장음표시 사용
81쪽
diligentissime. Quintum fratrem meum, si me diligis,
eo numero Cura ut habeas, quo me. Ila magnum binnesicium tuum magno cum ut O au Xeri S.
Ser. Laodiceae mense Μartio A. V. C. 7o3. M. Laenium diligentissimo commendat. M. T. CICERO P. SILIO PROPR. S. P. D.
Aon putavi seri posse, ut mihi verba deessent: sed
tamen in M. Laenio commendando desunt. itaque rem tibi exponam paucis verbis; sed tamen, ut Plane perspicere possis voluntatem meam. IncredibileeSt, quanti suciamus et ego, et Dater meus, qui mihi Carissimus est, M. Laenium. Id sit quum plurimis eius Osficiis, tum summa probitate et singulari modestia. Eum ego a me invitissimus dimisi, tum proptersa miliaritatem et consuetudinis suavitatem, tum quod consilio eius sideli ac bono libenter utebar. Sed vereor, ne iam mihi superesse 'erba putes , quae dixeram de sutura. Commendo tibi hominem, sicut intelligis, me, de quo ea supra scripserim, deberct Comniendare; a teque vehementer etiam atque etiam peto, ut, quod habet in tua provincia negotii, expedias: quod tibi videbitur rectum esse, ipsi dicas. Hominem facillimum liberalissimumque COHnOSCeS. Itaque te rogo , ut eum Solutum , liberum, consectis eius negotiis per te, quam primum ad me remittas. Id mihi fratrique meo gratissimum feceri S.
ci in Verbis Grouovio iusititium videbatur, cui sacile asscutior.
82쪽
Ser. in Cilicia A. V. C. 7o a. Ti. Nerone suo honorifice tractato, gratias agit Silio , eumque denuo diligenter commendat. M. T. CICERO P. SILIO PROPR. S. D.
Nero meus mirificas apud me tibi gratias egit
prorsus incredibiles, ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret, qui a te praetermissus esSet. Magnum fructum ex ipso capies. Nihil est enim illo adolescentegratius. Sed inehercule mihi quoque gratissimum secisti. Pluris enim ex omni nobilitate neminem facio. Itaque, si ea seceris, quae ille per ine tecum agi voluit, gratissimum mihi seceris. Primum de Pausania Alabandensi, sustentes rem, dum Nero veniat. Vehementer eius causa cupere eum intellexi. Itaque hoc valde te rogo. Deinde Nysaeos, quos Nero inprimis habet necessarios, diligentissimeque tuetur ac defendit, habeas tibi commendatissimos: ut intelligat illa civitas, sibi in Neronis patrocinio Summum esse praesidium. Strabonem Servilium tibi saepe commendavi: nunc eo facio id impensius, quod eius causam Nero suscepit. Tantum a te petimus, ut agas eam Tem, ne relinquas hominem innocentem ad alicuius tui dissimilis quaestum. Id quum gratum mihi erit,
tum etiam existimabo, te humanitate tua esse Usum. Summa huius epistoIae haec est, ut Ornes omnibus
tixorem Liviain Drn illam Augustus Postea praegnantem abduxit. MAI. Ex omni nobilitate Nerones Clau
dii, et Pulchri, patricii; Marcelli vero plebeii. Sed uobilitas non a genere patricio mulli enim patrieti
83쪽
EPISTOLARUM rebus Neronem, sicut instituisti atque secisti. Magnum theatrum habet ista provincia non ut haec nostra ad adolescentis nobilis, ingeniosi, abstinentis commendationem atque gloriam. Quare, si te sau toro
usus erit, sicuti prosecto et utetur et u Sus eSt, amplissimas elientelas, acceptas a maioribus, Consfirmare
poterit, et beneficiis suis obligare. IIoc in genere si eum adiuveris eo studio, quo ostendisti, apud ipsum Praeclarissime posueris; sed mihi etiam gratissimum
magnum theatrum Plus ex ista provi ucia petit Tiberius, quam ex nostra. magisque in illa eouspicietur, quam bic, ubi assequutus est sane quae potest ndolescens. Vel, valde conspectum te facit et illustri loco ponit haec provincia r vel . quam Celsus et Poteus es, quum adolescens ummo genere natus , ingenio florentissimo, functis et priscis moribus in tuu Pro vi ucia peregrinatur . et Per te Producitur atque ostentatur, uigua ipso gloria, apud avitos familiae clieutes: ut 2,29. GRUN. i Εrncstius haec verba uncis inelusit, ut insititia. Equidem etsi aD- lea sic defendi posse Putabum, ut Asia dicatur maius theatrum haberct quam Cilicia, ubi non tanta sit hominum copia, qui de Neronis ingenio iudicare poSsint, nime tamen magis ad Ernestii sententiam auimus incli-
Scr. in Cilicia A. V. C. 7ΟΣ. Petit ut Hisponem iuuet in Pactionibus ab eo 'ro magistro scr*turae cum cisitatibus Bithoeniae conficiendis. I. T. CICERO P. SILIO PROPR. S. D.
