De jurisprudentiæ Romanæ studio recte conformando; citiusq. ac facilius ... docendo, discendo, & exercendo item De toto hodierno jure christianoRomano ejusque libris & autoribus variis ... deque illorum inter se generum; quo ad probationis praerogati

발행: 1600년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

- DE IURIS STUDIO longeque firmius, quam innumeris arcibus ac propugnaculis defenses, munitas, &custoditas

tenemus. . . .

Videtis, Auditores, augustam illam Juris- . prudentiae dignitatem, vel potius majestatemt 1 animadvertitis eximiam ejus jucunditatem persipicitis immam ejus utilitatem t cognoscitis infinitameius&illustrissimam laudem 3 Sed longius in hac prima insti tutae commendationis materia e currit oratio: Itaq; ad alterum nunc ejus membrum progrediamur, deq; eo scholastice magis quam Rhetorice dir

Quamquam igitur,Auditores, tot tantaeque, divae illius Themidos ac Jurisprudentiae, praesertim Romanae, laudes sint: tamen eas ipsas, quantumvis illustrissimas, exosia plerisq;&int-vidiola, quam causentur, dissicultas, haud leviter obscurare atque obfuscare videtur: de cvj us dissicultatis parti in causis,partim remediiS, Auditores,breviter ac tenuiter differentem pro benignitate vestra ulterius attendatis, etiam atq;

ctiam quaeso.

Omnis igitur Jurisprudentiae Romanae dissicultas partim a rebus objectis ortum ducit, partim a Jure ac legibus ipsis, partim denique a personis & hominibus incommodiore via dc modo, minusque arti ficiose Juris artem consormantibus. E quibus sane dissicultatum causis, priores ,

22쪽

iorcis cluae leviores ac tolerabiliores fiunt, tera vero potissima& gravi stima est: atque hoet Giam profecto non artis culpa, non methodii tori JUrisprudentiae ipsius, sed artificum & do-horiam, qui artem Juris non satis artificiose tra-

Sed primum de rebus. Objecta Iuris ac legum, sitant res agendae d actiones ipsae quibus utrisqUe cohaerent circumstantiar: Subsant autem & artes ac disciplinae, earumq; opera &ese

secta ; qu i n & i m peri u m ac poli tia i psa: i te in v xia omnis generis bona, opes ac possessiones hominum: deque illis omnibus quaestiones de

controversiae perpetuae. Res agendae vero inmnitae sint: actioncs infinitae: circumstantiae innumerae: functiones politicorum munerum ac magistratuum admodum variae: opes ac posse siones immenta: artes multo plurimae: opera& operationes earum diversissimae: lites & conistroversiae in horas singulas novae & inusitatae. Quorum omnium, &casium praesertIm, quaestionum, controversiarum ac negociorum subinde novorum, vehementer perplemrum, . singulis prope momentis ingruentium, varietas ac diversitas eaq; tanta, ut Pyrrhonii quondam& eorum similes, Aristotele in Ethicis te- .ste, jus non natura & veritate certa, sed opinione mera constare putarint non parum turbaverit eum, qui artis amplioris accurate con γ

23쪽

s4 DE IURIS STu D Iomandae ac methodice describendae non satis peritus & exercitatus fuerit. Rerum itaque &antiquarum multitudo, & ibinde novarum inventio, & particularium infinita confusio facit,ut omnes species, omnesque incidentes casus legibus comprehendi haud possint,ut est leg. Ia. ac seqq. ff.de legibus. Ad haec varia variarum reis irum seu mutatio, seu abolitio, incertam op numero reddit legum sententiam & interpretationem: Sic num morit exempli gratia) mutatio saepius facta est: unde merito dubitare poςss, an id quod in Pandectis l. . ff. de jurisdict. - item I penuit. & ult. T de in jus vocando, alii que similibus locis de aureis dicitur, de iisne

aureis accipi debeat, quibus Romani isto tempore utebantur, quo leges illae primum latae suerunt, an de iis, qui postmodumJustiniani aetate in usu erant,ac sescuplo leviores illis; an vero . de nostratibus, qui adhuc leviores sunt, ut Budaeus,&alii demonstrant. Inprimis autem magna circumstantiarum vis atque varietas est: adeo quidem, ut crebro

lex, quae generatim ac prudenterlata justitiam. & aequitatem siunusiam cotinet; certis quibusdam ex circumstantiis certisque casibus injusta penitus & iniqua deprehendatur: idq; non logis aut legislatoris, sed diversitatis rerum ac ci Cumstantiarum culpa, velut graviter aceleganter s.Ethicorum Nicomachicorum Philos plius.

