장음표시 사용
111쪽
94. LIBEα II. confilio, dexteritas in Ecclesiae incolumitate ubique procuranda. Itaque cum defuncto Principe de succctare deligendo Canonici convenissent, nemini pr e dubium fuit, quin, si salvam vcllcnt Ecclesiam, tuae potissimum fidei credenda
osset. Ita omnibus volentibus, & fausta precatione te prosequentibus, Episcopus Padcrbornensis es renunciatus. Ibi cum provinciam prope depositam, ac deploratam accepisses,
ita persanandam putasti, ut eam aliquando non qualem modo accepistos laceram & afflictam, sed florentem, ornatam-
que posses successori relinquere. Nihil dico de fortunis, quas prope consumptas repperisti: nihil de aere alieno, quo graviter sane premebatur : Mihil de oppositis pignori fundis, ac villis. Taceo non modo nunc exisse ex aere alieno,'
& quicquid usquam obligatum fuerat bonorum Ecclesiae,
abs te liberatum csse, sed etiam novas arces exaedificatas, nova vectigalia constituta. Et quoniam superiore libro nonnulla a me dicta sunt de hac tua ad confluentes Luppiae, ScAlisonis nova arce, adjiciam quoque de altera nonnihil, quae V evolsburgum dicitur. Ferunt in eodem loco antea arcem stetisse, cujus originem Hunnis, sive Hungaris tribuunt. Illi enim priusquam ad CHRIs TI fidem, & humanitatem traducerentur, ut erant in primis immanes, &ctari, cruptione facta in Saxoniam, & Turingiam circa annum Domini DCCCC v II. omnia flamma ferroque vast runt. Ab illis igitur, vel certe contra illos, prodidere qui dam arcem primo positam II. a Padcrborna milliario, ac restauratam deinde a Fridorico A rias bergae Comite, qui decessit e vivis anno Cui Is TIM cx III. Ucnit postea in potestatem nobilium dynastarum in Betaren, atque inde inditioncm Paderbornensium Antistitum. Extructa est. abs te,
Princeps Illustrissime, forma triangulari , specie sane visenda, atque magnificL Quae quidem, aliaque ejusdem generis opera si commemorarem, nihil equidem dicerem a laudo Ecclesiastici Principis alienum. Nam etiam noster Magnus Carolu S, cum epitaphium carmen, quod Romae, hodieque in
112쪽
PANEGYRICI. 9sin Vaticano visitur, scriberet Hadriano I. Pontis Maxim. quem summa pietate coluit, haec inter ejus laudes quoque numeravit :Docimis, opibus, muris erexerat arces, Urbs caput, orbis honos, inclyta Roma tuaS.
Sed magis semper es arbitratus ad te pertinere quae ad animorum sempiternam salutem, & Orthodoxae religionis incolumitatem spectarent. Eo igitur evcstigio curas cogitationesque contulisti. Neque id diu praeteferre cunctatus CS. Certe David Chytraeus homo Lutherianus, tuam electionem enarrans sic ait: Pari ornense diaeres Theodoricus a Fum si beet gubernanda praepostus es ct Cauniarium Gregorianum subditis statim obtrusit. Studuit homo vafer, obtrudendi vocabulo, pulchcrrimum factum in invidiam vocare,quam stilucet, Princeps Illustrissimo, facile contemnis, quod auctoritati Vicarii CA 1s Ti, & Nicaeni Concilii omnium sanctissi mi parere, nihil habeat quod erubescendum videatur. Post
haec vero cum animadverteres cursum religionis Catholicae duabus potissimum rebus retardari, multitudine prava docentium, qui superioribus temporibus omnia ferme suggesta involarant, & inopia eruditorum sacerdotum, qui veritatem adversus mendacia tuerentur, utrique medicinam adhibere
aggressus, lolii satores facessere, & res suas sibi habere jussisti.
