De jurisprudentiæ Romanæ studio recte conformando; citiusq. ac facilius ... docendo, discendo, & exercendo item De toto hodierno jure christianoRomano ejusque libris & autoribus variis ... deque illorum inter se generum; quo ad probationis praerogati

발행: 1600년

분량: 216페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

ma futuri, ut aedificii, sic artificii, principia, sulcra & laudameta ue quibus videlicet omnis pomea totius gravioris operis moles ac pondus perpetuo firmiter innitatur atque insistat, ut illa

inquam principia&sundamenta Elidet atque

immole ponantur: Caeteroquin enim, quio quid superstruxeris, id aut statim aut paulatim corruet. Proinde qui Iurisprudentiam recte ac

prudeter consormare ac describere, conforma.

tamq; solide ac facile cognoscere & tractare cupiunt: his ante omnia in illud unice incumbem dum & elaborandum est, ut prima istius studii principia, fulcra, & fundamenta 3 e quibus nimirum Jurisprudentia tota, tum oritur, tum fundatur, constat & nititur 3 prudenter & accurate collocent: adeoq; subsidiaria quarundam prςcognita necessariarum disciplinarum προπα- quaedam ante: percipiant & praecogno- stant,quam ad ipsam DivaeThemidos arcem ac penetralia contendant. Etenim principia ac

sundamenta illa nisi satis firma fuerint,plenum postea & amplum illudJurisprudentiae aedificium, quod iis in aedificandu, commode &comstanter sustinere haud poterunt. . Videtis, auditores,quantopere studioQrum artis aut facultatis cujuscunque intersir, quam topere Jurisprudentiae inprimis studiosorum intersit, probe jacere fundamenta, &accurate fundare studiorum suorum principia. Illa vero

32쪽

Jurisprudentiae προπιυμμιδια ut in aliis amplioribus ac prolixioribus facultatibus; sic & in vasto illo Juris Romani Oceano; partim generalia &remotiora sunt, quippe communia quaeda m

teriae rerum ac verborum tum quaerendae, tum

tractandς instrumenta; partim specialia& propinquiora, materiamq; ipsam subministrantia, vel substantiam ipsam attingentia, & stubstant,

am quidem rursus aut quoad materia in genere , aut quoad formam materiae unitam, h e.

quoad essentiam Juris ipsam quadantenus in specie. Quanquam igitur, quotquot in hoc pelago seliciter navigare, atque ad portum pervenire contendunt, mediocri Philoisphiae totius cognitione instructi esse debent: quoniam Philosophia generalissime de omni Jure disserit , species autem sine i ntellecto genere intelligi satis non possunt: tamen generalibus illis ac specialibus, quae diximus, principiis ac propaedeumatis praecipue instructi, ac mediocriter imbinti este debent. φ. Generalia vero illa & remotiora propaedeumata sint Dialectica & Rhetorica, sed inprimis Dialectica, velut eleganter M. Cicero in Bruto: Sic enim ait) existimo, Juris Civilis magnum usium & apud Scaevolam & apud multos fuisse, artem in hoc uno Servio Sulpitio) quod nunquam effecisset ipsius Juris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae doceret rem tri-

33쪽

DE IURIS STu DIO huere in partes, latentem explicare definiendo; Obi curam explanare interpretando,ambiguam primum videre, deinde distinguere, postremi, habere regulam qua vera & falsa dijudicarentur,& quae quidem propositis essent,quaeq; non essent, consequentia. Et lib. i. de oratori Si e- lnim sinquit) aut mihi facere licuerit, quod jam: η

diu cogito, aut alius quispiam vel me impedito id occuparit, vel mortuo effecerit, ut primum

omne Ius Civile in genera digerat nempe genera li is in a) q uae perpa uca su n i, d ei n dc genera

illorum qua sit membra quedam dispertiat, tum 'propriam cujusque vim definitione declaret

quae singula nimirum Dialecticae munera sunt perfectam artem Juris Civilis habebitis, magisque magnam & uberem, quam dissicilem& obscuram ; praesertim si justa methodus accedat, quam Tullius in modo dictis non obsicure quoque flagitat. Dialectica igitur est illa, quae in omnes septientiae partes latissime manat & diffunditur, ac non modo finem cujusque artis prospicit, s.f. etiam media ad finem recte ducentia sine errore inquirit atque ostendit. Haec est illa, sine qua

nil recte explicari, nil recte definiri, dividi, ni Irecte disputari ac dijudicari potest : nil inquam) nec de justitia, nec deJure, nec de mori-hus & actionibus, earumque circumstantiis, variisque ac diversissimis stubinde novis incidentibus

