Monumenta Paderbornensia, ex historia romana, francica, saxonica eruta, et novis inscriptionibus, figuris tabulis geograficis & notis illustrata. Accedunt Caroli M. Capitulatio de partibus Saxoniae, ex antiquissimo ms. palatino Bibliothecae Vaticanae

발행: 1672년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

in Latinum conversos, inscribit,' & dedicat Petro Canisio Societatis JEs D celebri Theologo, postquam est questus caeteris in artibus non nisi peritorum judicia rcquiri, in rebus divinis indoctissimum quemque, quod commodum sit, sequi: ad extremum haec addit. Unicum fuit olim, cr satis e ficax his malis remessium, auctoritas conciliorum e qua quondam pi

tale sacerdotum apud omnes sacrosancta habebatur, jam propter peccata nostra labefacta es, bestiaque in dies metis vilesiit, pene que deletur apud universs. Sola oeinerme es in puerilom sciatis, ut seminaraum Ecclesia, quod embus ja- emarcuit, in pueris r

suscitetur. Hoc adeo consilio, Princeps Illustrissime, non modo jam olim pueriles scholas, verum etiam hanc Academiam tuis opibus condidisti, quam iccirco iis lis disciplina consecrari voluisti, quae Canonicis institutis Ecclesiastico homuni sunt permissae. Notum enim cst iis juris civilis, Medicinae tradiationem interdici. Fuit scilicet tibi curae ea studia excitare, ad quae colenda, refrigescente indies caelesti caritare , Omnibusque quaestum, & popularem auram spectantibus, pauci sponte appellunt animum

a . . .

Proprie dictam Academiam sine Iur pruden-VΕrum, Illustrissime Princeps, hic ego, qMod pace fiat

tua, cogor nonnullis rerum imperitis respondere, qui Cum audiunt, necdum tradi in Academia tua Iurisprudentiam, opinantur aliquid ei ad Universitatis nomen d esse. Eos ego non meis, sed hominum juris peritorum verbis hunc errorem dedocebo. Igitur Jacobus Middendo ius Westphalus, Theologiae &Juris scientia clarus, libro, quem de Academiis edidit, cum nomina investigaret, quibus recte haec nostra publica gymnasia assiciantur, principio recte eis docet Acadelata nomen tribui, ac deinde ingressus se

monem

132쪽

PANEGYRICI. II smonem de nomine Universitatis : Recentiorum, inquit, quidam Scholas publicas, quod auctoritate publica, sive quod idem fere est, publice instituuntur, quidam Univcrsitates appellare malunt. Non tam quod omnes liberales artes in cis doceantur, multae enim ad certarum tantum disciplinarum professionem eriguntur J sed quia Profestoribus ScStudiosis litterarum collegium, atque universitatem habere licet, quod alioqui jure prohibitum est. Petrus item Tolosas doctissimus Juris consultus, libro xv m. de ReP. cap. VI. Sunt, inqu it rbitraria Principibus Eccle incis orsicularibus ut loca, in quibus velint scholasprivilegiatas constitus, ita Or quas ibi

velivi tradissenticiae, e omnes, e certas. Auamvis enim omnes habeant commune sinculum, se consituant Encyclopaediam, non tamen sequitur desere in uno eodemque loco simul tractari vel doceri. Possent enim in diversis disci, Gr doceri. Neque ideo innus nive sitas privilegiata in Gallia, aut alibi dicetur, si modo privilegia comcessasint, qu/a ibi omnes artes velfludia omnia non tradantur. Sunt enim Scholastici o Doctores qui faciunt universitatem, Cr non diversias sesentiarum. Possunt adjungi semper Mesentiarum diversa rumprofessores, jam introductis professionibus, ut iisdem potiantur privile is, quibus jam fundatae, non secus quam nova studia aliis locis cum iisdem privilegiis, quibus jam potiuntur antiqua Acad mia. Sum quippe haec juris positiis, quae mutari cr augeri vel tosti possunt arbitrio eorum, qui potestatem habent, maxime nova orta justa caussa. uemadmodum Theodosius er Valentinianus professoribus artium liberali pristomatis, qui in civitate Romana, ct Consantinopolitana docebant, addiderunt professores Philosephiae,er legum doctores, o Clemens V. conciliumme Viennense, aliis adriderunt pro se fores liri arum Arabicae, Graecae, cr Chaldaicae. D