Diuturnioris aliquanto curae, & operae fuit idoneos rei Catholicae administros, & doctores formare. Diu enim in hac urbe ne quidem Grammaticae ludi satis ad rem Ecclesiae erant comparati, donec Salentinus Coloniensis Elector, qui hanc Ecclesiam simul administrabat, annuis vectigalibus auctis, studia litterarum nonnihil eri ret. Extiterunt deinde illo decedente, ea tempora, ut Reverendum, & Nobile Cath dralium Canonicorum Collegium in litteris, quibus anno MDL xx. Kalendis Iunii longiorem operam Patrum Societatis J Es V expetit, confirmet raros posse reperiri, quorum satis constans, & certa sit de divinis rebus sententia, cum quilibet fere, quod commodum siti credat. Quae res
113쪽
96 Lan ER II. quoque eosdem sapientissimos Ecclesiae nostrae proceres ima pulit, ut ludi administratiotiem omnem Societati J E s υpostea committerent. Sed tibi nimirum jam tum , Ρrinceps Sapientissime, videbatur, nisi condita Academia, nunquam
Ecclesiam in his terris eam doctorum hominum, quae satis sit ad frangendos adversariorum impetus, Acultatem habituram. Neque enim defuerunt Viri graves, e quibus nonnemo etiamnum superest, qui te audierunt, cum diceres ipsis principatus exordiis te confidere, tantum tibi vitae atque opum datum iri divinitus, ut publicam artium maximarum ossicinam ponere in hac urbe liceret. Ea res quamvis id temporis ardua videretur, tamen fuit cui contemplatio magnitudinis animi tui, & spes utilitatis publicae lachrymas cieret. Jam enim intelligebas, quod a Diuo Jo ANNE
CHRYsos To Mo diseria, ut assolet oratione, firmisque
rationibus ostenditur, parum esse Christiano doctori, si vulgari quadam, & mediocri eruditione sit pneditus, propterea quod incertum sit, quibus potissimum armis humani generis incautos sit aggressurus. Facit enim ille quod ii, qui urbem aliquam circumsident, ut ea parte praecipue faciat impressionem, qua paucioribus prassidiis munitam esse viderit. Itaque si parochus quis Ecclesiam regendam susceperit, qui, ut
ceterorum non sit rudis, minus sit Graece, vel Hebraice doctus, confestim extimulat, qui voces in sacris litteris, aliter ac veritas habet, accipiendas esse contendat: Si dialectices est ignarus, exsuscitat, qui argutis eum conclusiunculis impediat: Si historiae vetoris, & Ecclesiasti esto imperitus, qui fictas fabulas, & contortas, ac dissiciles temporum rationes objiciat. Denique quacumque in arte fuerit minus versatus, in ea si adversiario latus praebuisse videbitur, quamvis ceteroqui sit excellenti, reconditaque doctrina, tamen
causiam dederit imperitis suspicandi, ideo quippiam in Catholica doctrina verum non esse, quod a veritatis doctore, non quicquid contra dici potcst, diluatur. Id si iis usu venire potest, qui sublimioribus disciplinis exculti, minorum sunt
114쪽
sunt expertes, quid illis fiet, qui raserioribus leviter tincti, nullam partem graviorum attigerunti Magna igitur ratione, Princeps Illustrissime, institu sti, cum provinciam accepisses refertam oppugnatoribus Catholicae religionis, vacuam prope iis qui pro dignitate ejus scita, ac decreta e plicare possent, successori optime eruditis hominibus septam A vallatam relinquere, qui illam omni doctrinae genere, adversus quodlibet hostium g As propugnare, & tueri didi
idustrissimum Principem fundanda Academia paci, σtranquisiitati publica costium ivisse. QVibus rebus persecisti ut & Episeopi, cujus est sibi
creditos homines erudire, dc Principis, qui non sine caussa gladium portat, preclare muneribus perfunctus esse viderere Tunc enim minus molestum est timore Poen rum ad veritatem amplectendam cogi, cim non defuerint, quI Cam veritatem esse, quae ostenditur; errorem Vero qui
abjici jubetur, liquido docere possint. Itaque ubi & mens doctrina imbuitur, & voluntas potestate compellitur, prinna est obedientia. Obedientiam consequitur pax illa, de qua alicubi Augustinus, cum disputaret cootra Gaudentium, qui nolebat Haereticos,& Schismaticos Imperatoribus poenas dare: Re μου inquit αι qua secunaeum Deum sunt reli oseo timore Lib. 3. rem jubentibin qu*quis obtemperat. tim e incipκω, o dilectione pro- ens, a Domino accepit pacem, no culpacem tscia m. γγ ei iam saeculum dat pacem propte temporalem utilitatem: Dominus autem propter aeternam se utem; ecum, ut alibi docet idem sanctis limus Antistest initur etiam coelestis civitas in hacs peregri- Lib. is dematione pace terrens Cujus civitatis procuratio cum Christia- et ς
