Sphaera Ioannis de Sacrobosco emendata. Elia Vineti Santonis scholia in eandem Sphaeram, ab ipso authore restituta. Adiunximus huic libro compendium in Sphaeram, per Pierium Valerianum Bellunensem Et Petri Nonij Salaciensis demonstrationem eorum, qua

발행: 1586년

분량: 283페이지

출처: archive.org

분류: 축제 & 제례

211쪽

s8 De ortu

quia alij magis,alij minus erudite ortus & occasus reessent,explicatio dissicilis interdum & est admodum intricata,cum praesertim stellae propter motum octauae sphaerς iam aliquantulum progressae sint ut signa consequentia, & intercalatio quoque non emendata,aliquid saciat discriminis. Olim Sol ingrediebatur Arietem 17.die Mariij, nunc I I .die Mariij ingreditur, de sic de reliquis. Quia enim annus noster usualis est maior iusto, necesse est tem- Iora aequi noctiorum,solstitiorum,& ingressus S is in caetera signa anticipare,seu recedere a sedibus suis in antecetaribus. Quare etiam si in tanta o scuritate, & tot difficultatibus, summam semper praecisionem pariter in omnibus locis deprshendere non pone videbimur, ianda tamen est opera, ut quam fieri queat, simplicissimc nos ex singulis euoluamus. Quod quidem facere facilius poteruti qui definitiones,quarum in textu est facta mentio,

cilliuenter didicerint 'ri . . t

ORTUS ET OCCASUs

Cosmicus,seu mundanus,mane fiunt sub. ortum soais,ita ut omnes stellae quae cum Solo, vel paulo post Solem,supra horigontem ascendunt,dicantur oririi cosmice. Quae vel 'cum signo Soli opposito, eodem tempore ius horizontem dilabuntur occi

ORTUS ET OCCASUS

Acronychus vesperi fiunt sub occasum Solis. Omnes enim stellae quae cum Sole , vel paulo post Solem descendunt, occidunt-QUae cum

212쪽

poetico. ρ'

grio Soli opposito eodem tempore supra hometonem Ex Parte orientis emergunt acronyche . ta stellae cosmice surgentes, descendunt acron hie et M ascendentes acronyche, occidunt cosmice,

ummodo non magnam latitudinem habeant, seu loci multum distent ab ecliptica. Hinc sunt versi-uli usitati, smice descedit signum quod acronyche surgit, Ironyche descendit signum quod cotaice suroit.

ta ORTUS ET OCCAsus

Heliacus differunt a prioribus. Cum enim Sol m tu suo, quem in annuo conficit spatio, subinde ad alias atque alias accodat stellas, & postea paulatim ab ijs iterum recedat,sit ut illa , ad quas accedit Κ-

pius. , propter vicinitatem luminis solaris obscurentur seu tegantur ac aliquantisper lateant. Tales dicuntur occidere heliace, tuc cum Solis propinquitate impediuntur quo minus vesperi post occatum Solis in occidente appareant. Oriuntur autem iterum heliace quando Sol motu suo progressus, tantisper ab eis remouetur,donec iam mane a radijs solaribus liberatae,ante ortum Solis in oriente rursus conspiciuntur- Praecipua vero ratio cur tot ortuum & occasuugenera constituantur, a motu Solis proprio pedet: qui aliquando ad stellarum loca accedens propius, interdum vero logius ab ijs recedens, esticit ut alio atque alio tempore oriantur & occidant: nec difficile est videre ordinem in ijs stellis quae carent latitudine, vel saltem ab ecliptica non multum distant.

