장음표시 사용
101쪽
vocari, cum totius prope, uti narravimus Septemtrionis lux quaedam erat, & magistra. Ibi demum cognoscet quam eximia fuerit tua voluntas, quam salutaria consilia, quam immortalia merita. At modo, tametsi apud paucos, ut dixi, haec eo sunt pondere quo oportet, tamen pauci illi maximas tibi, & suo, & infelicium illorum, qui minus intelligunt, nomine gratias agunt, Deumque precantur ex anitio, ut quando non proinde, cc mereris,gratia tibi habetur ab hominibus, ipse tanto hanc jacturam pluribus, uberibusque praemiis inter mortales, caelestesque compenset. FINIS LIBRI SECUNDI.
102쪽
DIE N AT ALIACADEMIAE THEODORI AN AE
E in Egustrissimo Principi Fundatori oblati,
De Illustrissimi Principis in sundanda Academia consilio.
Uod, Princeps Illustrissime, honesti liberi suae
adversum Parentes, & suae stirpis au chores pietatis esse putant, ut cum eos omni ossicio colant, tum eorum praeclare factis cognoscenis dis, atque commemorandis plurimum delactentur : eodem videmur nos, quique unquam hac Academia bonis litteris inservient, erga te optimum , ac praestantissimum ejus parentem animo esse debere.
Est igitur profecto nostrarum partium, posteaquam de WesmPhalia, atque Paderboma, quae est Academiae quas patria, nonnulla dicta sunt, ut de tuis quoque, Princeps Illustrissime, laudimus disseramus. Atenim video jam illam tuam omnium dictorum factorumque moderatricem, ac magustram Modestiam, ad hanc solam mentionem laudis contraxisse frontem, & tristiore, quam adhuc, vultu acciperei 3 Gra
103쪽
86 LIBEα II. orationem meam. Sic enim illa te jam inde a prima infamtia finxit, atque formavit, ut cum omnia unius DEI caussa facias, a quo omnia sunt profecta, DEUM ipsum sat magnum tuarum virtutum pretium putes: ut proinde anxie
semper verenti, ne vel aliud ac D E U M spectasse, vel aliquid ejus munerum astripsisse tibi videare, molestiae sit atque fastidio omnis tuarum rerum commemoratio. Atque hanc
quidem, tuam, Princeps Optime, submissionem animi, semper, fateor, pro eo ac debui, tanquam coelestem in hoc dignutatis fastigio virtutem, sum veneratus: tamen hodiernus dies nonnullam mihi dubitationem attulit, essetne tali tempore illi de jure suo cedendum , atque paulli siper, publici commodi caussa, ab illa consuetudine deflectendum. Siccnim cogitabam: si id vereatur tua Modestia, ne tua laus quicquam de DEI gloria decerpat, nunc profecto illud esse cum de tua laude silere sit nefas, quoniam, nisi te publice
laudato, DEI gloriam obscurari necesse est. Non enim DLUs, cum hanc tibi Academiae fundandae cogitationem objecit, pincis mortalibus consulebat, sed compluribus late terris, atque populis : non ad fructum exigui temporis, sed ad perpetuitatem consequentium taculorum: non viles, adi, que incertas utilitates,sed sapientiae lucem,solidae gloriae in tem , adjumenta sempiternae salutis, felicitatis praesidia comparabat. His talibus tantisque muneribus ut gratiae, quas Deo certe debemus, aliqua ex parte respondeant, par est eas non in arcana tantum, ac tacita cogitatione, sed publicis, illustribusque mandatas monumentis, in media hominum
luce versiari. Quod si ita est, qui fieri potest, ut, cum benem cia quae DE Us Opt. Max. Te Princeps Illustrissime admianistro, nobis praestitit, palam celebrentur, de eo, quod abs te praeclare gestum est, sileatur Verebar deinde judicia posterorum. Quid enim existimas illos esse dicturos, si tuum
tanti beneficii auctoris nomen ad eos absque ulla transmis