no Principi, praesertim Ecclesiastico, sit commissa, &ipse
115쪽
religione conceditur, tuetur atque appetit, eamque terrenam pacem refert ad caelestem pacem: quae Cere ita pax est, ut rationalis aumtaxat creaturae sola pax habenda, atque dicenda sit, oia ariss assticu er concordissima sicietas fruendi Deo, cir invicem in Deo. Igitur, ut equidem Augustini orationem audio, Christiano Principi praecipue propositum esse oportet, ut omnibus, quibus imperat, cum DE O atque inter se conveniat. Deinde hujus gratia, in iis quoquc quae ad hanc vitam degendam pertinent, pax est Rei p. concilianda, atque tranquillitas. Haec igitur, Princeps Illustrissime, cum tui ossicii esse duc reS, quantum animo laboraris, ut omnis tui imperii regio otio ac securitate frueretur, nemo est in ea rerum omnium tam rudis, ac peregrinus qui ignoret. Quantis enim curis, atque impensis egisti, ne ardente finitimis terris civili bello, idem populos tuos amaret incendium 8 quam sedulo semper honestam cum vicinis Principibus adversus praedonum vim , ac rabiem, societatem coire studuisti Θ quoties eo rum ingentes copias, ne iniserorum fortunas diripi, & corpora vexari patereris, pacto.cum iis pretio, a finibus tuis a
cui sti Z quoties jam ingressos, S: velut in hostili populantes
omnia, atque vastantes, immissis copiis tuis cecidisti quanto metu provinciam universam eo die liberasti, cum tuis auspiciis, tuorum militum virtute, volitantia in conspectu hujus Urbis praedonum agmina, ad Benhusium vicum justis ultus es armis p Qvjd 8 cum ad novam-Becam oppidum, equestres copiae, ejus oppidi exitium, & vastitalcm anhelant , a tuis hominibus devictae, hibcrnas nivcs suo sanguine cruentarunt Z Quid ego ceteram tuam in omnes publicae quietis Perturbatores, auctoresque injuriarum justillimam severit,tem commemorem ρ Itaque in ditionis tuae terras aut tam valida manu veniant oportez, ut pugnam non Pertimescant, aut certe Velut quondam praedonum scopulum devitent. Sed inprimis studio tibi semper fuit, ut Pader rna tuae provinciae caput, o moi civili motu vacaret. Nam cum am. no MDCII. mense Februario graVis senatum inter, &non-u nullos
116쪽
PANEGYRICI. 99 nullos cives exorta osset discordia, cum senatus a civibus Rei p. male gestae accerserctur: cives quod senatum in curia vi quasi in custodia tenuissent, indignisque modis assecis. sciat, insimularentur, operam dedisti, ut omni vi, ac tumultu semoto , jure experiri mallent..Itaque vI. Kalend. Quinct. Husdem anni de tuo consilio viros cum natalibus, tum juris scientia praestantes dedisti, qui caussam universam cognoscerent. Interea vero cum contestata jam lite is annus esset in exitu, novorumque comitiorum tempus appeteret, ac senatus quidem se in ossicio fore profiteretur, cives autem illi, duce, atque signifero Liborio Nichardo, homine ad res novas moliendas acri, atque versuto, neque ab armis discederent, neque ullum senatus insectandi finem facerent, sapienter vetuisti, ne quorum nomina CX utraque parte delata essent, corum in comitiis ulla ratio haberetur. Ibi vero incertum fuit plusne tuis consiliis ad pacandam, an illi furore ad perturbandam rempubl. incumberent. Ubi enim dies comitiorum ineunte anno MDCIII. adfuit, ac de more in curiam viginti-quatuor viri, penes quos jus erat renunciandi senatus, convenerunt. advolat cum armata suarum partium multitudine Liborius, atque intentato, iis qui consederant, terrore, neminem, nisi ex suo suorumque voluntate, in senatum allegi sinit, & cui quemque magistratum mandari oporteat, ipse nominatim edicit. Vcrum non diu Liboriani hujus quoque, quem pro sua libidine creaverant, senatus injuriis temperarunt. Necdum nim eo mense elapso xv II. Kalend. Februarias is ipse sen
tus, supplici dato libello, graviter de iis est questus. Sed
non defuit ei, qui illos contra morem, Scinstituta majorum cligendos curarat, quemadmodum eadem miseros importunitate frangeret ac domarct. Ut enim sibi jam pridem homines factiosos, audaces, egenos, ex ultima plebe devinxerat, omni artificio allaborabat, ut hos omnibus in rebus dicto audientes haberet. Illi simul atque signum datum crat, cum telis veniebant in curiam : illi quaecumque ipse vel-n a let