. . G 2 Primo

213쪽

Ioo De ortu Primo enim occidunt heliace tum, cum sol accedit ad earum loca tam prope, ut vesperi post occasum Solis non possint amplius conspici. Paulo

post mane cum Sole oriuntur cosmice;& vesperi Occidunt acronyche eodem tempore, ut supra diaetiim est. Elapsis aliquot diebus, postquam Sole ab illis discedente mane ante ortum Solisi in Oriente Iterum apparere incipiunt, oriuntur heliace. Inde perpetuo ante Solem mane conspiciuntur, donec post sex serme menses, Sole accedente ad signum seu locum illis oppositum, vesperi oriantur acr nyche , & mane occidant cosmice. Haec ratio e

pedita est,& a studiosis facile potest ilolligi, propterea quod stelli non multum ab ecliptica distede

tes in alterutram partem, cum eo propemodum loco Zodiaci oriuntur & occidunt, in quo sunt. Cor Leonis nostro tempore in a 3.gradu Leonis& ab ecliptica tantum distat IO. minutis '. Sub.m

dium igitur Iuli, , Sole accedente ad principium Leonis, neliace occidere incipit, ac vesperi post o casum Solis vix potest cerni. Diende in principio Augusti, cum sol peruenit ad 23.grad. Leonis, ori tur cosmice mane, & vesperi occidit acronichd cuSole. Sub finem augusti, quanto Sol discedit inde ad medium sere Virginis , a radijs Solis sub quibus

testiam latuerat, liberatur iterum, ac mane an ortu

Solis videtur,donec tandem in principio Februarij cu Sol est circa 23. grad. aquario vesperi oritur acronyche occidente Sole,& mane occidit sub Solis ci

tum cosmice. IN

In stellis vero habentibus magnam latitudinem, ratio ortuti est aliquato magis intricata: nec enim cum eo loco eclipticq orititur,in quo sunt, nec cum

214쪽

Poetico Ioreodem oriutur & occidunt Septentrionalem enim latitudine habentes in nostro lphaerae obliquae situ, hoc est, eleuato polo septentrionali oriuntur cum gradu quodam zodiaci, locum suu in quo sunt ptae cedente, occidunt chi loco sequente. Contra versus meridiem distantes ascendunt cum gradu sequete descendunt cum praeco lente.Atque adeo ordinem Ortuum praedictum omnino mutant. Idque magis quo ab ecliptica longius distant. Nos hanc varietatem breuitatis causa duobus

tantum exemplis monstrare conabimur.

Arcturis stella insignis est ac primae magnit dinis sub pedibus Bootae, nostro seculo in I 8 .gradu Librardi recessit autem ab ecliptica verius polum Borealem 3 2.ferme gradibus. Is igitur, primo oritur cosmice mane cum Sole in hoc nostro horizonte, qui habet eleuationem poli septentrionalis 2.graduum sub principium autumni,Sole existente in initio Librae. Sub initium Octobris, quando Sol mouetur in medio sere Librae, o situr heliace, hoc est,mane paulo ante qua Sol ascendat, . in oriente cernitur.Aliquanto post in fine Nouembris, Sole ex1stente in medio Sagittari j,occidit heliaco: vesperi enim post occcasum Solis non amplius apparet. Post paucos dies in medio sere Deccmbris, dum Sol est in principio Capricorni,descendit acroniche cum Sole. Deinde sub initium veris, sole accedente ad initium Arietis, oritur acroniche vesperi, Sole sub horigontem descendente.Postremo in sotistitio testiuo Sole existente in tropico Cancri, occidit cosmice mane Sole oriente.

Canis

215쪽

Ios De ortu Canis maior seu Sirius stella eiusdem magnitudinis non minus lucida in parte coeli meridionali est hodie in R.gra. Cancri, latitudinem vero habet meridianam 4o.sere graduum. Ea stella primo occidit heliace in aprili, Sole ad principium Tauri a cedente, quando videlicet vesperi propter vicini tatem radiorum solarium in occasu non amplius apparet. Deinde in principio Maij existente Sole inret .gradu Tauri vesperi occidit acronvche cum sole. Prima Augusti sole in II. Leonis gradu constituto, mane cum eo ascendit cosmice. Elapsis inde aliquot diebus sole principium Virginis ingrediente oritur heliace, hoc est, in matutino diluc lo conspicua est, prius quam Sol supra horigontem ascendat. Postea in initio Nouembris mane occidit cosmice sole in az. gradu scorpionis ascendente. Tandem sub finem Ianuarij, vesperi oritur acronyche,Sole in I 7.Aquarij sub horizontem es

scendente. ' i ii iHaec de ordine ortuum praemitteda duxi, quod ea definitionibus supra traditis aliquid lucis allatura sperarem.Nunc ad institutum redeo,ac primum quidem veterum auctorum loca quibus ortus vel occasus alicuius mentionem faciunt breuiter exponam. Deinde totum id quantum fieri poterit maxime illustribus ex varijs auctoribus collectis Gxemplis declarabo.

