M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schützii additis commentariis. Tomus primus decimussextus

발행: 1827년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

EPISTOLARUM tua consuetudine, proque tuis in me perpetuis maximisque officiis, omnia te iacturum, liberalissime recepisti. Meminisse te id spero : Scio enim solere. Sed tamen Caerelliae procuratores Scripserunt, te propter magnitudinem provinciae multitudinem 1 De

negotiorum etiam atque etiam esse commonetaCiendum. Peto igitur, ut memineris, te Omnia , quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse. Equidem existimo, habere te magnom iacultatem sed hoc est tui consilii et iudicii) ex eo senatusconsulto, quod in heredes C. Vennonii iactum est, Caerelliae Commodandi. Id senatusconsultum tu interpretabere Pro tua sapientia. Scio enim , eius ordinis auctoritatem semper apud te magni fuisse. Quod reliquum est, sic velim existimes , quibuscumque rebus Caerelliae benigne feceris, mihi te gratissimum eSse iacturum.

Interpretabere ) Iudicabis, an eam, ex eo S. C. Caerelliae commodandi. quam ego arbitror, iacultatem habeas vis.

92쪽

LIB. XIII, EPIST. 73LXXIII.

Ser. Romae A. V. C. 699. Saluum Philimum ex Protancia revertisse gratulatur: Egnatii et Omii causa gratias agit; et ut Ani atri filios sibi condonet , rogat. M. T. CICERO Q. PHILIPPO S. D.

Gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti, incolumi fama et republica. Quod si Romae te vidissem, coram gratias egissem. quod tibi L. Egnatius , familiarissimus meus , absens, L. Oppius,

Praesens , curae fuisset. Cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium, verum etiam summa familiaritas intercedit. Et te vehementer succensuisse audivi, et

moleste tuli. De re nihil possum iudicare, nisi illud

mihi certe persuadeo, te, talem Virum, nihil temeresecisse. A te autem, pro Vetere nOStra necessitudine, etiam atque etiam peto , ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones: nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam. Quod ego si arbitrarer, nunquam te rogarem; mihique tua fama multo antiquior esset, quam illa necessitudo

est. Sed mihi ita persuadeo potest fieri, ut saltar),

i Proeos. Suspicor hoc verbum abundare , et additu ui ab aliquo, qui Putavit, quum in sequentis epistolae inscriptione Proconsul Philiretis v cetur, multo magis in hac, quae ordine antecedit, vorari dehere: quum perversus ut iam diximus) ordo sit, et illam , quae sequitur, huic omnino Praepoueuuam efise Constet. Quomodo enim proconsul appellari potest, quum in nrhem, deposito im

perio , redierit 8 In urhe enim Potius Philippum esse, quam ad n rhem , sa-cile credo ; quum dicat Cicero : Quod

si Romae te Midιssem , coram gratias egissem: et quia, qui ad urbem ino rahantur, triumphum expetebant: euius rei nulla sit mentio in epistola rnec vero triumphavit unquam hie Q. Philippus. MAN. - Schiatae. Procos. Omittit. T.

Et re rublica ) Seil. ea parte, quam Philippus administraverat. LEN.

93쪽

eam rem laudi tibi potius, quam vituperationi sore. Quid seri possit, et quid mea causa sacere possis nam, quin velis , non dubito , velim, si tibi grave

non erit, certiorem me facias.

LXXIV.

Scr. Romae A. V. C. 698. Omium praesentem et Egnatii absentis negotia commendat. M. T. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS. S. D.

Etsi non dubito , pro tua in me observantia, Proque

nostra necessitudine, quin commendationem meam memoria teneaS; tamen etiam atque etiam eundem

tibi L. Oppium , sam illurem meum praesentem, et L. Egnatii . familiarissimi mei, absentis, negotia CDmmendo. Tanta mihi cum eo necessitudo est, familiaritaSque, ut, si mea res esset, non magis laborarem. Quapropter gratissimum mihi seceris , si curaris , Ut is intelligat, me a te tantum amari, quantum iPSe existimo. Hoc mihi gratius sacere nihil potes. Idque ut iacias, te vehementer rogo.