117쪽
Ioo LIBER III. let assensu suo, & incondit1 vociferatione comprobabant illi, si quis contra hiscere esset ausus, ad suum scilicet Catilinam deserebant, quos ille contumeliis, minis, atque in te dum colaphis, Se adacto cultro vel secum facere, vel certe obmutescere cogebat. Ita deterrimum quemque sponte; qui plus aliquanto videbant, metu ad suas parteS adjun Xerat. . Ad haec, ut omnia, vel invito senatu, pro arbitrio gereret, novum viginti quinquevitam consilium, e suo illo grege, contra civitatis leges & jura creaverat, quorum operi assequebatur, ut quaecumque ipsi placuissent, populus vellet juberetque. Neque deerat homini, quamvis litterarum ignaro, popularis facundia, qua in concionibus, quas frequentes ad suos habebat, utebatur, ut cum sui de coelo delapsum hominem quandoque , ne ipso quidcm dissentiente, clamarent. Hunc perturbatum civitatis tuae statum, Princeps,. cum diutius ferre non posses, optaresque cives tuos, qui postremorum hominum dominatu premebantur, in libertatem vendicare, principio v I. Kalendas Jun. ejusdem anni Mo c 1 14. Senanima ae populum jussisti illos viginti quinqueviros, quos contra leges, de vetera pacta, ad alendum improborum civitim furorem, crearant, omni illa potestate privare. At illi stilidet annitentibus Liborianis, non pol
statem eis ademerunt, sed nomen duntaxat commutarunt,ut
qui antea viginti luinqueviri', iidem postea Delecti e populo dicerentur. Quid hiat sui Principis auctoritatem ludos facere, si id non erat ρ Neque tamen, ut cras accense infelices adjuvandi stii dio, spei di curamque a ccisti. Animadverteras e classibus in quas rota civitas est tributa , nonnul- lam integram esse totitis hujus perduellionis, & ex aliquos
aliis complures , quos duntaxat caeterorum metus mutos eme-
cerat. Spem igitur cras ingressus, hos, quibus aliquid reliquum crat Any mentis, ad divellendos sese, atque abrumpendos penitus ab omni facinorosorum serietate posse impelli, si modo ieorsim singulas classes alloqui, & sui officii admonere licuisset. Atque edixeras quidem, ut pridie idus
118쪽
Decembres ejusdem anni clames omnes civium, urbe egressae suo quaelibet certo loco mandata sui Principis acciperent. Senserunt Liboriani quid ageretur, & dime minato rumore
evocatos a Principe ad versus cives, eX ea Provinciae parte, quae trans montes dicitur, homin CS armatos, qui civibus audiendo Principis mandato occupatis, urbem invaderent, non modo effecerunt ne quisquam prodiret, sed etiam administro, quem ad eos allegaras, praeciSe negarunt, se, qui
in eadem caussa essent, pisse disjungi. Quae quidem a Liborianis, notis illis clamoribus jactabantur, caeteris interea, ut solebant, timore conticentibus. Addebantur in te, Princeps illustristi me, dicta acerba, Sc minae: ac ne cui civium liceret ad arcem tuam commeare, quatuor ipQs dies portae Omnes civitatis clauis, & custodiis septae tenebantur. His cognitis, cum inter omneS constaret horum omnium malorum opificem, atque architectum esse Liborium, ratus eo abstracto caeteros ad frugem posse corrigi, missis ad coenobium Abdinckhomense gravissimis e tuo consilio viris, eo a cito cima vetori, tum novo senatu, illum vel noxae dedi, vel
dum in judicio objecta stibi crimina dilueret, ab ipsis haberi in custodia jussisti. Senatus cum in tam aequis postulatis Principi reluctari non possiet, essetque ipse a Liboriana factione creatus consul non obscure homini iratior, tamen arctiorem custodiam, & vincula deprecati, censuerunt fatis fore si in curia tantisper attineretur. Vocatus ille in curiam primum tergiversari, deinde cum iterarentur mandata, aperto capite illudere, & minas de more jacere. ad extremum cum senatus, ut saltem in speciem mandata, quae a ceperat, exhausime videretur, missis apparitoribus hominem ut imperata faceret, vellet cogere; ille cum domum suam a malis hominibus cinxisset, ac prieter minora tela etiam ex ipsis urbis moenibus advecta aliquot minora curulia tormenta, pro fenestris suis collocasset, non dubitavit in ministros Reipubl. explodere. Sed hoc quamvis indignum facinus inusitata quadam audacia, atque impudentia haud multo postn 3 cu
