De jurisprudentiæ Romanæ studio recte conformando; citiusq. ac facilius ... docendo, discendo, & exercendo item De toto hodierno jure christianoRomano ejusque libris & autoribus variis ... deque illorum inter se generum; quo ad probationis praerogati

발행: 1600년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류:

141쪽

stituunt,& tandem de Ecclesiasticis quibusdam negotiis stubjiciunt, &denique regulas Juris, &verborum interpretationes addunt.

Sed quanquam Decretum illud Gratiani quadam imitatione Pandectaru compositum: tamen non fere nisi ille crassioris Minervae o do in istis distinctionibus, causis, Stractatibus est: de quibus stupra dixi. In Extravagantibus autem & aliis vix etiam rem poris aliquis ordo est. Ad compositionem insuper verba & phrases Juris pertinent. Quanquam autem Iuris propria quae essent, passim servanda fuerant: tamen quantopere quaedam, dissimili videlicet temporum Imperii ratione, paulatim immutata videantur, ex collatione satis perspicitur. Ita inJure civili qua- diu popularis esset status,& Romae domicilium Imperii esset, elegantior & Ciceroniana quaedam loquendi ratio erat. Deinde cum Imperium transferretur in Grς-ciam & Orientem, & Graeci etiam homine usRomanum tractarent: misceri lingua coepit, de quidem eo magis , quo Imperium magis inclinavit, sicut in Justinianeo Jure passim apparet. Quod tamen Vallam , alioqui censorem linguae Latinae acutissimum, non fatis vidisse,

mirandum est. 1

no s

142쪽

iet 4 DE IURIS STUDIO los, & alios Germanos, & tandem translato in hanc occidentalem mundi plagam, lingua ma- gis magisque corrupta & mista fuit: sicut in Jure e Canonico, & aliis passim apparet. Quomodo hodie sane apud nos Germanos lingua in tractandoJure Germanicolatina est. Hactenus de Inventione & Compositione: Nunc deinceps de interpretatione &studioJruris aliquid monendum.

D E INTERPRETATIO

Nulla rectior est veriorque Interpretati

quam ea, quae contraria analysi & dissiolu.tione, ac compositum quidque fuerat, instituitur.

Quae eade sane in Toto & Partibus esse intelligitur. Iraque, ut cauta& principia sine quibus nihil fatis recte intelligi potest) evidentius cognoscantur, philoisphia & historia adhiberi passim debent, & ex his deinceps de negotiis, quid quemadmodum sancitu & constitutumst,monstrandum erit. Ubi ita interi m rerum verborumque genera

accurate discernenda, & communia a propriis, generalia a specialibus, diligentius distinguenda,& quae aliena Videantur,notanda. Neque ineptum fuerit, si qua similia videantur, distinguere, si qua contraria, conciliare, em quia tandem quae mutata paulatim fuerint, aut quae prorsus

143쪽

RE CΤE IN S ΤΙΤ. DIATRIBE III. Iasprorsus nova accesserint, ostendere. Semperent m totius Imperii ratio habenda, & quod praesens Jus fuerit, inprimis monstrandum. '

DE STUDIO JURIS.STudium omne inde a philoQphia&histo

riis,ut Ortus & Principia intelligantur, ro

DeindeJus ipsum, ut scriptum & non scriptum,cognoscendum tum auditione,tum meditatione, &lectione,&simul locorum communium notatione. Loci autem communes rectissime videntur

distingui possis, de Reip. & Imperii forma, de principiis Juris, de generibus Juris, de negotiis ratione Reip. & Imperii; quae sic divina & humana , publica & privata sunt: de adjunctis negotiorum, ut obligationibus,possiessione,& dominio, deque his ipsis acquirendis, retinendis& amittendis, item de tractatione negotioru& in judiciis,& extra j udicia. Denique accedent exercitationes disputationum , declamationum quassi sorensium dc aliarum tractationum. Plurimum interim profuerit, ex Bibliis sententias de veritate & justitia diligenter cognoscere, & Deum precari,ut animos nostros ad studium veritatis& justitiae velit suo sancto Spiritu

144쪽

NERALITER, EX PHILO-

so PHIA SCILICET.

