso Allelpera

Hucusque lucem non vidit. latet autem ΜStain variis Bibliothecis.

quam Luctor

82쪽

DE eoLLRe T. IVR. EeeLEs. ANTIQUI s. sara & in aliis Apostolorum scriptis etiam ideo

non invenienda, ceu sunt aerisus catalogus Clericorum. La eus &C. Cons. Can. II. 12.23.2c. Quidquod

. Falsissima quibusdam contineatur doctrina; quemadmodum nempe per Can. 45. & 67. Baptisma ab haereticis collatum simpliciter reprobatur.

5. Aceedit, quod si Canones isti tanquam genuini a Patribus fuissent agniti, illae prosecto controversiae, quas inter Victorem P. & Asiaticos Episcopos pascha cum Iudaeis celebrare volentes; & inter Stephantim P. & S. Cyprianum haereticos rebaptizandos esse docentem ortas no-Vimus, haudquaquam oriri potuissent. obtinuise set sane Victor vel unico Canone 7, quo EpiscOpus aut Presbyter aut Diaconus sanctum diem paschae cum Iudaeis celebrans deponi jubetur; ne que sanctissimi Episcopi Afiae cognito hoc Apo stolorum canone contrarium sentire taceo ut tra resistere essent ausi. obtinuisset quoque contra Stephanum Cyprianus, neque ille obstantinus Can. 45. & 67. paulo ante Citatis contrariam Cypriano opposuisset traditionem. Et num 6. Adhucdum Liber m. Μachabaeorum inter dubios numerari posset, dum Can. 8 . aperte li-hri de Μachabaeorum gestis tres, inter veneran dos ac sacros libros collocantur. . Denique 'fficit illud synodi Romanae a. 494. labGelasio celebratae decretum, cujus parte priore enumeratis omnibus Apostolorum operibus hi Canones omittuntur, & poseriore dein adnumerantur Apocryphis. Tot tantaque argumenta certe eo valere debent , ut nominatos canones non tantum fodi

83쪽

tasse in multis depravatos, sed omnino non ab apostolis prosectos esse tueamur. Novimus quidem Ι. a Synodo Trullana esse decretum, ut Octuaginta quatuor Canones Apostolorum firmi stabilesque maneant. II. Eosdem a pluribus Conciliis esse confirmatos. III. Celebratos a Joanne Damasceno. IV. A synodis soculo 4. prioribus expressam Canonum Apostolicorum fieri mentionem. Enim Vero, etsi Apostolus rQvera auctores non habeant, utiquot eo, sub

quo tunc noti orant, nomino generatim confirmari poterant, quin propterea ipsa facti veritas aestimari possit stabilita. Ipsae ejusmodi

confirmationes Ioannem Damascenum aliosque, ut eorundem Canonum praecipui defensores essent, plerumque permoverunt. Denique Synodi seculo 4. priores rectissime quorundam Ca- nonum Apostolicorum mentionem fecere, siquid cin & Canones quosdam ab ipsis Apostolis conditos & praeterea Apostolicam disciplinam a viris Apostolicis continua piissimarum Constitutionum serie roboratam fuisse cognitum perspectumquσ habemus. Sed num inde etiam eosdem, qui circumferuntur, Apostolorum Canones genuinos esse, jam nobis evidens effodeberet Circumseruntur vulgo 84. ceu nempe recepti sunt a Concilio Trullano. Quo tamen non obstanto 6 . alii , alii M. admittunt. Ecclesiataraca omnes M, Latina teste Dionysio Exiguo tantum 5O. Priores agnoUit.

6. Idem quod de Apostolorum Canonibus etiam de Consitutionum Apostolicarum libris octo, licet nobis ferre judicium; quandoquidem non mi

nus recentiores doctrinas terminosque exhibent , controversias multo post tempore ortas habent cle-

finitas, & non tantum a Gelasio implicite una cum Canonibus Apostolorum, in quorum Can. 84. acleas

84쪽

DE COLLECT. IVR. ECCLES. ANTIQUI s. 55 eas provocatur , sed etiam a posterioribus graecis propter Varias a pietate alienas aut plane haereticas

sententias rejecti sunt M.

Verissimum praeterea est, quod Bella Inus descript. Eccles. in Clem. Rom scribit: in Dei

Aa latina nullum eas fere nomen habere. Cum inter Constitutiones & Canones Apostolorum tam materiarum quam sententiarum mira deprehendatur concordia; nec non ipsa Canonis 84. verba sat clare insinuent, eundem utriusque collectionis esse auctorem, hinc quoque utramque ab eodem impostore & eodem, cuius vocabula & res enunciant, seculo ψto orbi Christiano fuissc obtrusam, omnes eruditi solido certe ex fundamento conjiciunt.