nique quoties a Pontificibus, & Conciliis Parisiense gymn siu in V nivcrsitas dicitur Z & tamen audi quid de ea narret Bartholomaeus Cassanaeus in Catalogo Gloriae mundi: Apud

nos, inquit, tenetur pro prima, ct principaliori totius Galliae universitate, quoad Philosephiam, Theologiam, artes, medicinam, secateras artes, se non quoad leges. Auoniam tu ea non docentur lo

ecccccccccccccc V. de eopiorὸ Rebus da

-μ 2. ad verbum niversitatis,e eotat.

133쪽

ges. Euoniam in ea non docentur leges, nec jura civilia, ut est tret.

in c.superspecul. extra deprivileg. Quis igitur audeat Paderbo nensi Cymnasio propterea Universitatis nomen adimere,

quod ad eundem modum nonnullas Ecclesiasticis personis minus consentaneas disciplinas non tractet 8 Meliusne illi norunt cui Universitatis, sive Universalis studii nomen tribui possit, quam Pontifex, & Imperator 8 Certe Paulus V., Pont. in suo diplomate testatur se hoc Gymnasium Paderis bornense in Universitatem studii generalis perpetuo erige- re & instituere , vultque eam omnibus privilegiis non so-- ,, tum ad instar aliarum Universitatum, sed pari formiter, ac D aeque principaliter in omnibus, & per omnia uti, potir,, &M gaudere. Ad idem exemplum Imperator, in gymnasium, & studium Universale erigit, & decernit, ut in ea gradum seu ,, honorem assii mentes, gaudeami privilegiis quibuslibet, qui- ,, bus Univcrsitas Heidelbergensis, Tubingensis, Friburgensis, ,, Ingol stadiensis, acalia studia privilegiata, ac Doctores, Licen- ,, tiati, Magistri, Baccalaurei,& Scholastici istic promoti,aut ali-D qua dignitate seu gradu insigniti gaudent, utuntur, fruuntur, , , & potiuntur. Qui igitur Paderbornae negant Universitatem proprie dictam cile, ii Jurisperitorum, &summorum Principum inscientiam dum videntur sugillare velle, demonstrant

suam

Agusirissimum Principem, condenda Academia, eximiam suam in Societatem Iesu voluntatem declarasse. HAnc igitur Universitatem clic enim ipsis quoqueJuriC

consultis approbantibus, appellemuso Ecclesiae potissimum commodo, & dignitati institutam, Princeps Illustrissime, cuti, atque potestati Societatis J Es V commi

tendam, tradendamque judicasti. Sic enim tuo rogatu deo cernit in suo diplomate Pont. Max. Ipsam Universitatem, is ac studium generale sic erectum &institutum, cum, regimini,

134쪽

ni, & administrationi dictae Societatis, & illius Praepositi Ge-

neralis, seu ab eo deputandi, qui totius Universitatis Rector existat, praefata auctoritate sApostolieάθ eti m perpetuo sup- ponimus, es submittimus. Eodem spectat, quod Caesar jubet eam gubernari, juxta formulam Dilingante, aliarumque Aca- demiarum in constitutionibus ejusdem Societatis compre- hensam. Etenim B. Ignatius Societatis I E s U Fundator non modo putavit e republ. fore si sui homines una cum aliis in publicis Academiis versarcntur, sed etiam, si ita DEo cordi esset, ut ab aliquo Principe, vel Rep. alicujus Acad Α mire administratio Societati crederetur, non commisit, ut posteri certas ab eo leges, & instituta desiderarent. Musmodi Academiae sunt non paucae toto Orbe excitatae, quarum primam fuisse accepimus Gandiensem apiancisco Borgia ejus loci Duce, qui deinde Societati se adjunxit, primis illis