34쪽

RECTE CONFORMANDO. Es. dentibu uris, actionum, & circumstantiarum, casib is & quaestionibus: nec de Imperio,de Repub. de legibus, &constitutionibus Imperii, deque infinitis negotiis disputari recte & explicari potest: nihil etiam in casibus non expressis propicr similitudinem & rationis δεαλογω ad veram consequentiam rite produci. Haec deniq; est illa, sine qua nulla ratio firma, nulla probatio solida esse, sine qua nihil ordinari, nihil accurate disponi potest: adeoque sine qua omnia consus a& perplexajacent. Haxestilla sine qua memo magnuS unquam in ulla sublimiori disciplina, nedum inJurisprudentia, evasit.. Rhetorica porro & ejus comes Eloquentia, quam utilis, quamque fiuctuosa futuro Jure conlulto, futuro politico, suturo practico, & sit& semper existimata fuerit, plenius hoc loco percen siere brevitatis ergo silpersedeo. Hactenus ergo generalia illa & remotiora Juri Sprudentiae propaedeumata: Specialia & propinquiora vel substantiae artis ipsius quo adge neraliorem materiam praeparatoria sunt, vel ex ipsa interiore totius prolixi corp0ris massa sive substantia synoptice ut sic dicam hoc est,generatim ac sicciniste decisa, itemq; methodice digesta,&longi in vastoJuris Oceano conficiendi

itineris rectam ac compendiosum viam monstrantia. Prioris generis sint partim Ethica de

politica, partim historia Romana: posterioris

35쪽

verodunt methodica & synoptica Jurisprudenti e Romanae compendia. Ethica vero & Pol Utica primos & intimos sontes, ptima, verissimati intima principia, demonstrationes, ac fundamenta justitiae& Jurisprudentiae, legum, et,quitatis, ac judiciorum, Rerumpub. & Imperi

orum, continent ac tradunt; rationem rectam,

rectaeq; rationis prudentiam exponunt, legem naturae seu conscientis expommi,utriusq; illius normaS ac regulas tradunt,discrimen honesti de turpis pstendunt, praemia honeste: viventibus

decernunt, poenas turpiter agentibus constitu- . unt. Ethica est vitae ac morum honestorum norma, virtutum magistra, actionum laudabit m regula, quae morbos animi dispellere, a sectus sedate, libidines & appetitus dbmare, rationisiic voluntatem prudenter regere,vita mtotam secundum rationis rectae virtutisq; & logis constientiae normam conformare docet. Politica vero Ecietatu& communionum humanarum varia genera recte distinguit & instruit: omnia omnium hominum studia liberalia & ossicia honesta complectitur ac moderatur, beatitudinem ac prosperitate tum oeconomicam, tum politicam, per varia omnis generis tum corporis tum animi,tum vitς seu so tunae,tum publica tum privata bona, quae commonstrat & suppeditat, persequitur,&in quonam felicitas practica, politica praesertim dc

36쪽

oeconomica potissimum consistat, comparetur, Sconservetu ostendit Praecipue vero genera Imperiorum & Rerum publ. distingissiquaeq; jura ,quae leges & judicia quae magistr tuum,jurisdictionum,munerum civilium,pr miorum ac poenarum genera,ad hanc vel illam Reipudi atq; Imperii formam, atq; hoc iplum quibus de causis & quibus rationibus, congruisant,item quae initia in illis,qui progressus&hi,

ementa, quae conversioneSac mutationes a

cidant, ostendit. Haec igitur suntJuris acJusti . tiae, haec iscietatis humanae, haec Reipubl haec imperiorum magistratuum, judiciorum ocsenatuum primad Nerisima principia ac fun, da menta, haec prosperitati μ olutis politicarcertissima & commodissima incunabula; haec

Iurisprudentiae Romanae s --summam, Jurisprudentiae ne longior sim in re manifest tantum confert politica,eique tam cognata est homogenea,vtJurisprudentia generatim sumta, revera nil aliud esse videatur quam ea quae antiquitus non Iurisprudentia sed Politica dicebatur aut certe nil aliud quam plenior quaedam agisq; practica & realis, adeoq; tanquam dicas exemplaris politica. ii Historia denique tum universalis, tum praesertim particularis,tum profana;tiam proertim sacrosancta & Biblica, Jurisprudentiae tapenumero tantam lucem affert, quantam serine sol

37쪽

,, 'u FDE Just Is STUDIO diei. Nec mirum. Itenim historia ut apud Cic. inquit Antonius) testis temporum es auxi Neritatis, vita memoriae, magistravitae, nuncia vetustatis; sine illius ergo luce caecum esseJuris- prudentiae studium; res ipsis clamat. Ad Juris- prudentiam ergo Romanam Historia Roma Da cum qua tamen aliarum quoque gentium Historiae conferri possunt)no jucunda tantum,no fructuosis tantu,sed saepe necessaria est: hist ria, inquam,Juris, Imperit,ac politiae Romanae: neq; enim nunc res aliae, quam quae ad Jus, Imperium, ac politiam pertinent, spectantur. Haec. igitur ea est,quae negotiorum in Repub. occasiones,&causas proximas,variaSq; omnis generis

circumstantias, enarrat, & inprimis quid juris de illis ipsis Philosophia, praesertim Ethica de Politica, duce, prudentia & legis naturae justitia comite, vel potius consiliaria ac magistra, lancitum &statutum sit, commemorat. . iHaec ergo nobis tum de aliarum gentium &civitatum, maxime vero praestantissimarum, moribus, institutis; legibus, judiciis,& Rebu publicis, tum praesertim de populi Romani oratu, i ure, consuetudine, institutis, deq; Repub.& Imperii generibus, .rectissime nos informaverit. Ita namque scire in te st, quod genus imperi, singulis temporibus in Reputa. Romana fuerit,quae leges. quς Jura ad hoc conservandum sancita, item quae domi ac soris ratione illius