4 . Sed & inter omnes eruditos jam ceditum perspectumque habetur, epistolas sub nomine mercium Isidori famosas minime iis, quibus ceu auctoribus ab I11doro tribuuntur, suam debere

a Quis fuerit Isidorus ille, qui jam mercator jam

recator dicitur, in incertis positum est. De ipso utroque hoc cognomine animadvertit Petrus de Μarcar olim Episcopos pereatoris quidem cognomen sibi ex humilitate mmsisse, suisque adscripsisse nominibus t atque hoc non rite intellecto aut oscitanter inspecto quosdam subinde peccatoris loco, mereatoris nomen descripti sese. Quidquid demum sit, revera & falsiissimarum mercium venditor & peceator omnino inlignis non esse non poterat, qui piissimis primorum seculorum Pontificibus tot ineptiismas assingore cpistolas ς postoriorum vero Ρontificum litteras partim interpolare, partim mutilare ausus,staudes Religioni & rebus publicis pernitio sise D 4 limas

85쪽

smas in universam orbem disseminavit. Non quaeramus multum, quodnam ipsi, ut tam fraudulentum caperet Consilium , motivum fuerit. Pontificiae secli adulari; aurisdictionem ejusdem non tantum ultra primatus, sed etiam ultra omnis sacrae potestatis limites extendere , atque hoc ipso Episcopos & Imperantes civiles sub iugum mittere intendit. , Qua quaeso, si non pessima & fallaci, ratione id exequi potuisset Erat quidem executio haec tum eo facilior, quo magis blandientem hanc sibi Isidorianam collectionem urgebant Pontifices, & quo minus in antiquitatum Ecclesiasticarum litterarum purio. rum, & cumprimis artis criticae notitia versati erant reliqui, dum scilicet eo tempore partem non tantum plebis, sed & eorum, qui aliquid

ultra plebem erant, certe maximam simul fui sese rudissimam rectissime dixeris. Praeterea etiam

ipsum . non difflemur, II ri nomen indo ab Isi in Episcopo Hispalensi celebri illo Canonum

Collectore ab omnibus stammopere aestimatum plurimos fefellit, ut eandem Collectionem etiam hunc Isidoro Episcopo adscriberent, atque veneraremur. Quae lane omnia, illamque cumprimmis per scptingentos annos continuatam ruditatem si consideremus, ille quem haec collectio Per septingentos fere annos triumphum egit, non tam admirationem parit, quam infandum

nobis renovat dolorem. Ceterum ea, quae tamdem eruditis, & quidem non Protestantibus tantum, sed pridem etiam Catholicis ad rejiciendam Isidori peccatoris collectionem animos dodero . haec sunt argumenta. I. Non credibile est, tot Epistolas, quas tanquam a priorum seculorum Pontificibus scriptas Isidorus poccator in sua Collectione rein fert, Eusebio , Hieronymo aliisque Scriptoribus , qui in conservandis Romanorum Pontificium litteris adeo solliciti erant, fuisse ignotas

86쪽

a. Non credibile magis, tanta antiquitatis instrumenta universe per tot secula fuisse neglccta. 3. Verosimile quoque non est, quod stiper ii dem punctis, quae hisce decretalibus decisa esse eonspiciuntur , illo sex septemve priorum seculorum curriculo tantae agitari potviolant controversiae. 4. omnium peritorum Certe excedit captum, cur nullus Romanorum Pontificum usque ad

Nicolaum Ι, qui seculo domum α. Pontificium tenebat inlium, pro vindicanda sedis

Apostolicae auctoritate, iisdem, si extitissent, epistolis fuisset usus. 5. Nemini quoque non impossibile videri potest. ut, dum ipsae harum epistolarum inscripti Des . indicant eas quaquaversum & ad remotissimas etiam regiones esse missas, nulla alicubi exemplaria ante seculum VII vel VIII innotuissent. Sed &6. Suffciens jam salsitatis argumcntum sappe ditat Dioni ius Exiguris, qui vir & summae

eruditionis & Romae existens, & qua volaιt eura diligentia, colligendis anteriorum Pon tificum epistolis studens, nullam tamen de Cretalom nobis recenisi epistolam, antiqui rem Syrticis, a quo scilicci non alia ex ratio ne, quam quia nullius antiquioris Pontificis Praecipue quaedam epistolae erant reperien dae, illam suam celebrem & tanto cum adplausu dein receptam collectionem ordiebatur. Etsi sane antiqui scriptoris epistolarum qua rumdam , quas in Dionysii Collectione ommissas esse non dissitemur, faciant mentionem, eaedem tamen opistolae solummodo tales sunt, quae ad particularem aliquam quaestioncm spectantes Dionysii scopo unice in Canonicam disciplinam intento haudquaquam ita crant OP

