Monumenta Paderbornensia, ex historia romana, francica, saxonica eruta, et novis inscriptionibus, figuris tabulis geograficis & notis illustrata. Accedunt Caroli M. Capitulatio de partibus Saxoniae, ex antiquissimo ms. palatino Bibliothecae Vaticanae

발행: 1672년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

aoψ LIBER III. Illustrissime, tuae salus civitatis, nisi eam admirabili tua providentia , ac celeritate excitasses. Quam ad rem alumento

inprimis fuit ille cum regii sanguinis splendore, tum belliacae virtutis gloria Illustrissimus Joannes Frisiae Orientalis,&Rilbergae Comes, Esenae, Sicdesdorpi, & Guilmundae

.so, Dominus, in quem vere cadit illud S. Augustini de Boni facio Comite, cum de virtute militari servire fidei, quam habet in C M α i s T o. Tametsi enim tota haec, quam adhuc descripsimus, seditio, non religionis causta praecipue

Crat exorta, quia tamen HuS auctores omnes Catholicam religionem execrabantur, jamque decreverant, nullum praeterea Catholicum in senatum legi oportere, certum est eos suis illis, quae commemoravimus, sceleribus eo intendisse, ut si res procederet, Catholica Rcligio his locis funditus interirct. Hoc cum vir sapientis limus intelligeret, facile colligendarum copiarum, & seditionis opprimendae provinciam suscepit. Itaque tametsi febri laboraret, quia tamen omnis mora perniciem potuisset afferre, silentio noctis profectus, I x. Kalend. Maii apposita suis ipse manibus pulveraria machina, nisus est, intimam urbis portam disturbare nam duas jam & pensiles crates nullo negotio dejecerat); sed cum ejus impetu cffractis tantum aliquot asseribus, non esset aditus patefactus, excitique Liboriani, aliquot e militari turba, de moenibus glandibus plumbeis trajecissent, ingenti animi constantia Comes, cum jam labris accessione

conflictaretur, contempto manifesto vitae periculo, suos a fuga retraxit. Hac ejus constantia erecti bonorum civium

animi, qui ad id loci Liboni oppressi dominatu tacuerant, ac divisa in factiones civitate, induciae tandem, Sc commCatus ad te illustrissimum Principem est postulatus. Interea majora tormenta advehi jussa, & ad acriorem obsidionem apparatus fieri, cujus metu ad extremum v I. Kalend. Maii Urbs, nullius inus civis fanguine, est dedita, i pieque per-dhellionis au chor, a civibus hominis immanitatem detestantibus,Victori traditus.Non possit in hoc loco committere

quin by Cooste

122쪽

PANEGYRICI. Iosquin impudentia quorundam mendacia commemorem, quΟ-rum gratia haec ipsa, ex actis publicis, paullo pluribus sum

persecutus. Etenim cum is, de quo adhuc locuti sumus, Li- . borius Wichardus in carcere vinetus teneretur, ac Lutheria- ni Praedicantes, qui templum forense S. Pancraui antea tenuerant, fuga essent elapsi, ipsius rogatu quidam Cathedr iis Ecclesiae Vicarius, & e Societate JEsU P. Fridericus Vachtendunckius hominem adiit. Hujus colloquiis permotus, tandem ad Catholicam Ecclesiam se contulit, Catholico ritu sua peccata confessus, & sacra Eucharistia munituSest, ac non modo pro tribunali, cum jam lata sententia damnatus esset, verum etiam clim jam inibi csset, ut ulti' mum supplicium lucret, Catholicam fidem quam esset amplexus, usque ad ultimum spiritum retinere velle professus est. Hac ejus vulgata convcrsione irritati P edicantra, eam apud rude vulgus incredibilibus mendaciis obscurare conati sim t. Edidit enim contra P. Friderici de hac re comment rium quaedam nugamenta, Joannes Nigrinus, ad D. I ho-mae Susati Praedicans, quibus pro vestibulo apposuit Philippi Nicolai praefationem. Ea praefatione ex Ganguiphi Hergundi, ut ait, libris quatuor de rebus Padcrbornensibus haec narrantur, ex quibus quam sit hoc hominum genus ingeni sum ad comminiscenda mendacia quivis intelligat. Primo igitur v. Kalend. Maii narrat detruso in carcerem, ac de pede suspensio, papillas abscisas, ac fervens oleum vulneri- . bus, naribus vero liquoris, e faecium halitu, ardore ignis expressi, quem Germani vinum ardens, sive adustum, Italiaquam vitae appellant, tres ampullas infusas. Atqui ex actis publicis certum est, Liborium conluctas quoque quaesti O-neS deprecatum, omnia crimina fassum esse. Deinde refert Praedicans, Pridie Kalendas Maii, cum se Liborius in judicio, magno animo defenderet, abs te, Princcps Illustrissime, per duos administros jussum esse sine judicio, aut sententia evestigio foras ad supplicium rapi. Atqui constat Liborium via & ordine, uti jura Caesarea praecipiunt, interrino gatum,