216쪽

AD CERTAM ORTUS

vel occasus alicuius speciem determinandam tria requiruntur praecipue. I Tempus certum. s a.

a Locus solis ad id tempus. 3 Locus eclipticae, cum quo data stella oritur vel

occidit,ad certam po i eleuationem. 1 Tempus aut ab ipso authore annotatum ossem tur,aut eX certi S ortus vel occasus speciebus eliciendum est,ut postea dicemus.1 Locus solis ad diem datam, his nostris temporibus ex ephemeridibus, aut alijs tabulis vel instrumentis,facile colligitur. Quia vero, ut supra monstratum , propter vitiosam intercalationem , sedes aequinoctiorum & solstitiorum mutatae sunt, atq;

adeo singulis diebus Sol non in eodem gradu est hodie,in quo suit olim: colligim us ex Ouidio, Columellat, & alijs, dies quibus Sol ipsorum tempora ingressus est signa zodiaci, & ex ijs tabulam congessimus, ex qua utcunque ad diem propositam locus solis ad tempora veterum possit elici: nec in ea supputanda astronomicam quaesiuimus praecisionem, sed singulis diebus singulos pene gradus tribuimus, quod negotium ipsum accuratiorem calculurequirere non existimaremus.Si igitur ex ea locum Solis pro aliquo die ad veterum tempora habere volos, sume diem in margine tabulae, & statim sub titulo mensis tui in angulo communi cui vocant rc peries gradum signi,quem sol eo die olim tenuit. Quod si dato loco Solis , diem scire cupis, qua re signi gradum in area tabulae, & supra cum in ca-

217쪽

ro De ortu

pite tabulae, mensem: in margine vero iuxta eum, diem mensis reperies. Dies vero, qui nomina si gnorum sine numero graduum adicripta habent sunt dies mensium, quibus Sol ea signa olim ingrediebatur: Huc pertinet tabula continens igressum Solis. in I a. signa Zodiaci &c. 3 Locus vero cum quo stella oritur vel occidit nostro seculo; ex globo aliquo coelesti facile potest elici. Sed dum stellarum quoque loca a poetarum temporibus ad haec nostra usque propter motum Octauae sphsrae mutata sunt,ut supra etiam monuimus, & ob eam causam stellae cum aliis gradibus eclipticq ascendant, ac descendant hodie aliter qua olim: secundum hanc addidi tabulam, quae conti net gradus eclipticae, cum quibus stellae insigniores oriebantur quondam & occidebant Roma & Alexandriae.Videntur enim Latini, praecipue poetae ex peregrinis calendarijs suos ortus descripsisse nec satis costat ad suamne, an vero ad eleuatione Aegi-pti seu Alexandriae, ex qua calendoria habent. Vtrunque igitur consulas, & quod in rebus dubijs tutissimum est, ea utaris, quae proposito tuo quam maxime conuenire videbitur.Sumptae autem sunt

longitudines stellarum in hac tabula ex Ptolom soqui vixit post natum Christum,sive post tempora poetarum I O. sere annis sub imperatore Antonio propterea quod illud temporis inreruallum exiguust, & minus quam ut sensibilem aliquem errorem

ingerere possiit.

218쪽

Poetico. I os

quae habet gradus eclipticae, cum quibus Uno istellae insigniores olim orieban- i tur & occidebant i

