De jurisprudentiæ Romanæ studio recte conformando; citiusq. ac facilius ... docendo, discendo, & exercendo item De toto hodierno jure christianoRomano ejusque libris & autoribus variis ... deque illorum inter se generum; quo ad probationis praerogati

발행: 1600년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류:

131쪽

is, tanquam accidentibus, Logicis videlicet, de

MathematiciS.

Ex Logicis, inquam, ut Dialecticis, Grammaticis, Rhetoricis: de quibus Cicero in Topiacis ad Trebatium Jurisconsultum,&in partitionibus, & de Oratore & libris de Inventione. Ex Mathematicis, inquam, ut Arithmeticis& Geometricis: de quibus aliquid Cicero lib.1. de Oratore, item Varro, Columella & alii de Re rustica, & Vegetius de Re militari: de quibus omnibus, accidentibus nimirum principiis, in utroque Jure attingitur,cum in aliis, tum in titulistis, qui de verborum significatione im

Neque alienum fuerit, quod de his omnino omnibus principiis Quintilianus in Oratoriis Institutionibus qui libri sane etiam ad Remp. tractandam scripti sunt, tradiderit, cognoscere Neque interim praetereunda sunt, quae istis omnibus consentanea attingunt, qui philo 1ophorum antiquissimi recte dicuntur, poets

Quo deinde passim accedit Historia, cumesia Romana,tu cujusque negotii propria: Atq; ita apud nos Christianos praeterea etiam Histo. iria Biblica & Historia Ecclesiastica. In his autem omnibus quae probabilia sunt

magis quam necessaria, & ita contingentia de indifferentia, multum valet auctoritas sapiemiaria H iiij

132쪽

Ium,& eorum qui cum imperio sunt In caeteris

vero cedit auctoritas aeternae rationi & naturae,

potius: Nequeenim si quid addat illa, ilant cimat: ad negocii naturam pertinet...i : Quanquam sciendum, quod illi, qui ita Q. periores simi in rebus istis mediis dc indifferemitibus,statuerint,. Dei etiam, cujus personam in terra gerunt, auctoritatem habere, & religiose sancteque .servandum esse ut Cicero divinis nostris literis convenienter s. de legibus ostem, i, Atque hinc videlicet sequuntur praecepta Jurix quae icut aliarum artium, ita omnino IGra, ut jam ostedi, intelligi ,&quim fieri possunt generalissima, & denique propria esse debent Quamobrem Cicero non obscure notat eos deIegib primo & secundo, qui naturam neglige, nec veritatem auctoritatemque Iuris in praesunti Rei publicae utilitate ponerent.. Quomodo idemCicerode Orat.lidia. reprehendit Jurisconsultos illos, qui ea, quae ubique viro aut mulieri responsa essent, in comment rios Juris reserrento sic illa non ad certa genera Cogerent,utde Orat. I. attingit, sed quae in una notione posita essent,in infinita dispertirentur, ut de Legib. a. addit. Unde quamvis Jus sciant, tamen Artem docendiJuris nescire ibidem arguit : Unde ita demum necesse sit studiosum passim carpentem & undique colligentem, Vix

tandem

133쪽

tandem aliquando repleri Juris scientia,ut I.de Orat. subjecit. Quomodo etiam reprehendit Juriscon stultos liba deleg qui,quod tum fuerat, Jus Pontificium cum civili confunderent.. Hinc praecepta illa sunt Definitiones & DL visiones generumJuras, item illae etiam defintitiones,quae cum generaliter verς esse debebant, exceptionibus & distinctionibus supplendae imerint: quae ita nimirum etiam theses, regulae, de axiomataJuris dicuntur. Itaque Cicero in Bruto vehementer laudat Servium Sulpitium Jurisconstultum, qui, quae alii de Iure confuse πω

didissent, in genera coegisset, ac definiendo de dividendo illustrasset: & in ossic lib. s. laudat C. Aquilium Iurisconsultum, qui definiendi

peritia excelluisset. )

s Quod consilium generaliter Jura tradendi, Pomponius, Celsus, &alii Juxisconsiliti, ex Theophrasto & aliis philoQphis, tit.de legib.in Pandectis, prudenter laudarunt, & ipsi meta curate secuti sunt, ut apparet ex Pandectis,& in-1criptione librorum, quos edidissent: quorum xatalogus etiam Digestis praeponitur. Hujus generis sunt libri regularum,definitionum,dio ferentiarum seu divisionum, &similium.Quomodo euam Neratius Jurissonsultus, tit. de uor. jur. dc facti,Jus, ait, finitum esse, & posse

134쪽

DE IURIS STu DIO praeceptis & enuntiationibus Juris ars constare debeat.