123쪽

Idis L In κα ILI. gatum, auditum, omnia palam fassum, ac denique damn tum , supplicem factum, ut humari posset. Id quod plurimorum, qui judicio interfuerunt, testimoniis compertum cst, sicut & illud quod de professione Catholicae fidei antea

narravimus. Atqui Praedicans facit Cum, cum duceretur, atque a duobus Jeluitis sollicitaretur, respondentem, non sentire se cum cis, fidem se habere, quam nemo sit erepturus.

Addit illud quoquc, Liborium cum sibi ultro ad supplicium

vestes detraxisset, ad te, Princeps Illustrissime, convcrsum, sic locutum esse: Adesdum Episcope THEODORE, & pota largiter sanguinem meum, quem tamdiu sitisti. Nimirum Lutherianum magis haec oratio decebat, quam falutatio Angelica, quam qui supplicio interfuerunt pie pronunciatam a Liborio, magno consensu testantur, atque etiam ad implorationem DEI matris adjunctum: Sancti Angeli, & omnes electi DEI orate pro me. Sed Praedicantibus majus flagiatium est precari Sanctos, quam calumniari Principes. Queritur .postremo Praedicans de mortuo haec vulgari, qui de

se nihil testari possit. At testari possunt tot viri honestissimi

qui interfuerunt, Sc postremas morientis voces ac PCrunt.

Scilicet unum hac istis hominibus curae est, ut rudem populum quibuscumque artibus sibi devinctum teneant: . quid prudentes sentiant, nec nocci faciunt. qui facile intelligunt, . cis, qui audeant mentiri populo, hominem palam, audiente populo salutationρm Angelicam pronunciantem , maledixisse suo Principi, eisdem non deesse artes, quibus infelici plebeculae persuadeant sacras litteras aliquid dicere, quod Spiritui Sancto nunquam in mentemvenerit. Certe id unum suo illo libro egit Nigrinus, neque tamen eo contentus, cim metueret, ne parum esset in Bibliis praesidii, opem quoque a famosis libellis accersiit. Prinlicantibus enim pluris est Pas quillus, quam S Jacobus Apostolus. Itaque si quid e S.I Nigrantis eis objicias, in promptu est illud Lutherianum: Non ΝΤΤ'' est in canone: sin autem e famoso libello mentiaris Henria cum Jestitiam Antverpiae MDCI. XII. Aprilis publice exu-