PROINDE authores in eiusmodi descriptionibus duplici ratione usos esse videmus. A ut enim tem pus anni certo exprimunt,& ad illud ortu vel occasum alicuius stellae in genere applicanti: aut non

annotato tempore, ortus Vel occasus speciem nota quadam circunscribunt, & ex ea tempus nobis in-

ucstigandum relinquunt. Prior ratio, Ouidio in Faltis, historicis, ac rei rusticae scriptoribus ut plurimum familiaris est : posterior rarius occurrit, quae a Virgilio magis usurpatur. Si quem igitur habes locum prae omnibus primo illud videas, utruab authore certo eXprimatur, tempusne anni, an

vero ortus :& si ortus, quam speciem descrebat, diligenter consideres. Deinde statim inquire lo- icum ccliptica ,bcum quo stella, cuius mentio fit, veterum temporibus ascenderit supra horigon tem aut descenderit , ex tabula praemissa & quidem utranque eleuationem sumas, ea utaris, quia 'riam maxime ad rem quadrare videbitur , sicut inctum est. Tertio, si oblato tempore de ortus specie diuinandum est, quaere locum Solis ad tempus propositum,ut supra monstrauimus, eumque conser ad gradum cum quo stlla oritur vel occidit. Si enimis gradus idem est cum loco Solis, necesse est or tumhintelligi cosmicum , vel occasum acrony cum . Si vero locus stellae in opposito solis, occasus erit cosmicus,aut ortus acronychus. Quod si locus Solis

219쪽

Solis gradum, cum quo stella oritur aliquantulum sequitur in signorum ordine,die ortum heliacum: propterea quQd Sol lacum a quo oritur stella supe rarit, ita ut mane paulo ante ortum Solis ascendat&conspiciatur. Si vero locum, cum quo stella occidire,aliquantulum p cedit, occasum intelligas heliacum : tunc enim quia Sol ad locum, cum quo occidit stella, propius accedit, incipit vicinitato radiorum Solis obscurari,ut post occasum non possit

SI VERO ORTUS SPECIE

expressa de tempore diuina dum erit, sic procedas. Primo ut ante dictum summo studio pcrpendas quam ortus speciem intelligat author : id ex ipso: verborum contextu coni)ciendum erit,ut infra cernes in exemplis Deinde, locum , cum quo stella oritur vel occi di ut prius, inquiras. Tandem si ortus est matu tinus vel occasus vespertinus, tamen quia cum Sole stella oritur vel occidit necessario, quaere eX tabula quo tempore anni Sol eum tenuerit Iocum cum quo stella ascendit,uel descendit, ratione superius monstrata.Si vero ortus est acronychus vel occasus cosmicus, tum quia in ijs Sol sem per occupat signum loco stelle oppositum, inuestiges ex eadem tabula quando Sol olim fuerit in signo χodiaci stellae loco opposito. Occasus heliacus aliquot die

bus praecedit Occasum acronychum in omnibus stellis, quare pro eo aliquot dies auferas a tempore occasus vespertini. Ortus heliacus aliquo in teruallo temporis ortum cosmicum sequitur, ideo pro

220쪽

pro hoc aliquot dies a dijcias ad tempus ortus coumici: & reperies tempus quaesitum prope verum. Nam in summa praecisione inuestiganda , omnia ad accuratiorem calculum reuocada essent, quod plus requireret laboris, qu)m ferret utilitatis, cum tpraesertim praeter supradietas dissicultates , etiam ad ortum & occasum heliacum no positi tradi de finita a Sole distatia, quod arcus visionis stellarum fixarum deprςhensi satis non sint,cum propter diuersas corporum magnitudines , tum vero ob varias earum ab ecliptica distantias, & signorum etiaina quales ascensiones. Itaque erudito coniectatore haec res omnino opus habet . Nec fortassis parum iuuaret,si quis ortus & occasus, quorum Columella & alij mentionem faciunt, diligenter e cerperet, eosq; quasi in diarium quoddam digereret,ex quo deinde de pociarum locis facilius diu ianare posset. Ad quam rem multum prolatura viderentur ea suae Plinius libro. I 8. cap. 23.&sequentibus tradit,qui quidem & loca obseruationum diuersa ostendit,& suos singulis ortus adscribere conatur.Sed ad exempla venio,quae rem magis decla

rabunt. Ea

VIRGILIUS PRIΜO GEORG.

Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur, Cnosiaque ardentis decedat stella Coronae, Debita quam sulcis committas semina &c. iii

IN PRIMO V E R S V.

ir ortus exprimitur rhEoae ,sinquit, idest matu

tinae :

SEARCH

MENU NAVIGATION