119쪽
. Ioa LIBER III. cumulavit. Habebatur forte senatus, clim Liborius cum se quenti suorum manu, quorum singuli telis erant accincti subpallio, in medium consessum venit. Praefatus, liquere sita jam illud esse, quando conssiciari totius animos civitatis, &coalescere oporteat, orat senatum ut jam tandem aliquando decernat, velit necne suis, ac suorum consiliis parere. Cum senatus cunctaretur, Liborius cum suis procumbit in genua, ac suos quidem jubet tertium orationem dominicam pro- rvinciare, senatum Vero intereaviatuere, quid sibi faciendum putet. Et jam belli isti procatores, reductis palliis, tela Ostcntabant, quibus, nisi mos cis esset gestus, in senat rum caede bacchari certum erat. Quid quaerist Senatus tam p senti periculo perterrefactus obsignatis tabulis confimmat, se in omnibus, quae ad Liborium, Husque partes pertinerent, cum ipso osse facturos. Has tabulas cum accepisset Liborius reverenoer exosculatus, gratiis actis, ac decem l loris in vinum senatui, nomine populi donatis, ita discestitui qui praeclare sibi rem gessisse videretur. Ex eo tempore in pejuSomnia ruere coeperunt, eoque res evasit, ut Januario anni MDCI v. senatu ex Liborianis creato, ipse Liborius consul renunciaretur. Quid in eo consulatu ab improbis hominibus, Princeps Illustrissime, non pertulisti Z Antiquissima pacta, Principumque constitutiones Violatae : ademiaptum tibi per summam injuriam supremum in urbe rerum criminalium.arbitrium : cives, qui aliquid contra consulis audaciam mutire essent ausi , inusitatis suppliciis vexati: interdictum severe omnibus ne ad te appellare, aut confugere auderent: conducti novi tribuni, signiferi, aliique rei bellicae administri: tormenta pro moenibuS Posita, ut, quod dicere solebat Liborius, tibi Principi suo, vel ad mensam accumbenti negotium facesserent. Quid quod non er buit primariae Ecclesiae nobilissimo Canonicorum Collegio denunciare, ut alium sibi Antistitem providerent. Nonne eosdem Canonicos, caeterosque omneS Ecclesiasticos, acro ligiosos homines, etiam cum nihil urbi impenderet adversi,
120쪽
PANEGYRI cI. IN publico edicto ad Umpani sonitum, proposita fortunarum, ac vitae jamira, arma sumere, & in excubiis militari more agitare compulit Z Nonne eosdem omnes, atque adeo tuos
quoque, Princeps Illustrissime, consiliarios, & qui Rei
caussa ad provincialem conventum cum mandatis mittebantur, ipsum quoque totius provinciae quaestorem, pedem ex urbe efferre suo injussiti vetuit 8 Ac sperabas quidem ordinum totius provinciae auctoritatem, qui v. Non. Mart. in conventu Driogebergensi adfuerant, aliquod apud eos pondus habituram , qui per idoneos homines, Paderbornenses etiam atque etiam admonuerant, Viderent, ne quod eorum gratia tota provincia detrimentum caperet. At illi parum ab cis pacati rc tulerunt, neque obscure cognoverunt deliberatum illis esse, & protectorem sibi asciscere, & caetera quoque hujus provinciae oppida, si fieri posset, in societatem perduellionis attrahere. Interea ipsis auctoribus rumor incessit, fore ut urbs obsidione premeretur, quem eo consilio sereban ut Ecclesiasticos in urbe retinerent. itaque circa idem rem pus, non est veritus Liborius primariae, & Cathedralis Ecclesiae Canonicis minari y si urbe excessissent, nullam maximi templi partem integram esse mansuram. Nimirtrin jam omnia in urbe poterat, cujus crudelitatem multi jam Ecclesiastici, multi cives ut vitarent, ex urbe se eduXerant. Caeteri in perpetua formidine verssebantur. Etenim cum ipse cland cstinis habendis coetibus omnia ferme perfecisset, tamen assecutus summum inter cives imperium, adeo non f rebat eos coire, ut nullus paullo melior civis alium convenire posset, quin si ad Liborium a suae factionis hominibus, quos in haec talia perquam intentos habebat, ejus nomen esset delatum, compedes, gravesque poenas pertimesceret. Circa idem tempus vulgato jam illo, de quo dixi, rumore, quatuor-viri delecti , qui arma & praesidia Liborianae dominationis curarent, unusque ex iis missus, qui pecuniam, copiasque Contraheret. Haec circa Pascha anni MDCM: gerebantur, quo tempore prope jam sepulta erat , Princeps Illu-