Obser Mantis Cod. Torg. tua in me beniMolentia.

LXXV.

Ser. Romae A. V. C. 7Ol. Avianum Flaccum commendat Titio togato in c tisa frumentaria. M. T. CICERO T. TITIO, T. F. LEGATO, S. D.

Etsi non dubito, quin apud te mea Commendatio

3 Rei frumentariae praeposito , ut infra cogooscitur. MAN.

94쪽

Ι. IB. XIII, EPIST. 75 9 i

prima Satis Valeat, tamen obsequor homini familiarissimo , C. Aviano Flacco: cuius calasa omnia tum Cupio, tum mehercule etiam debeo. De quo et praesens tecum agi diligenter, quum tu mihi humanissime respondisti; et scripsi ad te accurate antea : sed Putat interesse sua, me ad te quam saepissime scribere. Quare velim mihi ignoscas, si illius voluntati obtemperanS, minus videbor meminisSe Constantiae tuae.

Α te idem illud peto , ut de loco , quo deportet seu

mentum, et de tempore, Aviano commodςs: quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praesuit. Summa est , in quo mihi gratissimum sacere possis, si curaris, ut Avian US, quando se a me amari putat, me a te amari sciat.

Erit id mihi pergratum. Vale.

Dum Pompeius - praefuit Non triennium , sed quinquennium frumentario negotio praefuit Pompeius. Nolat igitur Cicero tempus , non quo Pompeius eam curam gessit, sed quo ipse Cicero heneficium Λviano impetravit. LEN. Isti negotio Rei frumentariae , ut Praeseetus an uonae. Vsus ergo est negotiatoribus frumentariis , sed itant et ipsi lucrum facerent honestum.

LXXVI.

Scr. anno incerto.

C. Valgium Himianum commendat Quatuorνιris et Decurionibus Gogellanorum, petitque ut ei e tae Possessionis in agro Fregellano immunitatem Praestent. M. T. CICERO QVATVORVIRIS ET DECVRIONIBUS S. D.

Tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis

OtiatuOrMiris . et de rionibus Fregellanis. Fregellas colonia fuit de-dneta , ut ostendit Velleius, anno urbis 424. Quatuorviri igitur eoumodo municipiis, verum coloniis quoque praeerant, item ut consules Romae: quamquam et duumviri inplerisque coloniis, atque adeo in nonnullis municipiis suere. Quod lib. I de antiq. Ital. iure Carolus Si-

95쪽

EPISTOLARUM sunt, ut nihil possit esse coniunctius, quam nos intor

nos sumus. Quod nisi ita esset, uterer mea consuetudine, ut vobis nulla in re molestus essem. Etenim vos mihi optimi testes estis, quum mihi persuasum esset, nihil esse, quod a vobis impetrare non possem, nunquam me tamen gravem vobis esse voluisse. Vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo, ut honoris mei causa liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis, remque Cum eo conficiatis, ut, quam POS sessionem habet in agro Fregellano, a vobis emptam, eam liberam et immunem habere possit. Id si a vobis impetraro, Summo me beneficio vestro allectum arbitrabor.

gon. egregie docuit. MAN. - Fregellae hodie Dominantur Casterano; qune Drhs est prope flumen Garistiano,

qui veteribus Liris. LEM. Nimianum Hippii stium natura

LXXVII.

Ser. Romaa mense Sextili die incerto A. V. C. 7o8.

Osscio suo in sumticatione decernenda narrato I, commmdae M. Bolanum a , et ut Dionysium Ser Miam auum fugitiseum restituendum curet, rogat. M. T. CICERO P. SULPICIO IMP. S. D.