Cum P. Terentio Hispone, qui operas in Scriptura
pro mugistro dat, mihi summa familiaritas Consuetudo quo est; multaque et inagna inter nos osticia paria
eras in scr*mra ) Nugotia Du- Plura vero est ratio tota 'ribli Cano Uieanorum curat. Eodem scissu dixit ruin, qui vel decumas. vel Dortoria , epist. 9: Est in ol'cris societatis. SG ι- vel Pascua redimunt. MAN.
84쪽
et mutua intercedunt. Eius summa existimatio agitur in eo, ut pactiones cum civitatibus reliquis conficiat. Non me praeterit, nos eam rem Ephesi expertos esse, neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse. Sed quum, quemadmodum omnes existimant et ego intelligo, tua tum summa integritate, tum singuIari humanitate et mansuetudine Consequutus es, ut libentissimis Graecis, nutu , quod velis, consequare :peto a te in maiorem modum, ut honoris mei causa, hac laude Hisponem assici velis. Praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo est, non solum ob eam causam , quod ea societas universa in meas de est, sed etiam quod plerisque sociis utor familiarissime. Ita et Hisponem meum per me OrnariS, et societatem mihi coniunctiorem seceris, tuque ipse et ex huius observantia, gratissimi hominis , Ot ex sociorum gratia, hominum amplissimorum, maximum fructum capies, et me summo beneficio affeceris. Sic enim velim existimes, eX tota tua provincia, omnique
isto imperio, nihil esse, quod mihi gratius sacero
Paetiones Pro pecunia publicanis sere semper oriebatur in exaelione debita. Nam inter sociorum civitates vectigalium. lD. et publicanos Romanos cOutroversia
85쪽
Scr. Romae A. V. C. 7o7. Caecinam exsulem in colligendis Asiaticae negotiationis reliquiis
Commendat. M. T. CICERO P. SERVILIO PROPR. S. D.
A. Caecinam, maxime proprium clientem familiae Vestrae , non Commendarem tibi, quum scirem , qua fide in tuos, qua clementia in calamitosos soleres esse, nisi me et patris eius, quo sum familiarissime usus, memoria, et huius sertuna ita moveret, ut hominis , omnibus mecum studiis ossiciisque coniunctissimi , movere debebat. Α te hoc omni contentione peto, sic, ut maiore cura, maiore animi labore, petere non possim : ut ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam commendatione saceres in hominem tantum, et talem, calamitosum, aliquem asserant cumulum meae literae, quo studiosius eum, quibuscumque rebus possis, iuves. Quod si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus ut opinio mea sert perte consequuti. De qua tamen magnam Spem habemus, freti clementia collegae tui. Nunc, quum tuam iustitiam sequutus, tutissimum sibi portum provinciam istam . esse duxit; etiam atque etiam te rogo atque
Pompeianas partes sequutus ernt, et Caesari praeterea . scripto libro, maledixerat. Epist. . lib. V l. IB. Collegae tui Caesaris , qui secundiam consulatum cum Servilio gessit.
quum Caesari de salute Caecinae. h. e. de reditu in urbem suppliculum est, nec impetratum. ID. αὶ Caesaris; qui erat Servilii collega in auguratu . idemque in Consulatu secundo eius collesn suerat.
86쪽
Oro, ut eum et in reliquiis ' veteris negotiationis colligendis iuves, et ceteris rebus tegas atque tueare. HOC
mihi gratius sacere nihil potes.