. Quae quidem ars cum in philosbphia illa &historia,generalissima quaedam intelligatur.Jus Romanu aut aliud quassi species & exemplum ejus videri poterit: ut eleganter Cicero ille de Legib. lib. I ostendit. Atque hic interim de autoribus, qui ex illis principiis Ius Romanum invenissent,attingem

dum videtur.' Ad Jus igitur Civile ut redeam, & historiam Imperii Romani paulo altius repetam: Decemviri in statu populari Ia. tabulas prope ex Gradicorum legibus, interprete Hermodoro philosopho, descriptas proposiverunt. Nam de Romuli, Numae& aliorum regum Romanorum legibus nihil sere, quod regum nomen apud Romanos invisium esset, in Jure illo deinceps

attingitur.

Deinde in illo ipsio statu populati Senatus Sc pulus Romanus, &simul Magistratus maj res de minores Iura alia atque alia sanciverunt: ut Senatusconsitata, Leges, Edicta, Plebitata. Deinde in quasi Regali statu Imperii Princ, pes, qui oc Imperatores & Caesiares dicti, quod populi potestatem soli magis sustineret, & tum praeterea Senatus etiam aliquis,& Contales etiam aliqui Jura statuerunt. Cujus generis sunt Orationes, & Decreta principum. Quo tempo

135쪽

RECTE INSTIT. DIATRIBE III. ii

re&Jurisconsulti auctoritatem respondendide interpretandi adepti sunt, unde responia& interpretationes eorum paulatim Iuris vim ha-huerunt. QuiJurisconsulti ut non easdem ph,

Iosiophorum stholas semper secuti fuerunt: ita dissimilibus aliquando principiis usi int.

Deinde cum Imperii sedes Constantinopo. Iin quae nova Roma dicta, transferretur, quamvis species aliqua Senatus & Consulum adhue adJustinianum usque mansit: tamen in unius principis potestate ut Imperium, ita sanciendi Iuris autoritas fuit.Hinc videlicet Constituti nes illae tanquam Edicta & Decreta.

Deinde diviis Imperio non dissimilis ratio

1anciendi suit tantisiper,dum senatus aliquis it tum Imperii constitutus, & populus nonnullam etiam autoritatem recupesavit. Ninc illae ordinationes &Recessus Imperii apud nos.Neisque consuetudo introduci posset, nisi populi aliqua potestas esset. 'Ac ut deinceps ad Jus Canonicum pergam: plures Patres in Conciliis & Synodis, tum singuli Pontifices, Episcopi & alii similes istosc,

Nonas istasque epistolas Decretales ediderunti Neque alienum fuerit istorum auctoru, si non historiam plenam. certe nomina cognostere. Quomodo catalogos nonnulloru apud Pomponium de origine Juris, & ita capite Digesto. tum & Codicis praepositos Videmus. i

136쪽

rig . DE IURIS STUDIO

DE COMPOSITIONE ILIR I s. CumJus, quamvis infinitum, in singularibus negotiis videatur:tamen,ut jam ostem

dimus, certis generibus finiri & comprehendi possit, deinde genera illa quatenus generaliora aut minus generalia,distingui possint: nihil carusae est, quamobrem non ex Aristotelis& Plato. nis con silio, ut in aliis fit artibus & literis, ita a generalioribus illis ad minus generalia simul definiendo ÷ndon sic ad singularia ista,& exempla vicissim deduci: &quamlumcunq; hoc fuerit, explicari possit. Ita enim, si generali-

Ora semper antecesserint, & quae minus generalia sint, consequantur, luculentus natura duce anotioribus videlicet genera enim causas significant, quibus nihil notius & prius ad minus, nota ordo docendi & cognoscendi fuerit. Quanquam autem in componenda arte ab illo gneratiore ordine non facile recedendum: . tamen prudentia interdit pinguiore Minerva, ut dicitur, vel temporis, vel alia distinctionem

sequitur. 8

Quum igitur de Iure Romano vehementer eonfuso&disiperis componendo Julius Caesar icogitasset, ut Suetoniusin ejus vita scribit. Ciceronis sententia illa mit,ut ex philosophorum consilio illo compositio omnis institueretur: quemadmodum ipse de Orat. I. & de l. a. ex intima philosophia prudentissime ostendit: &refert

137쪽

RECTE INSTIT. DIATRIBE III horesert Gellius Noct. Atr.lib. I. p. 22.proprium aliquem hac de re librum scripsisse. Quo quidem modo si compositum Juso-m nino haberemus, profecto, ut Cicero ille ipse de Orat.I.tit,haberem Iuris artem magis magnam & uberem, quam obscura& dissicilem. ordo videlicet ille & brevem,& facilem,&perinspicuam artem reddit. Quanquam autem Cicero consilium illud λdedit: tame de Orat.I.&de Leg. 2. Ostendit, Hermodorum philoisphum, sicut 'supra attigimus, jam ante leges Graecorum & alias Romunorumgeneribus distinxisse,&in.Ia.tabulis tali quodam ordine disposuisse. Itaque de omni Jm re divino & humano, publico & privato, in illis sancitum fuisse, ex istis Ciceronis libris de legibus, quantum eorum reliquum est, intelligitur: ubi& tabularum istarum ordinem secutus,& eas quadantenus interpretatus fuit. Hinc nimirum idem ille Cicero de Orat. I. ait:Totam civilem scientiam de scriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus, ra.istis tabulis contin xi:quas,si quis legum sontes &capita attenderit, ait cum philosophia ipsa certare. Hinc Livius lib. 3.12. tabulas ait in isto immenὶ tunc quoque aliarum super alias acervatarum legum cinmulo sonte omnis publici & privati Juris esse. Neque dissimile consilium jam ante suisse Jurisconsultinu eorum, quibus auctoribus com-