38쪽

m, imperii &ex praestripto istarunt legum gέ-

sta sint: interfuerit, inquam, isti istare, quandoquidem Jura Imporio, Imperium Reip.Re pub saluti& incolumitati hominum desieruit: ae verum sane Imperii robur inJure ac legibus' salutaribus fundatum.existit& 1ubsistit. i Exhistoria ergo Romana cognoscendunt queamdi modum ex populari statu primus Caesis)ullus imperium Romanum ad speciem quandam

Regni revocaverit:sic tamen ut Senatui viConsulibus sua quaedam autoritas idcolumis mane' ret; desnde quemadmbdum Constantinus im- ut puta Roma Constantinopolin, quam videlicet novam Romam nuncupabatmranstulerit:δ ac ta ndem,quemadmodum stinianusex omni superiore Jum hoc

nunc utimur, composuerit: irem quemadmodum ampli fl4 mu istud imperium postea divisum fuerit, ac paraunaist hic in oriente Mundi' plaga manserit,altem vero huc in occidcntem translata,&Carolo Magno in Europa concessa' fuerit: itemque quomodo illi paulatim magis magisque&Christian Romani im & Germanico- Romanum esse coeperiti adhxcquemas, modum hqc occidentiS imperium, quantum vis inter Caroli Magni tres liberos ejusq; succesi' sores alios rursum divisum, nihilominus ta-

39쪽

. dum illud ipsum communi illo Romanaeustinianeo Jure paulatim iterum colligatum & inter se quasi coagmentatum,& paulatim insuper Pontifieali quoque accedente Jure amplificatum fuerincognoscendum etiam,quemadmodum tandem summa illius Imperii serme penitus ad Germanos revocata sit: item quemadmodum hoc ipsum Imperium admirabili Juris ac justitiae contemperatione in Germania constitutum,sic nimirum, ut non unius, non optimatum,non populi proprium, sed omnium ac singulorum,adeoq; multorum in imperio St, tuum,sub uno tamen Imperatore, & uno Prim. cipum Electorum senatu, commune sit,idq; γtiamnu hodie cognoscendum denique,quemadmodum ad tuendum hoc Imperium dccmum Germanico-Romanorum incolumitatem& salutem ab Imperatoribus,praesertim in cinmitiis Imperit,deinceps alia atque aliaconruim. ta& ordinata fuerint. Atque hic historice quo que distinguendum, quae communia cum aliis populis,quq propria,item quae vetera,quae nova& presentia in i Jure, legibus deinstitutis & in istis Imperiorum generibus, praeserti m autem in hoc nostro fuerint. Dici namque haud poetest , quantum lucis ad Jus & Jurisprudentiam recte cognoscendam diligens illa historiarum distinctio attulerit. Neque nostra tam interest scire, quae bella vel quondam vel nuper gesta

fuerint.

40쪽

suerint, quot millia ceciderint, & alia istius generis plurima,quam scire quomodo Imperium

nostrum,h.e. Romanum ac praesertim Germanic Romanum constitutum,& quibus legibus, jure,atq; judiciis administratum &conser- vatum fuerit. Etenim sine hac Reipub. nostrae historia nos, quantum vis domi simus,peregrini tamen,Cicerone teste,videri possumus. iVidetis, Auditores, quantum luci urisprudentiae nostrae mediocris Philost,phiae& historiae cognitio afferat 3 Videtis,quantum emolu- , menti & quantum stubsidii asserat humani rum literarum ac linguarum cognitio 3 ut vel unica lex,Lecta, D.de rebus credit. ut plurimas alias taceam) restis est,ut puta quam Accursius caeterique interpretes intelligere non potuerum , donec Hermolaus Barbarus & Guillelmus Budaeus ex bonis linguae latinae autoribus docuissent, quid sit usura centesima. Ex istis Philosophiae& historiae principiis veteres Gra ciae&aliarum gentium legislatores,cum nullae adhuc Respub. accurate constitutae, nulla Jurati leges recte sancitae essent,& Respubl. constituerunt, & leges tulerunt, & eas, si res ita ferret, emendarunt, & alias atque alias quandoque surrogarunt, mores etiam &cosiuet ines cum

civium assensu induxerunt assis Philoisphiae &historiarum principiis imbuti,&Juris justitia, que studiis exculti Papinianus,Ulpianus, Paulus

SEARCH

MENU NAVIGATION