1 Beeta hane leetionem Benedi- Selisitetium malle reliquias. i. e. n eius defendit. Ernestius dedit reli- mina nondum ex ita ex negotiatione quis praceunte Graevio. - Patet ta- Miutica. . T. meu ex novissimi editoris Paris. nota.
Scr. Romae A. V. C. 7o7. Commendat Andronem Laodicensem. M. T. CICERO P. SERVILIO, PROPR. S. P.
Ex provincia mea Ciliciensi, cui scis τρεις διολησεις Asiaticas attributas esse, nullo sum familiarius usus, quam Androne, Artemonis silio, Laodicensi; eumque habui in ea civitate quum hospitem, tum Vehementer
ad meae vitae rationem et consuetudinem aCCommodatum. Quem quidem multo etiam pluris postea, quam decessi, facere coepi, quod multis rebus eX pertus sum gratum hominem , meique memorem. Itaque eum Romae libentissime vidi. Non te enim sugit, qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam inulti grati reperiantur. Haec propterea scripsi, Ut et me non sine causa laborare intelligeres, et tu ipse eum dignum hospitio tuo iudicares. Feceris igitur mihi gratissimum, si ei declararis, quanti me sucias: id est, si rcceperis eum in sidem tuam, et quibus
cumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris, adiuveris. Hoc mihi erit vehementer gratum : idque ut lacias, te etiam atque etiam rogo.
87쪽
Scr. Romae mense Sept. A. V. C. 7o7. Servilii literas sibi gratas fuisse testatur; ut de Prouinciae Aaiae statu scribat, Petit; incia sua Promittit. M. T. CICERO P. SERVILIO ISAURICO, PROC. COLLEGAE, S. I .
Gratae mihi vehementor tuae literae fuerunt; ex quibus cognovi cursus navigationum tuarum. Significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis .
qua mihi nihil poterat esse iucundius. Quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re publica id est, de statu provinciae, de institutis tuis sumi
liariter scribes. Quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam , tamen libentissime ex tuis literis Cognoscam. Ego ad te, de reipublicae summa quid Sentiam , non Saepe scribam, propter periculum eiusmodi literarum. Quid agatur autem, scribam saepiuS. Sperare tamen videor, Caesari, collegae nostro PQ Curae , et esse, ut habeamus aliquam rempublicam: cuius consiliis magni reserebat te interesse. Sed, si tibi utilius est, id est, gloriosius, Asiae praeesse, et istam partem reipublicae male assectam tueri: mihi quoque idem, quod tibi et laudi tuae prolaturum est, optatius debet esse. Ego, quae ad tuam dignitatem pertinere arbitrabor, summo studio diligentiaque curabo; in primisque tuebor omni Observantia Clarissimum virum, patrem tuum: quod et Pro vetus tute necessitudinis, et pro beneficiis vestris, et pro dignitate ipsius sacere debeo.
i) Verba id est, de statu PDOMO- ciue Ernestius insit i l iv putabat, cui non assentior. Nam Cicero ipse linenduere debuit, ut verba de rePubliea
quo sensu ncci Pienda essent Servilius sciret.
2 In auguratu. Quomquam in impontifex maxiluus svit. lanicu utium augur. Plii lipp. ll, 33, CELL.
88쪽
Scr. Romae A. V. C. 7o7. C. Curtium , Mι in fidem recψiatur, commendat. M. T. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE, S. D.
C. Curtius Mithres, est ille quidem, ut scis, libertus
Postumi, familiarissimi mei: sed me colit et observataeque, atque illum ipsum, patronum suum. Apud eum ego sic Ephesi sui, quotiescumque sui, tanquam domi meae. Multaque acciderunt, in quibus et benivolentiam eius erga me experirer et fidem. Itaque si quid aut mihi, aut meorum cuipiam in Asia opus
est, ad hunc scribere consuevi; huius tum opera et fide, tum domo et re uti, tanquam mea. Haec ad te eo pluribus scripsi, ut intelligeres , me non vulgariter, nec ambitiose, sed ut pro homine intimo, ac mihi Pernecessario, scribere. Peto igitur a te, ut in ea Controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus, quantum fides tua Patietur, quantumque tuo commodo Poteris, tantum et honoris mei causa commodes: etsi, ut eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit. Si et mea commendatione et sua probitate assequutus erit, uti de se bene existimes, omnia se adeptum arbitrabitur. Vt igitur eum recipias in fidem, habeasque innumero tuorum, te Vehementer etiam atque etiam rogo. Ego, quae te velle, quaeque ad te pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque Curabo.
