M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1827년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 로마

211쪽

Lib. XV. epist.

- XII.

-- XI.

S . - XI.

- XVI.

- XVI.

έ Anno et mense incerto intra

V. C. 7o6 et 7ο9. Lib. IX. epist.

- XVI.

15. XVI.

Lib. XVI. epist.

- XIII.

46. - XIII.

48 - XIII.

XIII.

- XII.

έ - X.

- XII.

- XII.

6. - X.

7. - X.

212쪽

epist.

Lib. X. epist. 35.

- XII.

-32. X.

- i5. - XI.

a4. XI.

Annis incertis.

33. Lib. XVI.

a Is

- XIII.

214쪽

M. TVLLII CICERONIS

. AD ATTICVM

LIBRI XVI.

216쪽

Quo facilius ordo cuiusque epistolae, et rerum quae iis exponuntur series perspiciatur, Epistolarum ad Atticum quasi summarium quoddam proponemus, depromptum eX opere F. Selaoeli, cui

titulus t Geschichte der naem Achra Literatura. Primo libro continentur undecim epistolae, quae ante con xulatum Ciceronis, seu annum V. C. 69o, scriptu e fuerunt. Hoc autem anno nullae sunt: Atticus enim a Cicerone Consule non discessit. Repetitur literarum commercium ann. 69a, tresque epistolae ultimae sunt ann. 693.

Huius anni reliqua pars et totus annus 69έ librum secundum

complent.

Tertio reperiuntur omnes literae, quae ad Clodianas inimicitias spectant, quaeque ad Atticum exsul Cicero scripsit. Quartus liber continet ab anno 696-699, a reditu Ciceronis usque ad M. Valerium Messalam, et Cn. Domitium Calvinum eoss. Ahrumpitur inde commercium a mense novembri 699 ad malum ann. 7oa, quo tempore Cicero provinciam Ciliciam prosectus est. Quae autem et in itinere, et in administratione provinciae scriptae sunt, eae omnes quintum et sextum librum laciunt, cuius extrema quidem data est a. d. xv kal. nov. A. V. C. 7o3 Athenis, quum ibi

Cicero provincia decedens commoraretur.

Septimi libri prima videtur Athenis scripta; secunda Butem Brundisii, quo appulit v II kalend. decemb. Herculanum venit a. d. vIII id. decenib. Pridie nonas ianuar. 7oέ accessit ad Urbem, quam spe triumphi nolebat ingredi. Sed mox recessit, postquam audivit Caesarem, traiecto Rubicone , Romam pergere. Octavo libro exponuntur quae gesta sint per sedecim dicsanu. 7oέ, donec Pompeius a Caesare Brundisii obsessus navibus profugit in Graeciam. Nonus incipit pridie nonas martias ann. 7oέ ad extremum hunc

217쪽

Decimus incipit a. d. m non. april. ad iri id. iunii. Tribus antem his libris sollicitudo Ciceronis et de concilio capiendo dubitatio

deprehenditur. Denique in idus iunias nave conscensa ad Pompeium proficiscitur: post aliquot mensium intervallum seribuntur quaedam literae, ex Epiro, ex castris Pompeii, denique Brundisii, quo post cladem Pharsalicam regressus erat, quae quidem quinque et viginti numero, ab ineunte februario an n. 7o S ad mensem quintilem, undecimum librum cumulant. Rumpitur iterum series eduodecimi autem libri priores quatuor scriptae sunt anu. 7O7, mense malo; sequentes ad medium ana. 7o8 producuntur. Reliquisex huius anni menses librum tredecimum implent. Renovatur commercium post necem Caesaris, id ibus mari. 7o9 , quo ex tempore epistolas ad idus malas quartus decimus habet. Quintus decimus ad nonas quintiles, huius anni; sextus decimus autem ad mensem novembrem procedit