Es Pu BLICA est ordinatio in populo aliquo ad commune ejus salutem, juste nimirum instituta , quicunque demum casius, sieu pacis seu belli, inciderit. Gra,

Iustitia enim est, quae duce recta ratione hominum cunctorum & singuloru salutem spectat. Sic enim generalis quaedam Justitia est cinjus videlicet comites aliae virtutes sint)quae hin' minum societatem tuetur. x Recta deinde ratio nitens Logicis, philoQ-phiam de natura reru, & vita hominum, imprimis sequitur. Quanqua aute ita totius humani generis una quasi Resp.& societas est: tamen illa non minus secernitur. Ergo primum depopulo,& salute, tu de ordinatione illa. Populus est colle cta quaedam hominu multitudo. Hinmines perinae etiam & capita dicuntur. Ubi ita pueri,juvenes, viri, senes: item alii alia condit,one, ut sium mi& infimi, deinde intermedii: item nobiles, ignobiles seu plebeii,& deinceps. Sic enim seu Justitia seu natura, vel Deus potius , voluit homines gradibus distinctos esse. Qui homines si communis salutis causa con-

ipsi iraagantur, ipsi inter se tanquam socii quidam ct cives

145쪽

DE RE PUBLICA Ἀσ& cives fuerint: unde civitas etiam sic dici solet, id est, jus civitatis: sive una urbs, seu plures, seu tota etiam regio, suerint. Ubi interim tape minores quidam coetus & tanqua populi , inclusi,

ut tribus, collegia. i, .

Salus autem illa ; est ipsa felicitas & beatit dotum singulorum tum omnium, qui sunt in populo ; in hac nimirum vita. Ille enim finis Reip. summus,qui & finis bonorum,& summuhonum dicitur,Graece se Quamquam autem illa, quae in coelis proposita est felicitas, ab hac distinguitur: tamen, si diligenter quaeratur, etiam hujus vitae felicitate quandam habet: sicut Christus inquit: Primum qu rite regnum coelorum, & omnia ista adjicien

Salus igitur illa omni bonorum genere, quae praesertim ad hanc vitam pertinent, cumulata fuerit. Bona enim sunt ea quae beant, id est,heatos & felices reddunt. Hae autem cum singulos tum cunctos ejus

dem populi homines attingunt: quo modo simul & privata & publica fuerint. Bona igitur illa vel hominis ipsius,vel vitae magis sunt. Quae interim, ratione videlicet duce, vel natura ipsa, vel opinione quadam, honesta & utilia fuerint. Longe autem illa his praestat: neque vero utilia fuerint,nisi quq natura honesta sint. De quibus Cicero in ossic. ex media philosophia eleganter

disserit. I iij

146쪽

iat DE RE Pu BLIC A. Illa igitur, nempe hominis, bona, ani Pi&corporis sunt. Animi, ut artes & virtutes. Artes, sive liberales, sive Mechanicae, &in his militares: quae tum Logica & Mathesis ,tum philosophia, de natura reru, & vita hominum, l&aliae literae. Virtutes, tum prudentia, tum Justitia, & imprimis Religio quas dixi generali Justitiae nomine etiam intelligi, cum omnes ad salutem hominum pertineant. Corporis deinde bona, scilicet Totius aut PartiS. Totius, bona valetudo, quae&α μονia est omnium eorum, quae insunt in corpore: ditem agilitas, item forma & figurae elegantia. Partis, ut celeritas pedu, robur brachiorum. lVitae magis bona sunt, quae & externa,& Fortunae dicuntur,ut quae ad victum & cultum pertinent: quae vulgo possessiones & bona dici solent . cujus generis sunt omnia illa de.quibus

copiose in Physicis: In his etiam illa sunt, quae publica magis videri possint,ut si dicatis, Jura&Privilegia. In his omnibus non corporalia solu, sed & incorporalia,item studio &arte facta spectantur. Ordinatio deinde illa instituitur, tum in hominibus, tum inhonis istis; juste nimirum. Sic cnim ad communem totius populi salu-

147쪽

tem spectatur; seu pacis seu belli tempus laetit.

V Quae ita videlicet instituitur, ad comparandum & conservandum, & simul quae contraria sint,depeli endu m ;idque Imperio &Jure.

y Comparantur ergo homines, tum communi naturae, tum proprio aliquo modo. illo, ut justis conjugiis. Hoe,ut adoptione, tum adsicrbptione. Quanquam comparantur etiam ad v, ria ministeria similibus modis. ' .