24쪽

phus admonuit, MC μ' l. si servum 9Ι. . sequi, tur.T de verb. bligat. Hactenus de difficultate a Rebus, rerum circumstantiis orta: Nunc de ea quae a legibus&Jurcipio dimanat. Hanc proinde ferme, ut &illam, infinitas causatur atque immensitas partim legum, partim librorum ac voluminum. tum quae ante imperatoris Justiniani tempora fuerunt, & e quibus Tribonianus ac icit jura, quibus nunc praecipue utimur, collegerunt: tum quae contra Justiniani voluntate hoc tam feraci librorum & commentariorum seculo nunc denuo evaserunt. Ad istam legum priscarum infinitatem quondam accedebat cryptica quaedam ut subtilitas ac brevitas,ita&obscuritas priscorum Juris autorum quae Tribonianu & collegas haud leviter exercuit: & qu,rum reliquiae in nostro Juris corpore hodieq;

adhuc non paucoS exercent.

Illam porro difficultatem varia, quae paulatim hoc potissimum aevo extiterunt&invalue- .runt, Juris nostri genera, ad modum fovent ac promovent. Etenim ad Civile istud &Justinianeum,ingravescente Paparum seu Pontificum authoritate, sensim adhibitum cstJus Canon, con: ac porro ad utrunquedus glossatum: iteiri Feudale: ac tandem alia etiam: eaque variaJuris genera: qualia int ordinationes ac Recesius

perii: consuetudines Imperii ue Jura provin-

25쪽

ac receps Di o in opiniones,consilia, repetitiones, conchisiones artarum Rotarunt aut ostiarum decisiones&o quorum onantv dieratio habenda est: -- La Muque hae ede illa pi emodumitumisau giuri ac librorum multitudine, deque vatum tu Dris nostri minum recens tandem norin diversitate. De lagunx namque Juix dentiae Iustinianeae vitilatione, contraridiate, tautologica testeratione& confusione,mox in tertio causarum dissicultatis istius capite suae nimirum 1 persbnis hanc anem minus arti uciose tractantibus dicon rmantib. promanae ac de qua nun licendum restat, expositu us

vemisupra dixian persenisest,&in momiastis artem tractan du in persistini in qudocentium aut docto misita in ora i

hentium ;quadantenusetiam distaturum miam male praemonstratam male sequentium:

De illis praecipue nobis diuendus 'in aestio

quidem deprimis JurisJustinianei composit ribus Triboniano, Theophilo, & aliis gloriosi labori isciis: tu de Juris ab illis compossit Do ctoribus & Interpretibus; deq; modo compinnendi,docedi & interpretandi,quo illi utuntur. Itaque Justinianus Imperator Romanoriali

26쪽

RECTE CONFORMANDO.anno Christi circiter quingentesimo vigesimo octavo, cum Jurisprudentiam infinita librorum ac voluminum mole confusiam, & variis atque contrariis de Jure disputantium opinio- nibus implicatam atq; oppressam iacere perspexi stet,heroica & praeclarissima animi voluntate. Jurisprudentiam instaurare, emendare, artificiose conformare & illustrare coepit: sed in magna rerum ad tantam tantae molis ac ponderis architectationem necessariarum penuria. Usius

enim est ad institutu istud perficiundum consilio & opera hominum doctoru ac peritorum quide, ut tum tempora ferebant: sed qui solidae eruditionis laude, & in primis Dialectico judi-l cii ac methodi acumine ac dexteritate humaniorumq; artiti & linguarum instrumeto sum- . me necessario magna ex parte destituerentur. Quo & illud incommodi accessit,quod Tribonianus & compilatores reliqui, cum decenniui minimum isti Iabori prς scriptum haberent, triennali festinatione ac praecipitantia effuderunt potius corpus Juris tumultuario quoda studio, quam prudenter & artificiose composuerunt: e de quo videatur lex unica, . omni . C.de confirmat. Digest. ad haec contra expressiim Justiniani mandatum multa obsoleta proindeq; inutilia,st multa Imperflua, tautologiceret terata, itemque contraria & captiosa, obscura etia & dubia,quin

27쪽

rςliquerunt Porro responsa quoq; & constitu. riones mutilatas ediderunt, ut sepe divinandust, q4id Legislator voluerit; cum interpretatio petenda esset ex praecedentibus vel sequentibus vahis,quae ipsa vel non extant, vel in locum albiim com positoribus rejecta sunt. Incivile amtem est ut ait Celsius in, iamivile a 4. D. de linglb; uni aliqua particula legis proposita,& non tota lege perspecta, judicare vel respondere.Sed verba veterum juris autorum tape immutarunt, sic ut quandoque Jurisconsulti illi veteres sibi non videantur satis constare. Leges deni. que sine ullo accuratae methodi ordine congesserunt potius quam digesserunt. Atque haecdecram positoribus illis. . Doctores & interpretes altero postea seculo exorti, Bartolus, Baldus,& reliquLJus Civile illustrare illi quidem voluerunt,sed in multis obscurarunt ac dimcilius effecerunt partim quia quaestionum variarum multitudine, quas pa sim & speciatim tractarunt, nec ad generalia capita revocarunt , item Commentariorum Vacontra Iustiniani voluntatem, β. sed quia, in prooem.Digest& l. I. 9. nostram,& l.a. β.hia amtem. C. de veteri tum enucl. Partim vero et ba m,quia & hi non minus quam priores Blidio ris erudi tionis, historiae, Dialectices ac Philo Phice, seu humaniorum utrum ac linguarum