218쪽

Libri huius epistolae partim tinte consulatum Ciceronis, parti in

post consulatum scriptae sunt. Nam toto consulatus illius tempore Atticus Romae fuit, omnium consiliorum et actionum eius monitor, adiutor, et administer. Porro illae, quae Consulatumnntecedunt, quae Aunt numero novem, nimirum usque ad eam

quae incipit, Teucris illa, nihil sane continent quod ad historiam magnopere pertineat. Consequentes vero, usque ad epistolam, Nihil mihi, Al. Messula et 31. Pisone Coss. datae, primum, rem Clodii narrant, ut domi C. Caesaris cum vestitu muliebri deprehensus fuerit, quum pro populo sieret; totumque de re illa i udi- Cium , quo non modo praeter las et aequum, sed etiam praeter omnium hominum opinionem, absolutus suit: deinde, quam mortuo plausu populus Romanus Pompeium exceperit o nobili illa Asiatica expcditione redeuntem. Nam quum nobiles homines, in iis L. Lucullum cuni primis, haberet in sensos : illos, quia hominis Potentiam aegre serrent, adeo crevisse , ut iam sormidabilis posset esse; hunc, quia erepti sibi triumphi de Mithridate, iam sere do- bellato, haereret memoria r non modo obtinere nunquam potuit ut acta sua u populo confirmarentur, deque militum praemiis decerneretur: scd nc illud quidem , ut rebus ab se gestis recitandis Plausus ex animo daretur. Atque id est quod ait epistola xm : Prima concio Pompeii qualis fuerit, scripsi ad te antea: non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non graseis. Quae quidem res omnium , quae deinceps secuta sunt, malorum fons et origo fuit. Nam quod nec per Messalam et Pisonem primo anno, nec per Metellum et Afranium, ex quibus hunc omnibus invitis per largitionem et ambitum, quo acta sya confirmarentur, Creandum curaverat sequenti anno; quod por Flavium Tribunum pleb. ut lex agraria perferretur, impetrare non potuit: coitione facta cum Caesare et M. Crasso , anno tertio obtinuit, Caesare in primis Consule declarato. Tres ultimae epistolae, Q. Metello Celere, i L. Afranio Coss. missae sunt: quorum consulatu de Clodio ad

219쪽

plebem traducendo agi coeptum est. 'Quare si ratio temporum subducatur, intelligemus tam paucas libri huius epistolas , annis amplius octo scriptas fuisse: nempe u Consulatu minimum L. Cae-eilii Metelli Cretici, et Q. Marcii Vatiae, qui aedilitatem Ciceronis Statim secutus est, usque ad eos quos proxime diximus Coss. Scite autem Μanutius primas epistolas distribuisse videtur, et quasi in suum locum singulas revocasse; ut nullo negotio, quando primum inter eos initium scribendi factum est, cognosci possit.

220쪽

M. T. CICERONIS

Ser. Romae A. V. C. 688 mense Quintili.

Constitatum Cicero quum anno sequente Petiturus esset, Petitionis rationem e Onit, et competitorer nominat i. Deinde de iis, qui hoc anno Petebant refert a. Tum rogat, ut sibi ignoscat Atticus, quod eius avunculo Caecilio aduersus Satrium adesse noliaeris 3. Denique pro Hermathena sibi missa gratias agit. CICERO ATTICO S.

Petitionis nostrae, quam tibi summae Curae ESSE scio, huiusmodi ratio est, quod adhuc coniectura , provideri possit. Prensat unus P. Galba : sine suco ac sallaciis , more maiorum , negatur. Vt opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec Praepropcra prensatio. Nam illi ita negant vulgo, ut mihi se debere dicant. Ita quiddam spero nobis

i Vix opus erat, ut moneremuS, harum Epistolarum lectionem planiorem fore iis . qui vitam Attici a Nepote conscriptam adierint ac praelegerint. Nos eam praetermittimus ἔDeile enim cuivis est obvia. TTP. Petitionis nostrae Petiliouis nostrae consulatus. sed futurae anno sequenti. Nunc enim lautum Pren- Sare cogitat, L. Aurelio Cotta, L. Torquato eoss. Coa . - Petiliciis nis nostrae Bene Man. docuit hoc non accipiendum, quasi Cicero iam hoc ipso anno consulatum petiisset. Imo sequente demum anno petiturus erat. Et hoc anno Prensabat, h. e. civibus praesertim in tributis comitiis causam suam commendahut, eorumque animos tentabat ac suffragia sibi eouciliare studebat.

SEARCH

MENU NAVIGATION