124쪽

PANEGYRICI. DIstum, nefandi flagitii poenas dedisse, id nimirum perinde

atque Euangelium credi oportet, tametsii Senatus AntvC piensis obsignatis, & palam editis litteris, adeoque tota civitas testetur, nullum unquam Jesultam Antverpiae reum

actum esse, nullum supplicium luisle., Sed quid ego hujus diei candorem atque laetitiaim Nigrini mentione infusco Ad te redeo, princeps Illustrissime, quem dicere institueram, condenda Academia, paci & tranquillitati publicae consuluisse. Docuerant enim te civiles hae turbae, cos qui rebuS novis studeant, hominibus fere rerum omnium ignaris uti,

quod ii fere impetu quodam animi, & furore ad deteriora rapiantur. Qui vero docti sunt, praeterquam quod liquidius res omnes intelligant, longeque quid ex quaque oriri possit

incommodi prospiciant, tum vero certissimum est, quod ab Agellio scriptum est, qui bonas artes sinc ri Cr Cupiunt, a P- NH. Att. Petuntque, eos esse veImaxime humanislimos. Itaque Liborius noster hominum legendi, scribendi rudium opera plurimum utebatur, quem compertum est palam in suis illis co tibus concionantem, veteres quasdam litteras, quas nescio quid ad lignitatem, do libertatem civitatis pertinere discret, palam plebi recitasse, ac subinde gratulatum est C, Catem p ra obtigisse huic urbi, ut non miniis litterarum imperiti, ac Doctores intelligerent. Tum vero nominatim quempiam percunctabatur omnium injectistimum , ccquid haec intelligeret 8 cui ille, tametsi postea apud alios, si seorsim interro, garetur, se nihil intellcxisse fateretur, tamen in illo conventu annuebat. Ita homines ignaros assuefaciebat, ut quicquid ipse protulissct, licet cuju1 modi esset ignorarent, tam n con

tinuo sua acclamatione comprobarent. Qui vero Crans cruditi , quia numero vincebantur, ne alios sui erroris admon

rent , Vulgaris furoris formido retardabat. Quare, si unquam alias, eo tempore cognitum est, ex usu esse Rei p. ut abundes hominibus doctis, atque intelligentibus, ut inicia plebs eorum 8c doctrina informetur, ne crrct, & multitudine reprimatur, ne insaniat. Faciunt vero ad id plurimum ea gymna-o a si a

125쪽

χo8 LIBER III. sia quae intelligendi vim,ae prudentiam plurimum exacuunt,

atque adolescentum animos quam longissime a temerario &furioso vivendi more, ad rationis leges & instituta traducunt. Deinde quae cum honestissimis litteris, verae religionis, &saiammoniae curam, quam archissime copulant. Ubi cnim sunt de religione lites, atque dissidia, diuturna pax esse non potest. Ac ne quidem ubi falsa aliqua disciplina, vera religione abjecta, sola retinetur. Proprium enim est falsiae doctrinae, ut constare sibi non posit, neque leviores solantcsic errorum inter se, quam cum Veritate conflictus. Qua igitur in urbe omnes idem inter se, & cum iis, qui toto orbe, omnibus aetatibus pietate floruerunt, de divinis rebus sentiunt, habetque magnam cruditorum hominum facultatem, eam certum est praestantibus conservandae publicae quietis, &colendae concordiae adjumentis abundare. Iccirco Liborius noster, quo tempore maxime perturbandae atque pervem tendae civitati erat intentus, levero edicto vetuit, ne quis

adolescens, qui ad Collegium S ictatis J Esu, discendi

caussa, itaret, cujusquam civis hospitio uteretur, neve cives eo liberos suos mitterent. qui contra fecisset, isqvmquaginta taleris multaretur. Nimirum ingens erat inter illa quae rudi plebeculae, in seditiosis illis conventibus venditabat, &haec quae in Catholicis, & bene institutis gymnasiis juventuti

praecipiuntur intervallum. Ibi enim popularis licentia, em nata peccandi impunitas, & rerum omnium perturbatio

quaerebatur. Hic DEI timor: magistratuum veneratio, atque observantia: modestia, & pacis amor, teneris mentibus

inseritur. Sed non providebat infelix, quod. adolescentes ipsius minis, atque edictionibus prohibiti, in scholis a magistris non didicissent, id e tristi dus cxitu, & justissimo Eipplicio esse cognituros. Quando enim liquidius demonstrata cst furiolarum ejus concaonum VanitaS , quam cumstans ad infamem columnam, omnia sui consulatus probra Objectantibus, os praebebat: clim clausi moenibus, & sine sua tesscra portis egredi vetiti Ecclesiastici: cum excruciati, hibe