Conservantur deinde homines, omni sti cet illo bonorum genere. Haec nimirum salus illa est. Deinde bona comparantur, alia aliis modis. Sic bona quae hominis proprie dicuntur, sive animi,sive corporis illa sint, comparantur tum naturae beneficio, tum studio & diligentia, nimirum ex praeceptis quibusdam. Quo ita scholae,diatribae, & gymnasia pertinent. Nequemnim Reip. interest, solos animos sic excoli, sed etiam corpora exerceri necesse est. Nam licet natura videatur pleraq; 2ppeditare,tamen st dio & exercitatione meliora etiam evadunt ista. Conservantur autem illa similiter. Studio enim & diligentia in primis opus erit. Unde t ta Re .ad hujusmodi meditationem & exercitationem instituta esse debet. Quo ludorum . . tiam genera quaedam, &festorum celebrari amtiquitas voluit, & praemia proposivit. Cujus generis hymni illi & laudes victorum apud Pin-

148쪽

darum. Neque enim solum pueros & adole- lscentes, sed viros etiam sic exerceri interest. Alia deinde ista bona, quae vitae aut sortunae dicuntur,comparantur,aut communi quodamnaturae modo, aut proprio. In quibus ita in gis dominium & possessio dici Qlet, commmni scilicet nature modo,qui & gentium dicitur, ut occupatione, & Traditione, vel quasi. Occupatione, ut si quid vacuum siti, aut derelictum. Quasi, ut si quid nondum videatur existere sicuti sit agricultura , item opificio eo, quod Mechanicum dicitur. Traditione ue scilicet non sine Contractu, &Pacto. Quasi, ut clavium traditione,demonstratione rei. Proprio aliquo modo ; scilicet non dissimili,in Rep. ut in Romana, praescriptione, usucapione. Conservantur bona illa sic comparata, diligentia, parsimonia,& aliis modis, item judiciis, si lis moveatur,itemque bellis. Contraria autem depelluntur, tum fraudes, insidiae,&alia vitia & scelera coercentur. Ordinatio autem illa Comparandi, & Conservandi, nimirum tum Impetio, tum Jure expeditur.

Imperium potestas &auctoritas est ordinandi, nempe ad communem salutem, juste ; & ita simul exequendi; Graecς M. Ubi viva quasi &loquens

149쪽

IoquensJustitia, quae sic ordinat, nempe primiceps&magistratuS. . Quod Imperium Unius,aut Plurium est, sive F oprium illud sit, sive Mandatum. Solent mnim qui possunt, tum ipsi,tum per magistratus, aut alios,illud ad ministrare & gerere. Unius Imperium est, ut Regis seu Principis.

Graece Plurium, quae πιλν-α eaque seu totius pinpuli,quae Democratia; seu partis,sive optimates illi sint,quae αυςοκρατεια,sive alii boni, quae

χα dici potest ; cum vocabulum illud alioquin . in vitio magis usurpetur. Quanquam accidit mirabili harmonia, omnia illa, aut pleraque Imperii genera, inter se temperari &jungi. Cmjusmodi Romanum praesens Imperium vid

Deus autem est qui conseri & transfert illa

Imperiorum genera,ut in Daniele traditur. Ad executionem autem ejus, quod ordinatum, pertinet scilicet Imperiam, tum Merum quoddam, tum non Merum. Illud nimirum 'proprium est. Hoc autem magis mandatum

Quod deinceps aut ad illud proprium accedit, de Mixtu dicitur, aut non nisi sola quaedam Jurisdictio fuerit,expers Imperii majoris. Jus est,quo informatur ordinatio illa omnis, nempe duce Justitia,& Recta ratione: quanqua, I v

150쪽

i3a DEORE PUBLIC A.

non sine Imperio. Sic enim Jus est hoc quod justum, id est omnino bonum, hoc, inquam, quod aequum bonum, quod par & rectum. Quod itaJus Naturae, aut opinionis; scilicet ex causis& principiis philosophiae sumta distri-hutione.

Naturae; ut quod in omnium animis quasi Dei digito insicriptum , per se ipsum justum &rectum intelligitur. Cujus nimirum testis sua cuique conscientia est. Opinionis deindeJus, duce recta ratione, iblud NaturaeJus imitatur. Quod ita simulacrum quoddam illius videri potest, ut Cicero ait primo de legibus. Quod, quo propius ad illud accesserit, eo constantius& stabilius est. Nam ut illud aeternum ita hoc mutabile est. Quod deinceps Opinionis Jus, vel commune est plurium populorum , vel unius magis proprium. Illud Gentium, hoc Civile ita dicitur. QuodJus ita deinceps aut Constitutum,aut Prudentiae relictum . Illud est aut moribus inductum, aut scriptum. Hoc alterum, quasi constitutum est, aut quasi constituendum. Quasi constitutum, in interpretatione mugistratus, judicis, autJurisconsilii positum est. Quasi constituendum,Qli prudentiae maSUstratus aut judicis relictum.

SEARCH

MENU NAVIGATION