ejus incunabulis fundatam. Secuta est Mamertina in Sicilia, a Joanne Vega Prorege, Caroli V. Caesaris auspiciis condita. Tum Eborensis in Lusitania, fundatore Henrico Cardinali, qui ultimus suae stirpis Rex postea fuit. In Gallia, ut alias omittam, maxime illustris est Flexiensis, quam Rex Henri-CRS IV. cognomento Magnus, ea in domo, quae infanti ipsi domicilium fuerat, erexit, ejusque in templo Cor suum condi jussit. In Germania nostra primus Otho Truch scs Cardinalis Augustanus, Dilinga nam Academiam ab se fundatam totam Petro Canisio, Societatique permisit. Eum secutus est Serenissimus Carolus Austrius Archidux, Fcrdinandi I. filius, Maximiliani II. frater, qui anno ΜDLIXXVI. GIη cii in Stiria, Academiae ab se munifice institutae, ac locupletatae Societatis homines rectores, & magistros dclegit. Quem nuper imitatus est ejus filius Leopoldus Passaviensis, & A gentoratensis Antistes, posito Molles hemii in Alsatia publico Societatis Gymnasio. Horum tantorum Principum exemplo, Princeps Illustrissime, cum hanc Academiam, quae populis ditionis tuae aeternae salutis praesidium, & im

135쪽

totque illustribus promeritis testata in hujus Societatis homines benignitas, & gratia, ut non alios ei praeficiendos putares. Nimirum yt flumina a modicis orta principiis, quo longius a capite recedunt, hoc majora sumunt increme ta: ita, Princeps Illustrissime, conceptam jam inde ab anno M DL XXX. quo primum in hanc Urbem pedem attulit, in hanc Societatem benevolentiam majoribus quotannis beneficiis cumulare non desinis. Cujus quidem benevolentiae Perpetuos socios, atque consortes habuisti admodum Roverendos, ac Praenobilcs Cathedralis Ecclesiae Canonicos, quibus haec Societas suorum in hac Urbe commodorum ortiaginem , ac progressiim, cum summa grati ac memoris ani- mi significatione acceptum se ferre profitetur. Illi enim sunt, qui eam primum ad spem religionis Catholicae, vehementerco tempore laborantis, erigendam huc, ad conciones priamum, deinde ad scholas quoque habendas advocarunt. ιlli domum, quaeque ad victiim, & cultum pertinent tot S ciis, ac Patribus, quot ante hic versati sunt, quam ad Coulegii formam redigerentur, certis vectigalibus, perpetuis a tributis, liberaliter & abunde providerunt. Illi gravissimis

decretis Societatis famam, & commoditatem contra adve farios, atque adeo, anno M D L X X X I I I. Contra ipsum quoque Principem, aliter, ac nos de religione sentientem, qui missis legatis, Patribus scholas interdici cupiebat, gravissimis sententiis, decretisque tutati sunt. Denique illud natalibus , & dignitate amplissimum Collegium nunquam desiit,ssisietati ara quaedam esse atque perfugium: nunquam favere studiis: nunquam labores sublevare: nunquam gratiam,& patrocinium impendere. Itaque hoc natali Academiae

nostrat, Princeps Illustrissime, intelligis opinor officii nostri esse, horum quoque, quibus illa primam quasi stirpem suam

debet, amplissimorum, ornatissimorumque Procerum, non sine gratiis, & beneficentiae laude meminisse. Atque cum omnium semper erit dulcis, ac jucunda memoria, tum Vero