126쪽

PANEGYRICI. t OR hiberno coelo, gravissimo gelu cives: cum mulier quae ut

rum ferebat, in publico, ubi ad ludibrium vulgi erat exposita, abortire coacta jactabatur Z Quid ρ ipsum ejus supplicium nonne conjunctum fuit cum evidenti testificationedia vince de his rebus voluntatis ρ Etenim Liborius, qui, ut demonstravi, Praetore, quem a Principe creari mos est, excluso, summam sibi in puniendis delictis potestatem arrogabat, - vi I. Kalend. Martii anni MDC I V. inopem civem Paderbo mnensem Jodo cum Dul manium, miserrime, & obscoenissime tortum, pracipiti sententia, de infelici ligno, quod nil per ipse posuerat, suspendit. Altero post mense, pridie Kalend. Maii, cum Liborius meritas poenas daret, hic ipse suspendiolus, manare palam ubertim ex ore, naribus, manibuS, pedibus, oculis recentem languinem, ipsum sesquidiem lare a tota multitudine est visus. Accessit quoque ad spectaculum Illustris Frisiar & Ridbergae Comes, tantae rei gravissimus testis, tuque ipse, Princeps Illustrissime, ad hi to tabellione,& idoneis testibus, rem publicis tabulis mandari iussisti. Quae res documento sit omnibus, ne adversus magistratus legitimos, & Principes temerariam plebem commovcant: ne alieni sanguinis sint appetentes: ut suo dolori, '& insolenti vindictae cupiditati frenos injiciant: ut homines se meminerint, inter homines versari. Sed nimirum, Princeps Sapientisi, me, grave tibi& luctuosum visum est, hoc, e tam tristibus, &cruentis exemplis, tardum nimis discendi genus. Mavis jam inde a prima pueritia sic informari cives tuos, ut D E O , R tioni, Magistratibus, Legibus, Parentibus morigerari, comprimere appetitiones, domare iracundiam, omnibus se vir tutibus & bonis artibus ad Reip. salutem,commoditatemquCexornare consilescant.

127쪽

LIBER III.

Uustrissimum Principem, in Academia instituenda, Eccle siasticorum, in Religiosorum lominum commo

dum cIγ dignitatem spectasse.

Raecipuum vero tibi, Princeps Illustrissime, studium semper fuit, ne ea pars gregis CHR 1 sT I, quae eximiam quandam vitae sanctinaoniam profitetur, nullis, quae quidem cum suo more & instituto congruerent, commodis, vel ornamentis careret. Quoniam vero omnes E clesiastici ordinis viri, in eo praecipuam quandam sunt gloriam adepti divinitus, quod divinam illam mensam, in qua Agnus DEI qui tollit peccata mundi, situs est, circuminstant, atque, ut alicubi loquitu et D. Gregorius Nagianze-nuS, 'propinquant ad 'propinquantem D E U M , propteris ' ' magnis largitionibus, & impensis eos ad dignitatem tanεi sacramenti complectendam animo, & digna pietate colendam excitare studuisti. Itaque constituto annuo vectigali in primis lauto &'magnifiw, solennem ejus pompam, gine post Pentecoston quotannis instituitvsi celebriorem augustioremque reddidisti. Neque eo rententus, nullum praetermisisti in tota tua dioecefi coenobium, quod non perpetuisVectigalibus auxeris, eo pacto, ut quoniam a plerisque hac rem pestate non, quanti par est, fieret illa victima sanctavius deletum est chirographum, quod erat contrarium nobiS, 1 Scurae esset certis e m, statisque honoribus prosequi Nullus porro honor videtur tantium Sacra mentum perinde decere, atque ipsorum Ecclesiasticorum, qui ejus administrationi sunt consecrati, morum integritas, atque scientia. Si enim recte & ordine fit in Ecclesia, quod sine lumine nunquam Eucharistia deferatur, ut' nempe profiteamur in ea vere esse praesentem eum , qui a sapiente dicitur, eam Aor Meis aeter , ut ait Honorius III. quanto magis clabo