rimus, vel tuorum commemoratione meritorum, vel nostrae
testificatione pietatis 3 Num caussam dicere licebit, quin
104쪽
PANEGYRICI. 87 nos omnium mortalium invenustissimos, atque ingratissimos fuisse judicent ' Tametsi enim nihil est tibi gloriosius,
quam, cum tanta perfeceris, nihil gloriae amore fecisse , t men posteaquam, pro rerum gestarum claritudine, gloria te sequitur vel invitum, nostra certe caussa tibi istandum est, cum his operibus tuis magnificis, atque praeclaris gloriam tribuimus, quae nisi in laude poneremus, nunquam inducer mus animum, ut, quod unum optas, his abs te nobis par tis commodis uteremur. Qui enim illum merita laude privat, cujus beneficium habet, is profecto satis ostendit ejus se beneficii fructu non moveri. Atque haec quidem succum rebant reputanti, quid nostram in te pictatem deceat, & quid virtutibus tu is debeatur. Sed quoniam attendendum quoque fuit quid modestia tua, quid aures ferre possent, faciendum mihi visum cst, ut tua, Princeps Illustrissime, caussa, laudatione quidem abstinerem, ne tamen suum Fundatorem, ac Parentcm Academia quondam ignoraret, breviter, quid in ea instituenda consilii sis secutus exponerem. Ita enim re confidebam, ut neque posteros quicquam eorum fugeret, quae scire interesset, neque tuae modestiae negotium facerem. Tametsi enim nihil horum absque tua laude dici potest, ita tamen dicentur, ut non in iis laus tua, sed eorum utilitas quaesita videatur, in quorum commoda tantum cura rum, opumque contulisti. CAPUT II.
Egustrissimum Principem, in fundanda Academia, suae, Majorum p clarae indoli resondere voluisse.
AC licet arduum, & fortasse temerarium videatur Principum, qui, ut fastigio, ita quadam mentis altitudine DE O sunt ceteris mortalibus propiores, consilia perscrutari velle, & exponere, tamen, quemadmodum ex iis, quae in rebus creatis cernimus, nonnihil interdum de
105쪽
88 LIBER ILproposito divinae mentis assequimur: ita in iis quae publicae
commoditatis amore abs te, Princeps Sapientissime, adhuc facta sunt, extant nonnulla vestigia, in quibus tua salutaria consilia, quasi descripta legimus. Quid, quod in ipsa quoque tua indole, natalibus,genere, est quiddam, quo facile, ut ad alia praeclare serenda, tum ad meditandam Academiam exstimulatum esse cognostimust Quanquam enim, ut est quisque maxime generosus animus, ita genus, & Pr VOS, Squae, ut canit ingeniosius Poeta, non fecimus ipsi, minime ad se pertinere ducit, tamen postquam semel est animus virtutis amore inflammatus, hunc e claro genere fructum capit, quod eorum facta intuens, a quibus est progenitus, ne degener videatur, elaborat. Atque hunc stimulum legimus in divinis quoque litteris admoveri: Sic enim Divus
Paulus Timotheum suum alloquitur : Recordationem acci
piens ejus fidei , qua es in te non ficta , qua cF habitavit ni
mum in avia tua Leside, o matre tua Eunice, certus sum autem quod se in te. Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam DEI, qua est in te. Hoc Praeceptum ab Apostolo datum Episcopo minime tibi, Princeps optime, praetereundum putasti. Videbas enim in nobilissima tua Fumsten rgiorum familia tot seculis integerrimam fidem C tholicam, non sine insigni aliarum virtutum comitatu, ut verbo Apostoli utar, habitasse. Numerabas in iis complures, qui non vulgarem eruditionem , rerumquς usum sibi Pepererant: multos, qui in altiore dignitatis pradu positi, Remp. consit iis, & opera sustentarant: in plerisque omnibus eximia quaedam in DEUM pictas, facilitas, atque omnibus