praecipuoillorum, qui primis illis temporibus plurimum in

136쪽

PANEGYMICI. II saccersenda, fovenda, tuenda Societate laborarunt. In his familiam ducebant Henricus de Meschode Decanus, Melchiora Pletten berg Camerarius, Guillelmus Schilder Scholasticus, quos precamur, ut DE Us immortali felicitate rom neretur. Ex iis vero, qui etiamnum suam nobis lucem im-' pertiunt, occurrunt duo hujus Ecclesiae lumina admodum Reveretidi & Nobiles DD. Walterus BrabeckΡnepositus, &Arnolinis ab Horst Decanus, qui, ut sunt omni eruditionis&prudentiae laude florentes . ita nullum faciunt finem praeclara studia suis opibus; & favore adjuvandi, ac propagandi. Rus adeo rei in Academia, monumentum semper erunt duae turres, magnis utriusque impensis ita cuructae, ut Academica juventus ne pedem quidem inferre possit in Gymnasium, quin horum proestantissimorum Ecclesue Procerum recordetur. Meministi enim, Princeps Illustrissime, ejus diei, cum primum hujus novi gymnasii fundamenta sunt jacta. quo die hi duo Ecclesiae nothrae summates, in amplificando DEI honore, dignitate Patriae, commodis juventutis, Principem suum, & Antistitem honesto, jucundoque certamine aemulantes, perpetuum hujus suae in bonas litteras volunt iis in ipsis quoque saxis, & muris, his turribus aedificandis, monumentum extare voluerunt. Video me jampridem, Princeps Optime, abuti patientia tua, qui orsus tibi gratulari , ad Canonicorum coetum deflexerim. sed nimirum non decebat hodie Academiam THEODORIANAM, hoc

suo natali, illius splendidissimi Collegii oblivisci, cujus sunfragiis factum est, ut Theodorus Theodorianae Academiae parens esse posset. Nam cum inter eos tot essent prae' stantissimi viri litterarum, Societatis, avitae religionis omnes amore inflammati, videntur singulari DEI nutu eum Principem elegisse, qui unus cum omnium ardore, ac Zelo paria iacere posset. Quid enim illi collato studio, communiacatisque consiliis ad amplificationem bonarum artium optare potuissent, quod non sit in tuo principatu perfectum Z Dolebant quidam arctius Societatem habitare, quam ut plures tib

137쪽

Iao L I n.E R III. liberalium disciplinarum magistros, aliosque divinae rei operarios capere posset. Tu, Princeps Optime, simulatque ad Ecclesiae gubernacula accessisti, dedisti operam, ut hunc idoneum maxime sacris functionibus locum nancisceretur. Dolori erat multis piis hominibus hoc D. Joannis Apostoli templum , quod antea fuerat quaedam exquisitae pietatis ossicina, duodecimum jam annum profanorum artificum . strepitu personare. Confestim magno aere ab iis, quibus venundatum erat, redemtum VI. Idus Quinct. anni MD XCII. Societati traclidisti, camque donationem Clemens VIII.

Pont. Max. eodem anno IX. Kalend. Novemb. confirmavit.

Desiderari quoilue videbatur a nonnullis, ut Societas, in hac Urbe non temporariam duntaxat sedem, sed stabile justumque Collcgium haberet. Id vero, insigni accessione ad prio- .ra vectigalia facta, cum ejus quoque fundationis Clemens Octavus auctor factus esset, non longo intervallo perfecisti. Quid quod, dirutis veteribus aedibus , quae erant circum hoc 'templum, novas, laxas, firmas, & prope, quam ferat religiosorum hominum captus, augustiores, maximis impensis aedificare es aggressus p Itaque cum haec Urbs, si ulla alia, saepe vastata, ac foedata incendiis, veteres illas magnificas, cujusmodi olim fuissse accepimus , jam pridem desideret, coepit ab hac praesertim excelsia, & quadrata turri, qua Collegium om. ii sti, nonnihil pristini recuperare splendoris. Nihil dico de

bibliotheca cum aliis, tum praecipue sanctorum Patrum Vo-.- . . luminibus perquam ornata: Nihil vel de organo non minus oculis, quam auribus jucundo: vel de hoc marmoreo pietatis tuae in ara maxima monumento, quibus rebus hoc

templum mirifice decorasti: Nihil de suburbano sacello B. 'Virginis quod Romanum vocant, quod, ut sodalium ejusdem Divae pietati faveres, tuamque quae sane Est in Matrem DEI eximia, demonstrares, tuis opibus instauratum, & locupletatum Societati possidendum, curandumque tradidisti. Mihi certe videtur, Princeps Optime, adhuc fuisse inter DEI in te, & tuam in nos benignitatem, jucundum quod