128쪽

Hers. 28.

randum est, ne qui eam conficiunt, aut certe conficientibus ministrant, Sapientia, de qua ibi est sermo, vacent 8 Nam, ut ibidem legimus, Neminem Eiligit DE Us , nise eum qui cum imSapientiai thabitat. Es enim pretiosorseis. Qui locus aliquanto est 1ia Graeco illustrior, ubi legimus D νειφίαιπνοι κλα, id cst, qui cum sapientia, velut conjuge, habitat. Licet autem nemo justus, quamvis litterarum rudis, sapientiae sit expers, docet tamen Apostolus, quis sit ille, qui ardentiore quodam

amore diligat Sapientiam. nempe: uisime uxore es, selisitiu i mr. c.' es, qua Domini siunt, quomodo placeat Deo. Quantu m cnim teri oti 14n obsequio feminae, in educatione liberorum, in procuratione rei familiaris consumunt, tantum ei suppedi tat ad serviendum praecepto Apostoli: Attende tibi iυ-ῶ- 1 Dim. .ctrinae. Quemadmodum enim lumen & in se purum quid- dam atque practarum est, & natura sua factum ad alia quoque illustranda: ita hominem Ecclesiasticum, queri CHR. I- Matth. s.s T V s Dominus lucem mundi non dubitavit appellare, d cet non modo omni erroris, aut flagitii nota Carere, sed c-tiam vitae innocentis exemplis, & praestantis scientiae luce 'eaeteris omnibus viam ad Sapicntiam ostendere. Igitur qui

sic comparatus est, is demum est, qui sapientiam sole longe clariorem , quasi quibusdam sempitem is nuptiis desponsi atque devinctam habet. Musi nodi si omnes essent, qui altaria Christianae Ecclesiae circumstant, ejusque opibus aluntur., quis stiperiorum temporum felicitatem desideraret pQuid cnim tot homines tenebrarum, & errorum non discuterent, si cum aeternae sapientiae luce perinde atque sponsit essent copulati Θ quis alibus ducibus non omni celeritate ad Veritatis arcem convolaret 8 quis tam abhorrens ab omni studio virtutis, qui non se ipse retexercit Tatium hominum copiam ut haberent majores nostri, sedulo curabaiar, ut qui ad tam excellens degendae vitae genus a D Eo vocarentur, ii omnibus, quaecum eo non discreparent, liberalibus artibus

cxpolirciatur. Audi enim, Princeps Illo strissime, quid pra cipiat Concilium Aquis ranense, sub Ludovico Pio Caesi,

129쪽

re, in quo Canonicis vivendi regula e sanctorum Patrum monumentis est proposita, quae regula cum in aliis Ecclesiis Germaniae aliquot sae la, tum in Paderbornensi usque ad Bernardum IV. Hus nominis Antistitem, id est, visque ad

annum M CCXXVIII. viguit. In Ca igitur cap. C ai I. sic s.Lhais habetur: Refigiosi me ordinem eanonicum servent, cir Praelatis suis, ae Magi is honorem debitum humiliter impendant: ut horis