in rebus modostia, & publicorum commodorum amor. Nam, ut alios praeteream, quanta gravitate,& sapienti1 fuisse accepimus abavum tuum Wennemarum Furstenbemium t quanta
Vitae 'nctimonia ejus conjugem Cordulam a Galen 8 De qua illud accepimus, solitam tanto CAR is Ta pro nobis dira Passi amore exardescere, ac vicissim optare aliquid ejus caussa molestiarum exorbere, ut linteorum omni mollitie depotatas Diqiligod by Corale
106쪽
PANEGYRICI. 8ssita, laneo duntaxat vestitu , nudisque pedibus sacellum crebro adiret eo intervallo ab avita domo dissitum, quantum inter locum, ubi CHRIsTUs damnatus est, & Calvariae collem interest. Quam rem scio levem iis hominibus visum
iri, qui totum hoc majorum nostrorum, ut nossentimus,
religionis, ac pietatis, ut ipsi dicere solent, simplicitatis, dc superstitionis genus ludificatui habent. Verum non poeniret me laudarem nobili femina, quod in Alipio, qui deinde filii Episcopus, praedicandum sibi putavit Augustinus: velut Li=-s μου
fortismo, inquit, domitore corporis, usique ad Italicum silum,a- ' ciale nudo pede obterendum, insolito ausu. At hoc domandi comporis more musteum hoc Euangelium funditus caret. Quo libentius haec talia commemoro, Princeps Illustrissime, ut omnes intelligant, solidam illam, virilem, antiquam, Catholicam religionem a majoribus tuis cultam esse. Hanc veluti carissimam haereditatem adierunt, posterisque reliquerunt, Avus tuus Fridericus Satrapa Wertensis, Electoris Coeloniensis Consiliarius, & Pater item Fridericus Satrapa Bil-steiniensis, cujus integritas, doctrina, prudentia, dicendi vis cum in patriae negotiis, tum in publicis Imperii conventibus saepenumero cognita est. Hanc una cum lacte ipse suxisti a lectissima & antiquae innocentiae 'amantissi ima femina Anna Resiphael, quam omnibus semper pietatis ossiciis coluisti. Non est ab his divellendus Joannes Fursten be gius magnus Patruus tuus, qui DEo mancipatus in nobili Coenobio Sigebergensi, quod D. Anno Coloniensis, accitis e Fructuaria Italiae viris sanctitate praestantibus, quondam fundaverat, brevi ad eas virtutes, quas domestica disti. plina combiberat, sanctiora illa instituta adiungens, tantum Pro secit, ut sacer ille coetus dignum eum judicaret, cui se& coenobium regendum traderent. Quod munus ita sustulauit, ut Instaurator dici possit, cum veteris illius disciplinae, tum tectorum, atque fundorum . itaque clarissima est apud illos ejus nominis memoria & praeclaris parta virtutum eXemplis, de opibus, quas assidua rei communis cura,
107쪽
so LIBER II. ac parsimonia collectas haud modicas succctari reliquit. Jam vero flagitium sit, si ex hac ipsa inclyta stirpe, Guillelmum Fursten bergium praeteream, ordinis Equitum d cu-tonicorum Sanctae Mariae in Livonia Magistrum, in quo Principatu Henrico a Galen succcssit. Huic duae res dissimillimae Hregiam demonstrandae virtutis suae facultatem dedere, Principatus, & Adversa fortuna. Nam cum florenti aetate sacram illam militiam administrandam accepi et, in multiplici rei p. perturbatione, consiliis, atque armis integrita-lcm Catholicae religionis, dignitatemque ordiniS sartam tectam conservavit. Quod co fuit dissicilius, quod cum se quentibus praeliis laccucretur a Moschis, interea ncque vicinorum dynastarum dissidia, neque orientes jam tum pestifcrae sectie, res ejus cile quietas sinebant. Ubi vero jam ingravescente aetate, post tantam jactationem, portum sibi
quasi quendam providit,& designato sibi succcstare, in muni.