139쪽

dam, decorumque certamen. Nam cum ille plures, ac plures usque ad hanc aetatem annos tibi largiretur, neque ullum emuere sineres sine aliquo vel in res divinas, vel bonas litteras liberal itatis documcnto, nimirum diu vivendo, diu viv re meruisti. I nter alia vero gratissimum Societati, & Ecclesiae in primis salutarc illud munus accidit, cum domum Probationis in hac Urbe Societati, idoneis vectigalibus instituisti, ubi rcligiosae militiae tirones rudimentum ponerent, Camque pictatiS ubertatem combiberent, quae deinde cum bonis artibus conjungentes, ad plurimorum mortalium salutem longe lateque derivarent. Jam vidcbantur tua innaos beneficia ad id fastigium pervenisse, ut nihil accedere poste videretur, cum tu, Princeps Optime, ordiris novae molis fumdamenta jaccrc. Nova sublimiorum doctrinarum professoribus alendis perpetua vectigalia constituis: das litteras ad Pont. Max. atque Caesarem, quibus jus condendae Acad miae flagitas: extruis hoc elegantissimum, commodissimumque gymnasium: quod DE Us bene evenire:jubeat: Soci tati J E s V Academiam Theodorianam tradis atque commendast Pro quo intelligit illa quidem quantas tibi, Princeps bencsicentissime , gratias debeat, sed quoniam hoc ejusmodi

bencficium est, quod non solis verborum ossiciis compensari possit, sed quod acrem industriam, assiduos labores, continuaS prope lucubrationes, atque vigilias dos derct, DEUM immortalem orat δc obsecrat, ut qui tibi hujus instituendae Academiae cst auctor, idem omnibus qui sunt, quique post aliis crunt in annis, Societatis Profestaribus, &magistris eum studendi, docendique ardorem injiciat, eam constantiam, roburque tribuat, eam vim & lumen ingenii, & quod caput est, eas pietatis virtutisque copias, ut semper huic tuae in di

140쪽

PANEGYRICI.

I 3 CAPUT VIII. . Gratiae Academicae j ventutis nomine.

Uid veroa Princeps Illustrissime, huic nqrcntissimae

juventuti hodie animi credis esse Θ quantis incedere laetitiis p quam faustis te precationibus prosequi ρ Palam enim i litteris, quibus hodiernae celebritati diem cli- isti, prosems es, eorum praecipue te utilitati in instituenda Academia consulere voluisse. Ubi illud etiam pronuncias: Spem omnem instaurandae, atque ad pristinum decus revocandae Reip. hoe quidem tempore in recta tenerioris aetatis educatione positam esse. Quod tametsi aliorum quo- que sapientum hominum sit judicium, putant sibi tamen in quodam eximii honoris loco ducendum, quod a tam laudato Principe tanti fiunt, ut redintegratio salutis, ac dignitatis Publicae, ab se potissimum expectetur. Quod si dimim duntaxat abs te esset, deberet sane cujuslibet quamvis remisti ac

desidis adolescentis animum ad teneram suam aetatem, inmnibus, quibus optas, bonis artibus excolendam permoVC-

. Jam Vero postquam perpetua triginta annorum liberalitate, & cura id metis, utjuventutis studia inflammareS, atque adjuvares, qui his non movcbitur cum merito lapidem habendum arbitrantur. Hodiernus sane dies satis ostendit, quam sint cum praeteritis tuis meritis, tum hujus Academiae fundatione ad omne laudabilium studiorum decus erecti. Quanquam enim ingenue confitentur nihil se dignum licc tua Celsitudine, nihil tuis virtutibus, nihil tot beneficiis praestare posse, tamen non ignari ab arbore, quam nunc primum plantaveris, ante flores esse repetiturum quam fructuSataque adeo voluptatem, quam olim fruinis sunt allaturi, jam ex ipsis floribus praecepturum; confidunt fore, ut sua studia, quamvis tenuia, & quasi immatum, jucunda tibi accidant. Certe parietes,nisi quid me fallit, omni versuum genere convestiti: arcus, atque emblemata plena ingenii: scenae appa-

SEARCH

MENU NAVIGATION