Vulgariter) IIoe ex ed. έ7i res lituerunt Victor. Graev. Een. Alii Mulgare, quod est iu purisque Mss.
89쪽
Ampii Balbi libertum Menandrum commendat. M. T. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE, S. P. D.
Quia non est obscura tua in me henivolentia, sic sit ut multi' per me tibi velint commendari. Ego autem tribuo nonnunquam in vulgus: sed plerumque necessariis in hoc tempore. Nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. Eius libertum , T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum, et patrono et nobis vehementer probatum. libi commendo maiorem in modum. Vehemente Umihi gratum feceris, si, quibuscumque rebus Sine tua molestia poteris, ei commoduris. Quod ut facias,
te vehementer etiam atque etiam rogo. Vale.
1 Non hic ad contemptum PersOnarum dicitur, sed 'est Promisciae, sine delectu magno. ERN. Frugi et modestum Frugi et nequam Opponuntur. Est autem Propria laus tu scrvo, et in liberto : sed transfertur etiam ad ingenuos t et iurege quoque Deiotaro frugalitatem Cicero laudavit. Nam in oratione Pro illo habita, omnes, inquit, Stant in illo regiae Mirtutes, sed praeciPue singularis et admiranda frugalitas. MAN.
Scr. Romae A. V. C. 7O7. Commendat T. Agusium, Meterem amicum. N. T. CICERO P. SERVILlo COLLEGAE, S. D.
Multos tibi commendem necesse est, quando omni-hus nota nostra necessitudo est, tuaque erga me henivolent in . Sed tamen etsi omnium CaUSa, quOS Commendo, velle debeo; tamen cum Omnibus non eadem
90쪽
mihi causa est. T. Agusius, et comes meus fuit illo miserrimo tempore, et omnium itinerum , navigati O-num , laborum , periculorum meorum Socius: neque hoc tempore discessisset a me, nisi ego ei permisissem. Quare sic tibi eum Commendo , ut unum de meis domesticis ot maxime necessariis. Pergratum mihi seceris, si eum ita tractaris , ut intelligat, hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.
Magno usu Recte sic Gruter. Vulgo usui. ERN.
Scr. Romae A. V. C. 7Ο7. Caerelliae negotia et procuratores commendat. M. T. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE, S. D.
Cuerelliae, necessariae meae, rem , nomina, POSSOS-siones Asiaticas commendavi tibi praesens in hortis
tuis, quam potui diligentissime ; tuque mihi, pro
Caerelliae Ηaee millier, Philosophiae dedita, vulde Ciceronem Oh- servavit, eiusque scripta libenter legit. Epist. at ad Att. lib. XIII: Miri e Caerellia . studio Midelicet mi. losophiae fragrans, describit a tuis risios i sos de Finibus habet. Dio lib. XLVI Caleni verba recitat, lascivam,
ac libidinosam cum Cerellia consue. tudinem Ciceroni exprobrantis. ΛΙΑΝ.- Meram hanc Caleni et ipsius Dionis, Cieeroni insensissimi. calumniam esse nemo dubitaverit. Corradus tamen adducit testimonium Quintiliani et Ausonii, sed neutrum nil rem. Quintilianus tantum epistolae a Caerellia quidem scriptae, sed nequa. quam amatoriae, locum recitat; literae autem ad Caerelliam, quas Auso-uius Proseri, non sunt Ciceronis, sed Apuleii. Haec adnotat Movgavit. cui quidem Sch. adsentitur. At I. V. L. errasse Corradum miuime putat. Nam que in Auson. idyll. t 3 locus mutilus esse videtur: Esse uentrium in Mita philosophum, in grammatis amatorem ; '' in Praecertis omnibias exstare seMericarem, in vistolis ad Caerelliam stibesse Petulantiam. Contici enim potest, quod nil misit I. V. L. librarios quosdam , ne sumam Ciceronis laederent, consulto omisisse Ciceronis. Imo Quintilianus vl, 3 , de Epistolis Ciceronis ad Caerelliam loquitur. LEM.