tam inprimis arcem Vellinum 1 Ccontulit, ut, quod supererat aetatis in honesto otio contereret: ibi vero majus, quam in medio mari, naufragium in vend. Nam anno MDLX. Cum Moschi magnis copiis in Harriam, & Leitoniam se effudissent, tandem caeso Teutonicorum equitum exercitu,
exeunte Quintili Vcllinum oppidum, quatefactis vi totamentorum muris, & ignibus in tecta conjectis, ceperunt. Arcem vero ipsam, in qua Princeps versabatur, conscclerati milites, qui in praesidio erant, pacti corporum suorum,& omnium, quae cfferre possent, incolumitatem, nefarie prodiderunt. Quid plurat direptis, quae in arce crant, Principis opibus, ipsum frustra quiritantem, & fidem Corum appellantem Moschis dedunt. Ncque tamen perfidis sua praeda diu frui licuit. Nam Moschi re cognita spoliatos omnia buS quae rapuerant, inanes dimiserunt. Princeps ipse captivus ductu in Moschoviam, illustre barbaris patientiae &pietatis exemplum fuit. Cum enim templo careret, in quo Romano ritu facra fierent, .velut quondam Abraham, sub quercu Mambre, sic optimus sciac x statis temporibus, sub' , qua Cooste
108쪽
quadam arbore, DEUM colebat. Felicior omnino, qui conservata majorum religione in exilio, & custodia diem suum obiit, iis, qui, illa repudiata, fumosos titulos, & fluxas opes sibi pepererunt. Etenim Guillelmus noster, quod de Theodosio Magno scripsit olim D. AugustinuS, Ecclem se s. AQ. d.
membrum esse, magis quam in terris regnare gaudebat. Neque Dei
aliter, atque ille affecta est caetera Fursten bergiorum fami lia, quae ad hunc usque diem in tanta religionum licentia, suae illi, quam ab optimis majoribus accepit, adhuc praeclare constitit. quod nostra tempestate tam paucis familiis elogium video tribui posse, ut perinde sint rarae, atque fluvii, qui invecti in mare dulces, inter salsas, aquas perpetuo retinent. Atque hae familiae tuae laudes, Princeps Illustrissime, haud paullo magis eam exornant, quam illae ab ejus vetustate, primaque origine decerptae. Non enim desunt, qui& antiquarum tabularum auctoritate, & e gentilitiorum insignium forma, & natalis loci situ demonstrare se posse considant, Fursten bergiam domum e vetustissima, clarissimaque Comitum Oiden burgensium stirpe genus ducere: Sed nimirum antiquius tibi temper fuit illustria majorum tuorum exempla virtutum aemulari, quam obscuras, & tot saeculis a nostra memoria semotas generis tui origines excutere, & perscrutari Hoc certe Catholicae religionis studium, quo inflammatus cum alia permulta gestisti digna immortali laude, tum hoc gymnasium condidi isti, pia illorum, atque attenta educatio, ac disciplina tibi primum inseruit. Exo nasti deinde, atque auxisti, quod a parentibus accePeras, cum profectus es Coloniam Agrippinae, cui Urbi Stan istius Husim mHosius doctillimus Cardinalis, non dubitat acceptum ferre, quicquid in provinciis circa Rhenum superest integrae, ibis. puraeque de religione doctrinae. Ibi minime contaminatae, vel ambiguae fidei magistris usiis, corum studiorum fundamenta jecisti, quorum fructum facile vel ex hac tua, affecta
jam aetate prompta-locuplete omnis eruditionis memoria , quam nemo non obstupescit, aestimamus. Caeterumna a jam
109쪽
LIBER ΙΙ.jam tum illa bonarum tractatione litterarum, inducebas animum, plurimum conducere, ad redintegrandum quicquid in religione labefactum est, juventutem ab iis duntaxat magistris liberalibus artibus infici, qui nihil alienum a majorum pietate sentirent. Quo in studio eruditioncm cum religionis integritate copulandi tecum faciebant germani tui Fridericus, eximia gravitate & prudentia vir, Canonicus Moguntinus,&, qui ctiamnum vivit, Caspar Fursten bergius duorum Electorum Moguntini, &Coloniensis Consiliarius, supremus Vestphaliae Satrapa, jam pridem in omnibus Imperii conventibus magna cum dignitate, & publico commodo
versatus. Neque haec solum magnorum operum alumenta
domo ad Rem p attulisti; scd pKaeterea, olim plerique omneSclaris orti natalibus, immodicis in vestium, aedium, familiae splendorem jacturis ornare se siperent fortunam suam, ita a majoribus Furston bergii sunt edo hi, atque asse efacti, ut sciant dignitatem generis crebris &illustribus virtutum documentis, non rerum inanium apparatu, luxuque retineri.