Quum his temporibus non sane in senatum Ventita

P. Sulpicio ) Bernardinus Rutilus,

qui opiniones quasdatu suas in Familiares, ut vocant, Ciceronis epistolas, me puero, edidit, legendum Br-hitrabatur, P. Vatinio, adductus tu hanc sentetitiam ea ratione, quia Cicero de servo suo Dionysio scribit ialiae epistola et de quo iteiu Vatinius ad Ciceronem in duabus Θ, IO,l. V, et ad eum Cicero epist. II ibidem. Sensit idein postea Corradus in suis scholiis. Mihi noti satis neque Rutilii . neque Corradi sententia , quam alii postea sequuti sunt, Probatur. Nan , ut illud omittam, quod haec

huius epistolae verba : Salseo inre n straeceleris amicitiae: el quae sunt iusta : Pro tuo Per Peruo in me studio et

96쪽

LIB. XIII. EPIST. 7793

rem ; tamen, ut tuas literas legi, non existimavi, me,

fulvo iure nostrae veteris amicitiae, multorumque inter nos ossiciorum, facere posse, ut honori tuo clecssem. Itaque affui, supplicationemque tibi libenter decrevi; nec reliquo tempore ullo, aut rei, aut existimationi , aut dignitati tuae deero. Atque, hoc ut tui

necessarii sciant, hoc me animo erga te esse, velim

cias eos per literas certiores, ut, si quid tibi opus sit, ne dubitent mihi iure suo denuntiare.

non videntur in Vatinium conveDire, cuius erga Ciceronem Perpetuum certe studium non fuerat, inimicitiis, oratione adversus eum notissimis, interruptum : ut hoc , inquam . omittam, quod exigui ponderis non estivalde me movet ea ratio, quod post supplicationem deere tam seribit Cicero de servo suo ad Sulpicium t at illinio decreta supplicatio videtur Octobri mense, ut ex epist. Io, lib. V non dubiam facere coniecturam licet. Scripsit enim Vatinius Nonis Dec. eam epistolam quum de snpplicatioue decreta iam e Ciceronis literis cognovisset. Ante Novemhrem autem alteram eiusdem epistolam acceperat

Cicero, datam V. id. Quint. in qua uefuga servi Dionysii se audivisse si is

guificavit. Quod quum ita sit; cui

verisimile videatur, hanc epistolam, Sulpicio inscriptam, tu qua de Sur plicatione decreta fit mentio. ad Va liuium de Dionysii fuga, multo ante supplicationem ei cognita, ut ignota

de re missam esse Θ Ad hanc rationem accedit altera, ipsa quoque, ut arbitror, non contemnenda. Nam quum Cicero supplicatiouem decretum Sulpicio significat, eodem tempore M. Bolanum commendat. Vatinius autem tu epistola sua de supplicatioue sibi decreta respondens. Verbum de Bolatio nullum facit. Consensum omitto veterum librorum . quibus ita omnibus perspicue scriptum video. ue una quidem litera veritatem obisscurante. P. Sulpieio. Mas. Plaeet coniectura Rutilii et Corradi. Vatinium enim tum Illyrico, Sulpicium Achaiae praesuisse, praeter adducta loca osteradunt libri IV, epist. 5 et s. GRON. - Sch. quidem adsentit Manutio ι sed restat illa dubitatio : quum in Vatinii imperio urbs Narona suerit, ut ex ipsius epistolis intelligitur, qui possit eadem urbs esse in imperio Sulpicit' Vnde eon ieeerunt docti viri Sulpicii et Vatinii commilitem Provinciam fuisse Ill1ricum. Sed hoe refellitur eo. quod Vatinius de Illyrico sine Sulpicio triumphavit. Huee autem exsta ut in libro de Bello Λsrie.

c. to et Caesar ciam cohortibus s*tem quae... cum Stilyicio et Vatinio rem gesserant, omido RusPinia regressus,

Prosiciscitur ad yOrtum. Ex quibus intelligitur Sulpicium uua cum Vu-tiuio rebus Illyricis praefuisse. LEM. Nostrae Deteris amieitiae ) Ηoe convenire tu Vatinium negat Manutius, ut et Pro tuo perPetuo in me studio.

Sed sic etiam loquebantur, qui amici olivi . dein inimici fuissent, propicr

97쪽

EPISTOLARUM2. M. Bolanum, virum bonum et sortem, et Omnibus rebus Ornatum, meumque veterem amicum, tibi magnopere Commendo. Pergratum mihi seceris, si curaris , ut is intelligat, hanc commendationem sibi magno adi umento. suisse. Ipsumque Virum Optimum gratissimumque cognosces. Promitto tibi, te ex eius amicitia magnam voluptatem esse Capturum. Praeterea a te peto in maiorem modum, pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio , ut in hac re etiam elaboreS. S. Dionysius, Servus meus, qui meam bibliothecen Inultorum nummorum tractavit, quum multos litivos surripuisset, nec se impune laturum putaret, austa git.