' eamnieis disinum oblisium d oti byme expleant: intus forarique non' solam habitu, cr actu, sed etiam ipso incessu Vreprehensibiles ex

flante ut non otio vacent, non vaniloquio inserviant, non deumctionibus, ct saeteris mirarum it curis incumbant, sed potius aut orat s. aut lectunt, aut quibuylibet Ecclesiae, aut certe propriis utilitatibus vafint, aut etiam actriuis sanis, se diversarum artium erudiantur disiciplinis, ita videlicet, ut nultas in congregatione inutilis aut otiosus existens, stipendia Ecelesiae inofficiose accipiat: ut quotidie ad costationem veniant, ubi ct hane insitutionem, se aliarum scripturarum sanctarum letationes perlegant. De Coenobiis vero, quis ignorat ea fuisse, quod de Corbeia nostra no ' minatim legimus, diversoria, Sc habitacula doctorum, de piorum virorum 8 qui, ut loquitur D. Augastinus, contemptis

ac desertis mundi hujus isiecebris, in communem vitam casti mam. sauciistimamquae congregati, semul aetatem agebant, viventes m. ' ' orationibus . in lectionibus . in dissutationatus: nutu superbili immidi, nulla pervicacia turbulenti, nutu invidentra lividi; θά m desti , verecunia, pacati concordiissmam vitam, er Ditenti mam

in DEUM, grati mum ipse munus serebant, a quo saposse m merans. At nostra tempestate, postquam Ecclesiasticorum hominum ad alia traductis animis, illae laudabiles Pietatis j dc Doctrinae exercitationes obsoleverunt, nihil est quod muremur, tantam vitiorum colluviem in Ecclesia DEI extitisse. Ubi nunc veteres illi Religionis vindices, de satores , ubi facti oratores Z Ubi expcrientes animorum medici ' Ubi divinarum litte arum periti' Ubi illi milesti quadam caritate praediti Antistites Scd quid haec sublimiora commem rot quis non totum se fluxis commodist quis non nefariis

130쪽

PANEGYRI cI. . II 3

voluptatibus dediti Quid caussae esse existimamus 8 num

eam, quam imperite & stulte blaterant non minus per&chae sanctitatis , quam salutaris doctrinae adversarii Praedicantes Z Clamant illi observari non posse caelibatum: plus imponi Ecclesiasticis viris, quam corum humeri ferre possint. Non est ea profecto, non est. Si enim D. Augustini temporibuS, quando, ut ipse narrat, Plerumque ad continentiae clericorum sarcinam subeundam capiebantur inviti, eam susccptam usque ad debitum finem, Domino adjuvante, perducebant, cur desperent, qui sponte hoc vitae genus delegerunt , idem. sibi proclive fore, si eandem, quam viri illi lancti, viam insistant 3 Da mihi hominem a prima pueritia pietatis officiis, & eruditione omni excultum, cui dulce sit inhaerere contemplationi veritatis, eamque cum in rerum - naturalium scientia, tum in diviniore, & de coelo delapsa, omnibus vestigiis indaget, ac denique eam cognitionem, non ad quaestum auramve popularem, sed ad unius D Ei Ιmmortalis inflammandum. cum in suo, tum in ceterorum mortalium pectoribus amorem conferat: nego huic homini otium futurum ad ea cogitanda, sine quibus hi mortalium .infelicissimi se vivere posse diffidunt. Jam vero, quoniam aliud mortales in nostrorum temporum moribus intuentur, nimirum supra fidem eis videntur ,.quae de majorum nostrorum incredibili sanctitate memorantur. Postquam Vero haec exempla desierunt, religionis quoque ipsius auctoritas, quae plurimum apud rudes animas illis sustinebatur, in dubium Vocari, aut certe non tanti aestimari coepta est. Ideo vir doctissimus, atque optime de re Catholica meritus Fredericus Staphylus Osinaburgensis, negat, praeter rectam juventutis institutionem, aliam superesse, exortas de religione lites s

dandi , viam. Adjungam ejus verba, quod die natali primae in Westphalia Academiae, hominis Westphali, tanta gloria

in Academia Ingol stadiensi nostro saeculo versati non meminisse, nefas propemodum esse videatur. Is igitur in epistola, qua Marci Anachoretae aureos libellos, e Graeco ab se

SEARCH

MENU NAVIGATION