Hinc illa tua, Princeps optime, in hoc quoque fastigio in victu cultuque frugalitas: domus expers strepitus, atque tu barum latus caritate magis tuorum, quam armis septum edenique sumptus in privatum modici, in publicum profusi. Cui enim nullae sunt infante cupiditates,quae neque exhaustis Rei p. vectigalibus expleri possint, ei necesse est opes ad ju- Vandam, ornandamque Rem p. supereste. Merito igitur, Princeps Illustrissime, Academia nostra, non tibi modo, sed inclytae quoque domui Fursten bergiae ingentes gratias agit,
quod te sustulerit, talemque formarit, cui propter concCPtum a teneris verae religionis, omnisque praxiarae disciplinara morem, siquando ad dignum tuis meritis locum perveniares, cupido fundanda: Academiae facile posset incidere, neque, propter insignem in omni Vita temperantiam, rerumque omnium modum facultas perficiendi deesset.
110쪽
Miserum flatum, in quo a primo Ecclesiam Paderbornensimo pendit, Principem in cogitationem Academiae impulisse.
QVis vero DEi in Ecclesiam Paderbornensem exbmiam voluntatem, atque providentiam satis pro dignitate praedicet, qui in ipso tempore, parta caelesti amatu, & domesticis institutis animi tui ornamenta, non diu cunctatus, ad ejus falutem, dignitatemque convertere dignatus est ρ Vix inter hujus Ecclesiae Canonicos censeri cc peras, cum in te omnium conjecti sunt oculi: neque quiLquam fuit, qui ut tibi honores mandarentur, canoS CXpectandos putaret. Aliorum virtutem diu periclitatur, & e plorat Ecclesia, sepe experta eos quoque quorum senectus omni laude floruerit, prius in illo aetatis lubrico, ut non ceciderint, titubasse. Te in ipso juventutis flore Praepositum sibi delegit, de robore animi tui, constantiaque secura. Quod equidem divino nutu factum arbitror, ut in tempore, Reip. vulnera, quae paullo post curanda tibi essent, accurate cognosceres. Eo enim tempore versabatur haec Ecclesia in potestate Principis a Catholica religione alieni, neque multo ante vicinae provinciae gravibus erant ob dissidia de fidei doctrina motibus jactatae, quos Gebhardus Truchsesius Archiepiscopus ducta uxore, &Εcclesiae contemta auctoritate
excitarat. Itaque omnibus fato quodam temporum ad studium novarum rerum conversis, & cum iis faciente ipso, qui corrigere debuit, Antistite, universa rei Catholicae cura,
huic Admodum Reverendo & Nobilissimo Canonicorum Ecclesiae Cathedralis Collegio incubuit, cujus in tuenda ma-jorum religione excubiae, ac labores digni omnino sunt quos justissimis laudibus, & gratiis posteritas tota prosequatur. Inter hos eminebat tua, Princeps Illustrissime, animi magnitudo in vincendis rebus adversis, prudentia in Capiendo,