Is est in provincia tua. Eum et M. Bolanus , samiliaris meus , et multi alii Naronae viderunt; sed quum

Se a me manumissum esSe diceret, crediderunt. Hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum di Cere,

quam mihi gratum futurum sit. Res ipsa parva, Sed animi mei dolor magnus est. Vbi sit, et quid fieri possit, Bolanus te docebit. Ego si hominem per te reci-

Peraro, Summo me a te beneficio affectum arbitrabor.

reconciliatam gratiam, quasi medio GBol . odiorum tempore memoriae exempto. Naronae Iu Dalmatia.

98쪽

Scr. Romae initio A. V. C. 7o7. Petit, ut Democritum in suam Idem rec lat. M. T. CICERO ALLIENO PROCOS. S. D.

Democritus Sicyonius, noh solum hospes meus est, sed etiam, quod non multis contingit, Graecis praesertim, valde familiaris. Est enim in eo summa Probitas, SUmma virtus, sumina in hospites liberalitas et observantia ; meque praeter ceteros et Colit, et Observat, et diligit. Eum tu non modo suorum Civium, Verum paene Achaiae principem cognosces. Huic ego tantummodo aditum ad tuam Cognitionem patefacio et muniO: Cognitum, per te ipsum , quae tunnatura est, dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis. Peto igitur a te, ut, his literis lectis, recipias eum in tuam sidem; polliceare, omnia te iacturum mea Causa. De reliquo, si, id quod confido lare, dignum eum tua amicitia hospitioque cognoveris; peto, ut eum complectare, diligas, in tuis habeas. Erit id mihi maiorem in modum gratum. Vale.

t Colit honore , obsereat assidui- et Qui idem in Sicilia negotiatate et ossicio. LEM. haberet; Allienus tum in Sicilia erat,

99쪽

I XXIX.

Ser. Romae initio A. U. C. 7o7. Caium et Marcum Auicinos fraιres commendat. M. T. CICERO ALLIENO PROCOS. S. P. D.

Et te scire arbitror, qua isti secerim C. Avianum FlaC-cum ; et ego ex ipso audieram, optimo et gratissimo homine, quam a te liberaliter esset tractatus. Eius filios dignissimos illo patre, meosque necessarios, quos ego unice diligo, commendo tibi sic, ut maiore studio nullos Commendare possim. C. Avianus in Sicilia est. Marcus est nobiscum. Vt illius dignitatem praesentis ornes, rem utriusque defendas, te rogo. Hoc mihi gratius in ista provincia facere nihil potes. Idque ut iacias, te vehementer etiam atque etiam rogo. Vale.

100쪽

M. T CICERONIS

AD DIVERSOS

LIBER DECIMUS QUAMUS.

Inchoata Thessalonicae, finita Dyrrhachii a. d. VI kal. Dec. A. V. C. 695. De calamitatis suae magnitudine I; de Ne restitutionis a; de familia 3; Plancum se adhuc retinere 4. De Pisonis humanitate 5; se uxorem de Q. fratre nihil accusasse, et quibus νο- Iuerit gratias agere, egisse ii. Rogat filii catisci , ne vicum suum Mendat 7; cur Dyrrhachium profectus su Oεtenuit. TVLLIVS TERENTIAE SVAE, TVLLIOLAE SVAE, CICERONI SVO S. D.

Et literis multorum, et sermone Omnium perfertur ad me, incredibilem tuam virtutem et sortitudinem ESSe; teque nec animi, nec corporis laboribus desa ligari. Me miserum i te, ista virtute, side, probitate. humanitate, in tantas aerumnas, propter me incidisset Tulli oramque nostram, ex quo patre tantas VoluptateS capiebat, ex eo tantos percipere luctus t Nam quid

i Haec quater nupsit, Ciceroni, Saluatio historico, Messallae Cor-

SEARCH

MENU NAVIGATION