87쪽

portunae, quemadmodum fuissent istae, queis Isidorus peccator disciplinam relatam omnino illam voteris Ecclesiae esse cunctis persuadere

volebat.

ipsis sma. quae in istis epistolis Ieguntur, in

recentiorum, Pontificum, Conciliorum, Patrum & auctorum monumentis ad verbum fuit deprchonsa; cui argumento non quaeso OPPO-ne , eadem a recentioribus inde ex illis epistolis elle accepta. Enimvero laudassent C r- te recentiores illarum epistolarum loca vel

ideo, quod ita quam maximam suis dictis conciliallent fidcm. Scd & id suspicionem auget potius, quam deminuit, quod ejusmodi harum epistolarum stagmenta cum stilo illius recentioris operis , unde desumta stant, exammussim consspirent, imo meliore ordine eo quadrare de- deprehendantur. Contra facile advertes 8. Cuncta. quae non aliundo demtata sunt, eodem& uniformi itilo esse exarata. Quid igitur aliud, quam has epistolas sub una eademque manu prodiisse concludemus. Sed &9. Eatenus quoque ex stilo falsitatis proximum judicium clucescit, quatenus is simul barbarus , atque ab illa antiqua linguae elegantia quam longissime est remotus. Intermixtas praetcrea

Io. Videbis citationes sacrae Scripturae ex versione vulgata, & interpretatione S. I ieronymi tanto tempore PolieIioris. II. Concurrunt ad elevandas easdem epistolas tot

salse temporum 2 contulatuum coni gnationes: denique

88쪽

Ia. Quemadmodum continent ejusmodi, quae illorum Pontificum temporibus penitus fuerant ignota, ita contra mentionem nec minimam faciunt eorum, quae tamen prioribus soci lis erant quam Dequentissima. Nil scilicet ibidem de trium primorum seculorum haereticis, nil de persecutionibus gentilium & poenitentiis lapsorum, nullas ad martyrium subeundum exhortationes invenimus.

48. Non tamen existimes omnem ideo col- Iectionis Isidorianae usum exulare. Praeterquam enim quod nobis antiquum Ecclesiae Codicem con- seoavit, Variaque retulit Concilia, utique Pro discutiendis posterioribus collectionibus , quibus Compilatores, aut ipsas falsas Issidori merces . aut inde profluentia falsissima principia inseruerunt, Juris canonici interpreti fere quotidiano est usui.

49. Universe veteres Iuris canonici colle ctiones duplicem adhue habent usum. historicum scilicet alterum, alterum legalem. Neque enim antiquam tantummodo inde disciplinam cognoscimus, sed etiam cunctis illis veterum ecclesiasticis legibus ,' quae non posterioro quadam lege , aut legitima consuetudine abrogatae esse demonstrari queunt , pristinum suum esse vigorem, non defendere non possumus. ' V

89쪽

6 LIBER UI. cAPUT M.

De collectionibus Iuris Ecclesiastici novis.

so. Ad Ius Canonicum, quod novum cli

ximus, referendae Veniunt collectiones istae I. D cretum Gratiani γ)ὴ s. ea, quam eX codice Pese

vetusto Bibliothecae Hasso-Cassetanae publici Iuris fecit Henr. Boehmerus b), 3. Collectio Decret lium Alexandri Iu 4. Breviarium eXtraVagantium Bernardi Circa s. Collectio Ioan. Gallensis 6. Decretales Innocentii LV . Collectio De- etalium vulgo quarta post Concilium Lateranem se IV. 8. Collectio Canonum Honorii HL c . 9 Decretales Gregorii IX. M. Io. Collectio Decretalium Innocentii N. 11. Collectio Gregorii x e) ia. Liber sextus Decretallum I3. Clemem tinae ae , I 4. Extravagantes Ioannis XXV. M. Is . Miravagantes communes ci . Sub quarum finem in communi nostro Iuris Canonici corpore etiam Librum septimum Decretiatum nec nos Lancelloti Istitutiones ch conlpicimus, quanqtumvis horum operum neutrum Puesica adhue μ'. etoritate sit roboratum m

60 Cons. Tab. V. quae quidem eas saIurimodo Collectiones exhibet, ex quibus Corpus Iuris Canonici constirrexit; & scito insuper

r. Confecisse Gratianum suum opus ex Con illorum, tum universalium, tum particularium Canonibus , epistolis Ρontificum, sententiis Patrum, sacrae Scripturae locis, & Imperatorum Romanorum, Regumque Francorum 1egibus; sod

SEARCH

MENU NAVIGATION