. a praesidio

28쪽

praesidio destituti fuerunt, nullamq; ordinis ac methodi rationem habuerunt, sed quaevis quovis loco tractarunt, utputa quaestiones de Tm stamentis sub Titulis de contractibus, ac vicissim de contractibus, sub titulis de Testamentis: Sin pluribus aliis conssimiliter. Sed hactenus breviter de dissicultatum Juris Iustinianei causis.De Feudali & CanonicoJure, deq; aliis hodiernae Jurisprudentiae generibus ratio pene eadem in omnibus est: de quo nunc pluribus dicere nihil attinet. Itaque de RE ME. DIIs adversus dissicultates istas adhibendis, &quo pacto quis facilius, citius ac solidius in laudatissimoJurisprudeliae,praesertimJustinianeae, i studio proficere possit, salvo accuratiore alte- riuscujuscunq; judicio,deinceps pervideamus. Quae igitur ad solidam scientiae aut artis cinjuscunque, ac proinde ad Jurisprudentiae quo

que, cognitionem facilius ac citius comparan. dam desiderantur, ea vel homine ipsium, nempe cognoscentem ue vel artem ac Jurisprudent tiam ipsam,nempe cognostendam,potius concernunt. Cognoscens autem, si tyrosit artis c

gnoscendae, sine docente seu praeceptore, solide

cognoscere ac proficere nequit. Caeterum in homine ipso exoptatur ac flas gitatur tum Naturae quaedam ad artem incli-h natio & ingenii aptitudo, tum disciplinae ac stue dii diligentia: eaq; non tantum in doctrina seu

29쪽

DE Iu RIS STu DIO theoria, sed in applicatione quoq; doctrinae generalis ad speciales crebrosque usius, in speciali-hus crebrisq; exemplis, hoc est in exercitatione quoq; sicu praxi: & utraque illa tum in discente, tum in docente M tyro docendus sit) unice flagitatur & cxoptatur: idque adhibita utrobique assidui numinis divini invocatione: Si quidem per me est, ut Sapiens ille Proverb. s. per me est, ait, quod reges regnant,&JCη seu consiliarii justa decernut. De natura & diligentia, seu doctrina generalius sumta, elegantor Tullius pro Archia Poeta: ad virtutes & artes natura sepius, ait, sine doctrina, quam doctrinam sine natuta valuisse. Et Fabius lib. 2. Sicut terrae nullam a natura fertilitatem habenti, nihil optimus agricola profuerit, e terra vero sua natura fertili utile aliquid nullo etiam colente nascitur: sic natura sine doctrina multum valebit: doctrina vero nulla esse sine natura poterit: Nec tamen quisquam tam vitioso a natura reperitur ingenio, qui disciplina & diligentia nihil sit consecutus Doctrina porro a fidis praeceptoribus ac selectis libris petenda est, & a primis elementis ae principiis ad sium ma usiq; fastigia prudenti ordine ac ratione paulatim educeda. Diligetia vero illa tum in doctrina,tum in exercitatione discetis paritcr ac doceris costantia in objecto & proposito desiderat. Repudianda namq; illa molliries ac levitas est, quae novaru perpetuo reria Cum

30쪽

pida, assiduitate unius objecti facile offenditur:

neque enim major ingeniorum pestis est, e-scnbecro teste, quam nolle uni curae ac meditationi inhaerescere, & cogitationes Vaga S atque a' propolito alienas cohibere. Et recte Seneca, in doctrinis, earumque praesertim rudimentis, ne cessari um cac monuit, ut non multa sed multum legatur. Vel um hetec de primis illis &conbmunissimis in homine i p. instrumentis ac mediis: quae nimirum assidue sunt ad omne scientiam & artent,omnemqucjentiae & artis par- rem ac praeceptionem cognoscendam ad hi

benda.

Nunc porro de iis; quae ad ipsam artem, hoc est pro nostio quidem instituto, ad ipsam Juris- prudentiam facilius ac solidius comparandam l . desii derantur. Haec parti inviunt--δ-tquί dam ac praeparationes necessariae in necessariis ipsius παιδείας, hoc est Jurisprudentiae, perfecte cognoscendae &tractandae principiis ac fundati mentis prae m i stae ac praecognitae: partim modus& ratio legitima tum accurate secundum casdem illas speciatim ac sigillatim conformandi. artem Juri S, tum confirmatam cognoscendit atq; tractandi. Principio igitur, ut in majoribus & graviori bus aedificiis ; sic in amplioribus aciperioribus artificiis ac disiciplinis, in eam ante Omnia curam sedulo incumbendum est, quomodo pri-

SEARCH

MENU NAVIGATION