138쪽

ao I Iu RIS STUDIO ponerent Praetores edictum, apparet adhuc pacsim in Pandectis, & Transitiones additae ab Ulpiano&aliis satis demonstrant. Ita enim similiter de rebus divinis & humanis, de publicis &privatis, continuo & perpetuo ordine edixe

rant.

Quod, inquam, tum ex aliis Pandectarum

Iocis,tum ex tractatu de interdictis,evidentissime apparet.

Quanquam autem Iulius Caesar ad componendi illud studium incubuit: tamen satis in lasse impeditus,nihil perfecit. Deinde Hadrianus imperator,cum Jura magis ac magis cumularetur, & Reip.sorma simul immutaretur, is fuit,qui autore SalvioJuliano Jurisconsulto tantum negotium non dissimilicon silio aggressus fuit. Ille igitur ordine istum Edicti praetorum secutus, ex omni mperioreJωre,quod nimirum Praetorum auctoritas paulatim tum cessaret, Edictum non annuum,ut illi,

sed perpetuum composuit. Ubi, ut passim in Digestis apparet, sica tota Rep.& ejus Imperio ad judicia & causias kren sies, & in his ipsis ab iis,

quae antecederent litis contestationem, ad ea quae sequerentur, tum ante, tum post sententiam processum fuisse,intelligimus. Ubi interim genera Judiciorum & Actionum ea quae generaliora & prima viderentur,distincta ab aliis fudiranti Pari consilio Constitutiones superiorum prin

139쪽

RECTU IN sΥIT. DIAT RIfE III. istprincipum Theodosium Imperatorem comis posuisse, adhuc in Codice Theodosiano, utici iptum fertur,apparet.Neque Gregorium aut Hermogenium Constitutiones Principu alio ordine in Codice aliquo disposuisse conuentaneum est.

Denique cum paulatim Jura alia atque alia accederent,& supra modum cum ut arentur: Justinianus Imperator non dissi mili consilio autorem Tribonianum & alios secutus, Jus Omne Componere aggressus fuit. Cum enim gloriatur in prooemiis,nulla in Opere suo si milia aut contraria reperiri non potuit lane illa nisi isto consilio evitare: cum ali qui multae reiterationes, & multa aliena, sequerentur. x

Sed quamvis consilium tale quoddam sibi Proposivit, tamen ad titulos ipsbs ubi ventum fuerit, tanquam in locos communes quosdam ea, quae magis placui sient, ut ipse in prooemiis ait,conjicit ac cumulat: nisi quod uspiam non sine prudentia vel ordinem verborum Edicti interpretando sequitur, vel accidentia actionii distinguit, & in principu Costitutionibus tempora discernit. lTametsi autem interim adspectasissima usque & exempla videtur ispe descendere: tamen generalius ista voluit intelligi: ut satis ipse indicat in prooemiis: nisi sorte privilegia uspiam

attingantur.

140쪽

Ergo ut planius dicam ,in Digestis & Codice, praesertim illo novo,perpetui istius Edicti ordinem potissimum secutus fuit: quod in prooemiis ipse etiam monuit: α ita postquam de

principiis & veluti philoisphia Juris dixit, &mox de Rep.&magistratibus attigit, perpetuo deinceps ordine omnia ad soru&judicia comparatri quasi formam processus forensis instituit. Denique redit ad Rem p. & in Digestis praesertim generales quasdam sententias & r gulas & verborum nonnullas interpretationes

subjicit. In Institutionibus autem ordinem illum i generibus ad species definiendo simul & divbdendo accuratius servat. Neque dubium,quin Cajus, & alii Jurisconsulti, quos fuit imitatus)ut philosophi,hic diligentiores fuerint. In Novellis autem & aliis fui de his addam non fere nisi temporis ordo aliquis. Nam quod Novellae Constitutiones postet in Collationes istas distinctae fuerint, & quod earum quaedam suis generibus, & titulis in Codice subjectae, prudentiae cuj usdam videri potest. Denique Pontifices etiam Romani similli. Inum secuti consilium, Decretales suas epist Ias illo prorsus ordine, qui in Digestis & Codice cernitur, digesserunt. Itaque postquam de Ecclesia & potestate sua & de publicis personis tradiderunt, quasi sorensem etiam processum in- stituunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION