장음표시 사용
391쪽
Xea in , unde Velut ex cu eumella stillatoria restituti in aquail effluant per meatus quoscunque obuios. Tertio. Si fundum maris plures contineat voragines , prout expertissimi nautae reserunt multas esse, quarum profunditatem nullis immissarum bolidum funiculis determinare potuerunt, si inquam, fundum maris voragines hujuscemodi habeat, quae subtus communicent per idoneos meatus cum editissimis antris montium, hinc accidet ut aqua praecipitata non tantum intra montes conscendat ad communem ho
riZontem , sed ultra illum eompellatur; ficut si aquam in unci siphonis crure contentam valide premeres, haud dubie cogeres eam, quae in altero est, assurgere supra aequilibrium naturale. Itaque hoc pacto aqua maris propter impetum, quem ex praecipitio concipi ad loca editiora 'pervenire poterit, unde deinceps per occurrentia spiracula recurret in mare. uarto denique. Si ratio habeatur c piosissimae pluviae, quae in montium cavernas concidit; haec enim deinceps per obuias declivitates excurret. Addi etiam debet moles nivium, quae versae in aquam easdem montium cavernas implent: nec parum ad augendam illam aquarum abundantiam concurrit
frigus, quo intra eas non difficile potest aer vapidus in aquam solvi. Ex quibus omnibus propositis modis eum selige, quem opor-
uniorem credideris. VII. Dico quinto. Mamvis libramenti vires exigant, ut maria omnia Attamen & ea praelertim, quae inter se communicant, sine aeque alta, nis .ia ' hilominus probabile est ea non omnino aequalem servare altituditatur. nem , ita ut occanum mare sit altias mediterraneo. Conjecturarum ius medi- autem Omnium haec maxima videtur, quod peritissimi Mathematici ς xaneo. constanter asseruerunt mare rubrum csse altius mediterraneo ἰqua
parte in illud Nilus devolvitur, suaque assertione deterruerunt Seosostrein, Darium , Ptolemaeum & alios Reses a proposito resecandi isthmum , qui mediterraneum & rubrum interiacet, fieret quippe resectio illa non magnis expensis ob intercedentis itineris brevitatem , at non sine incredibilibus commodis ad abundantiam & opii
lentiam commercii maritimi proventuris. in Tum vero praeter singulares observationes non paucas, quae videri possunt apud Cosimographos , multum moveor experientia, qua , ut ab expertis Nauarchis audivi, navigatio facilior est a freto, sive mari herculeo, versiis ligusti eum, siculum , creticum &c. quam a cretico versu&herculeum ob perennem , sed paruinpre sensibilem , effluxum Oceani in Mediterraneum ι effluxus autem supponit alvei declivit
392쪽
tem. At si ita est, quomodo mare mediterraneum non redundabit 'Et haec rursus est implicatissima quaestio, pro cujus qualicunque solatione dico illud ideo non redundare , quia terra, quam priniit, aut adlambit, est porosior, aut spongiosior, sive aptior, ad tot bendas aquas, ideoque non redundabit, sicut non redundant paludes, quia alveos idoneos habent ad sorbendas devolutiones aquarum in ipsas confluentium. Dcinde vero eadem redundantia vitabitur, si concipiatur mare mediterraneum habere multas voragines, qua
Ies non . desunt inter scopulos Se yllae & Chalybdis, ut vulgo creditur , modo voragines illae habeant exitum , quo veluti per recuruas fistulas aqua absorpta resiliat in loca editiora, unde deinceps possit refluere. Dico sexto ac denique multas praeterea e se causas externas, qua naturalem aquarum librationem interrumpunt, quales praeter tim iunt procellosi venti , qui eas agitant & tollunt in fluctus, qui sua nihilominus fluiditate protinus recidunt. Sed observandum est a recidente fluctu alios aliosque successive plurimos procreari qua parte recidit, quia lapsu sui tumoris efficit, ut aqua consequens nesciapeuctrari, aut premi, suo loco pulla extumescat quaesitura locum alibi per similem depositionem tumoris di sic deinceps , donec imis minutis paulatim fluetibus aqua in suum restituatur a quilibrium: Exemplum illius undulatae agitationis habes in fune valide tenso, quem fi ad unum extremum percusseris , excurrit haec percusso velut, per undulas usque ad alterum , sed adhuc familiarius aptiuiaque tibi propono. in iis undulis circularibus, quas vel unius in-jeictio lapilli excitat in aqua stagnante, & de quibus non aliter sentiendunt est, quam concipiendo lapillum non posse mergi, quin
aqua in Orbem adiacens extumescat, neque haec potest tumorem suum cum aliquantulo lapsus impetu deponere, quin extumescat alia tumore simili circulari, &c. donec paulatim circulationes per languorem ac deprellioneni excitati i qmoris deficiant. Tandem praeter causas externas, quae aquae librationi obstant, non deest interna , quae illam tarpe in guttulas rotundas conglomerat . nam ut non memorem id quod philosophatus est Galilaeus in dialogo primo de attinentibus ad mechanica circa aerem , a quo ucio rotunditas illa efficiatur , certum est praeter propensione in naturalem, qua particulae aqucae gravitate sua circa centrum commune gravium te componunt , aliam non deesse , qua se invicem utcunque firmitet complectantur , & hic complexus effla-
393쪽
xum impedit. Quod etiam debet intelligi de mercurio , de vitiosuso, ae de quovis alio liquido in guttulas per singularem partium inter se affectionem sympathicam rotundato ; affectio siquidem singularis in istis casibus generalem vincit, qua omnia liquid a libraticiis Dem suam quaeritant, sicut in accursu ferri ad magnetem suspensum vincit amicitia singularis generalem illam , qua omnia gravia deorsum tendunt, ut fusius dictum fuit, ubi de motu corporum sympathico agebatur.
DE SO LUTIONE A. UAE IN VAPORES,
- eorumque sustensioue ivtra aerem, os resolatione
ET IJ ICO primo nihil eam experimentaliter notum esse, quam DI solutionem aquae in vapores, id est , in particulas tenuisti
mas, fluidissimas, quae sparguntur per aerem sursumque avolant, nisi ab interposito obice repulsionem aliquam patiantur. Sed notissimi huius experimenti causam pauci agnoicunt Zeii praesertim omnes ignorant, qui illud tribuunt vel activitati fictitiae caloris geniti, vel imaginariae tractioni corporis alicujus caelestis. Cum enim vapores neque solvantur, neque eleventur, nisi per verum motum localem , ad utriusque hujus effectus productionem necessaria est non cuiuscunque Aristotelicae qualitatis abstractae, sed vera ac realis phy fici alleuius agentis compulsio. Itaque ad explicandam aquae evaporationem sola sufficit, imo sola idonea est activitas ignis, cujus impossibile est eorpuscula perJaquam insinuari, quin mobilitate sua particulas obvias secum auferant & sursum ducant , & eo quidem copiosius , quo abundantius est ignis subingressi ac deinceps exeuntis ectuvium. Tum vero quia aer patentissimos ha-
394쪽
bee ae frequenti simos poros, inde fit ut particulae illae tenuis unaeaqueae ab igneis corpusculis adhaerentibus aut pone sequentibus agitatae Sc propulsae sile facilius intromisceant. Ouia tamen fieri non potest, quin incurrant aliquando in partes II. aeris solidas, hine oritur vaporum sparsio circum quaque & interdum repulsio ; ad vaporum etiam transmissionem non parum confert ipsa , Ubiu aeris substantia, quae ob luam spongiositate in est valde idonea ad exsugendos humores. Tandem id quod pto halitibus aqueis dictum est, pro quibuscunque aliis corporum evaporabili uni & exhalabilium omnium debet intelligi. Ae praeterea moneo id, quod diximus destia ac tivitate ignis sufficiente & idonea ad solvendos & tollendos vapores, intelligendum etiam esse non modo de nostrate igne isto familiari ac domestico de, ut sic loquar, culinario; sed de quovis igne, sive de quovis effluvio vim & agitationem habente igneam. Qua Propter tum radii Solares, tum ignes subterranei non aliter liquidorum ova Porationes, quam ignis, quem submittimus aquae , essiciunt. Vide quae superius de ignis calore dicta sunt disput. I 3.
Dico secundo ad ejusdem ignis activitatem reserti praseraim debere sulpeusionem vaporum intra aerem. Quod ut facile concipias, cogita corpuscula illa ignea , quae vapores tollunt, non Omnia tam cito posse extricare sese ab illis , quamvis ob ingenitam mobilitatem plurima sese ab illis extricent s alioquin vapores continuo tollerentur & ad caelorum sublimitatem conscenderent. Tum vero illa, quae
particulis aqueis manent immixta , agitatione sua impediunt illas, quominus recidant illico , licet sint acte graviores in specie, & ad eum modum , quo homo quamvis gravior aqua in specie, super eam ramen agitatione natatoria sua se sustinet. Dixi prassertim, ut non excluderem causas alias , quae ad illam vaporum suspensionem possunt concurrere, & inter quas nullus est, qui statim non intelligat ventos in inferiori aere excitatos vim habere suspendendi vaporesti nubes ex illis concretas, perinde ac movendi huc atque illuc ad eandem a terra distantiam, quin & tollendi, non aliter quam videmus ventum abripere sestucas di transferre, & suspendere & tollere iuxta modos di circumstantias suae agitationis. Nec obstat quod saepe videamus nubes suspensas silentibus ventis ; nam facile potest eo
tingere , ut hie silentes illic sibilent, aut si utrobique silent, hinc patet ratio cur brevi illae concidant in pluviam solutae, eas qui prisoncidere ut plurimum experimur, quando venti intercidunt.
395쪽
Et eam iuvat cxilitas particularum aquae. I.
388 Thasicae disput. XV. Art. III.
Deinde ad ea tulem suspensionem vaporum valde consert mira exilitas particularum dispersarum , ex quibus constant: quia licet particulae illae aqueae ita dispersae , si ad acteas ejusdem molis com parentur, sint longe graviores in specie, ac proinde ex legibus hydrostati eis sustineri ab aere non possint s nihilominus leges illae exinceptionem patiuntur in casu nimiae exilitatis particularum insidentium , ut experimentaliter patet ex tenuissima scobe ferrea ae lapidea, quae super aquam leviter sparsa non mergitur. Et ratio est quantum conjicio, quia in hoc casu non est facienda comparatio tantum
inter gravitarem particulae exilissinae aqucae suspensae ad gravitatem particulae similis aereae sustinentis; sed inter gravitatem illius &resistentiam hujus prout adjutae ad resistendum a circumstantibus aliis aut subjacentibus particulis aereis ; siquidem non potest exilistima illa particula illabi, nisi vincendo resistentiam , quam obisiicit aer interior, ne dividat ne i haec vero major est , quam ut vinci possit a pondere levissimo particulae illius aqueae insidentis. Praeterquam quod addi potest particulas aqueas , quando exiij sesimae sunt, facit E cum ac reis implicari & an commixtionem ve nire: unde tunc non attendi debent veluti separatim mobiles aetendentes deorsum, sicut aecidit in vulgaribus ae chymic s dissolutionibus, per quas corpuscula graviora levioribus innatant: si e corpuscula salis innatant intra aquam communem , 8c corpuseula mercurii licet longe graviora intra aquam fortem , aut intra spiritum nitri , &e. N ita quidem innatant, ut substantiam dissolutam non discernas a dissolvente, propterea quod non nisi unam mixtionem efficiunt. Unde non mitum, si substantia dissoluta, licet gravior dii solvente, non recidat, sicut ex parte recidit, quando ad dissolutionem efficiendam non fuit adhibitum menstruum , ut Chymici loquuntur, id est, dissolvens idoneum. Dico tertio ad tollendos ae suspendendos vapores incongrua omnino esse involucra aetherea, qualia nuper excogitavit Vir erudit illimus Ba ylaeus non tam, puto, ut suum hac dere judicium ferret, quam ut ingenii sui vim exerceret atque ostenderet. Itaque supponendo per aerem dispergi plurimum aetheris ac minime ponderantis , probat particulas aqueas ita, posse attenuari ac tum levi inter sic incrustari adventitio aethere , ut moleculae compositae ex humore si in v I Se involucro ejus aethereo sint aut aeque leves , aut etia in
aere leviores in specie ; unde fiet ut secundum leges hydrostaticas
396쪽
suisse Aristotelem suspicatur. At ne moveam de inente Aristotelis
quaestionem , ad quid enim ρ tantum haereo circa veritatem facti &paucis dico suppositi opem illam plurimi aetheris pcr aerem fluitantis & illico ambientis singulas particulas aqueas, quae in vapores tolluntur ac suspenduntur, esse omnino gratuitam. Primo. Quia multi vapores tum tolluntur, tum suspenduntur in locis subterraneis , in quibus supponere plurimam copiam aetheris, id est, aeris purioris perinde est ac in luprema regione aettierea supponere plurimum aetas, id est, actis crassioris; at hoc vide quantum absit 1 ratione. Secundo. Quia si vapores per a petium acrem non tolluntur, nisi propter aethere in i psis adlis rentem, necesse erit aut novum si herem in locum prioris deicendere veluti ad excipiendos
alios vapores, aut evenire ut consequentes vapores non tollantur
defectu et heris ; at utrumque est incongruum. Tertio. Quia etsi nusquam desit aether ad excipiendos vapores, ad eos tamen vehendos erit inutilis , nisi illis ad modum alicu iis involucri colis reat; at falso supponitur cohaerere, cum nihil habeat pingue ac visco- sum, quo cohqrcat; vel ex hoc ipso quod est sther, id est , aetpurus; nam aer etian, impurus non cohς tet aqvget alioquin non conscenderent per aquam bulis aeteς, quia coaptarent sibi in votlucra aquea , ad eundem modum quo Baylgus concipit particulas aqueas aptare sibi involucra ς therea. Denique involucra illa aetherea quantum iuvarent vapores ad ascensum, tantum obstarent descensui; imo impossibile solet eos recidere, quandiu sub iisdem involucris obtegerentur: igitur aut sub illis involucris non ascendunt, aut nunquam recident ; nisi forte illa exuant, sed quomodo ιε' Et hic rursus aderit Authori oportuna occasio exercendi acutissimi sui ingenii vires in explicando vaporum reditu. Pistereo multa alia circa illam hypotesim , quς si permittenda soret, perinde supponi potuit vapores pro ascensu alas assumere , ac tum deponere pro descensu. Denique inter nuntia Reipublics Literaris an . I 68 . Mens Octob. art. q. legere potetis nonnulla scitu digna, qus ad hanc materiam attinent & impulerunt, ut conjicio, D. Bayle ad eonscribendam suam illam dissertationem de suspensione vaporum intra aurem. Dico quarto ad revocandos deorsum vapores, quos ignis sursu in evexit maxι me conferre ejusdem ignis, ut pote mobilioris,. evasione tu et licet enim non statim extricare sese possit ab illis ,
quibus, dum eos sublimabat, implicuit; at succestu temporis extvII. Vel ptae sertim
397쪽
3 o PDsicae disput. XV. Art. III.
tricat se & evadit s tum vero ut evasit, vapores suo pondere relatabunt ut sub Malleuius aquei meteori. ut pluviae, nivis., grandinis,
die . specie manifesta ac sensibili. Dixi maxime, quia praeter potissimam illam causam non desunt alig ad cundem effectum' concurrentes & inter quas agnosco mediam regionem aeream plurimis corpusculis frigidis abundare, quoru appulsu necesse est ut vapores in aquam cogantur ad eum fere modum, quo per aestatem exspirationes
calidas pet aerem sparsas in sentibiles aquq guttas cogi supra globum vitreum ab inclusa glacie infrigida tum experiri potes, aut quo jam frequentissime per hyemem, dum manc assurgis, expetintus es & vidisti super vitreamina interiora tui cubiculi, humorem fluentem , cujus concretio referri non potest, nisi ad halitus calidos inter dormiendum, aut aliter emissos & ad appulsum vitri frigidiotis in aqua coactos. Pr terea sicut guttuls aque e sphaericε dc volubiles qua udo invicem eoncurrunt, conglobantur in guttam maiorem, di bacesse et a ponderosior effluit ; sic intelligi potest particulas illas tentii linsimas aqueas in sublime eductas , per concursum reciprocum concressere in guttas, quarum hoc pacto moles & gravitas erit sufficiens ad descensum. Denique ad vapores in aquam resolvendos non parum conserte possunt flatus illi ac venti, quos ipse vaporum concursus excitat, sive, quod idem est, nubium ex vaporibus concrestentium , nam semel excitatus pervadere nubes ac dividere poterit & variis modis in aquam cogere. Caetera quae spectant ad vaporum nubiumque resolutionem in plurima diversi generis meteora, in disputatione de meteor is stabilientur.
398쪽
' DE CAETENS AAEUAE ATTRIBUTIS.
ICO prim. praeter aquae attributa hactenus enumerata & Ino quibus aut stabiliendis,aut explicandis occurrere poterat ali1 qua dissicultas, quaedam alia superesse,quae enarrare sussciet.
Igitur attendendo ad supradicta circa notionem humiditatis & frigoris evidens est aquam esse ex natura sua humidam ac frigidam. Humida quidem est, quatenus non solum intra proprios rerminos difficile eontinetur ; sed etiam molli ae fluida substantilsua intromiscet se Ae: effundit per obvios corporum etiam tenui lii nos porcis, quod est humectare. Deinde etiam est stigida , ut satis patet ex coatinua in frigidandi actione , quam exerit, quoties sibi relinquitur libera a calore adventitio , quem aliis facile amittit restiis tuendo se in frigus pristinum. Neque necessario monendum video eur plerosque notiis inos aquae effectus, ut extinguendi ignem, indurandi chalybem, &c. ex hac utraqtie humoris & frigoris propriestate pendere; sed multo minus observandum est proprietates illas Perinde ac caeteras omnes esse ab ipsa aquae substantia indisti ructas, quia fere ex toto Physicae decursu id evidentius patet, quam ut vel in levissimam dubitationem revocari, aut verti possit, ac piaesertim ex locis in. quibus aut pro substantsa immediate operativa, aut contra formas accidentales Aristotelicas tum in communi, tum in particulari pugnatum est. Dico secundo frigus illud , quod ex dietis iam aquae eonnaturale est, non parum ac non infrequenter augeri ab aere frigido ambiente, sive potius a frigorificis adventitiis corpusculorum generibus, quae instigi dant aerem; quamquam S aliunde augeri etiam potest ab exeuntibus ex sinu alueorum terrestrium, in quibus sive fluit, sive
humor &frigus c6 eniant aquae. IIa
399쪽
queas in ter se eois haerere aliquantulum.
3ρα Physica dissut. XV. Art. IV.
stagirat, corpulculis ejusdem aut consimilis activitatis stigorifieae. Tum vero ob nimium frigus illud extraneum, ut de nive ac grandine nihil dicam, aqua in glaciem obduratur; nec taceo ea in sic conglaciat an quidquid ex adverso vulgus sentiat esse rariorem se ipsa solata, ex duplici praeserti in capite. Primo quia glacies aquae innatat: ergo est levior illa in specie ac proinde rarior. Secando quia si tubulum serreum tete ad suin mum aqua impleas, εἰ congruo munitum embolo exponas hyemali frigidissimo boreae, conglaei bitur illa extrii detque procul embolum in evidens signum auctae raritatis, quae ampliorem locum exigit. Sed id ipse in facilius o servare potes in quovis patente vase , in quo nota signum, ad quod aqua fluida assurgit, ac tum videbis eam , quando versa in glaciem fuerit, extum uilla & signum superare, quod notaveris: ergo iam in glaciem versa est rarior. Et ut paucis rarefactionis hujus causa aperiatur , recolendum est ex supraductis activitatem frigoris in hoc consistere, ut stupefaciendo & arrigendo particulas corporis frigefacti dctineat eas in stia tu violentae quietis; illae vero si e stupefactae &artectae in spatium amplius distrahuntur, ut satis intelligitur experimento pannorum humore affluentium, quos, si repentino frigore obriguerint, non potes perinde ac prius ad modicum spatium com
plicando, premendo , aut aliter coarctare. Dico tertio particulas aquae non esse ab inuicem solutas ad eum modum , quo granula pulveris, arenae , scobis , &e. sed aliquam inter se, licet non admodum firmam , habere colis sionem , ratione cujus efficiunt compositionem , quae , simplici accumulatione distin guitur. Nunc vero si quis de mutua illa partium aquearum cohaesione dubitaverit, probari potest. Primo ex motu retrorsum flexo, quem advertimus in aqua cadente ex suggrundus; illa enim retro
flexio satis indicat coliscere sibi partes, quae ad lapsum pervenerunt cum iis, quae ad illum sunt in. proximo, ita ut istae eas retineant retrahantque a perpendiculo sui Ia plus; 8e idem aceidit quoties εquocunque vase aqua parce effunditur. Secundo ex bullis, quas in aqua vehementer calefacta ignis excitat; quid enim sunt istς bullς, nisi pellieulς quaedam aqueae in modum fornicis extumescentes prost ter urgentem a tergo ignem Z Ilis autem pelliculi non sic ex tumescerent sine aliquali partium cohssione , sicut non posset vitrum susum ex Hiri in phialas sine tali inter partes ejusdem, licet fluidissimi, cohqrentia , que paululum flatui immusci resistat. Et idem dicendum de quibuscunque aliis bullis aqueis utcunque aliter excit aris, Disitigod by Corale
400쪽
citatis, aut in spumam versis, quq alias facile evanescunt, quia, ut dixi , colis sio , quam inter partes aque admittimus , non eli admo. duin firma. Tertio ex naturali amicitia , sive cognatione, que est inter partes cujustibet compositionis homogeneae , ut nihil dicam de configuratione, quae non videtur posse esse talis , ut partes non aliquatenus inter se implicentur; at si se implicant, cohaerebunt, ea cohqrentia, quq non obstabit fluiditati: quia licet actualem fluorem impediat, at non efficiet quin paratissmae sint ad fluxum , in qua Prsparatione, sive proxima dispositione ad fluxum concipio fluiditatem consistere. Quapropter longe absum ab eorum sententia , qui sibi fingunt partes corporis fluidi omnes ac singulas esse in perpetuo motu. uarro denique exemplo flammae, quae non posset huc iaillue flatu vibrari; sed ad minimum flatum evanesceret, nisi particulae illius igneae tenacem aliquam haberent inter se conjunetionem . itaque cum flamma sit fluidior aqua & nihilominus habeat cohaeremam partium , hinc optime stabili tui nostra opinio de cohaerentia aquae, Se idem de omnibus liquidis didium volo.
Dico quarto ac denique aquam. licet, ut experimentaliter comper. IV. tum est, non possit pereo inpressonem ad dimensiones sensibilitet Irem oste- minores rediat, nili dominus non omnino carere poris, ut quibusdam Philosophis ullum eli polle colligi ex incomprestibi male illius. te potis.
Nam primo est pervia luci, quae cum ex dicendis sit cujusdam substantialitatis corporeae , non potest aliter aquam pervadere, quam sese insinuando per illius poros. Secundo ex temperamen co suo naturali non est summe frigida , sed habet saltem unum aut alterum gradum caloris; calor autem rarefacit; raritas vero supponit poros. Tertio non habet gravitatem inter liquida omnium maximam, mercurius quippe est longe gravior illa in specie ; at hinc evidentissime consequitur eam esse poro sana , universaliter. enim compertum est corpora eo magis esse porosa , quo minus gravia , quia propter interceptos poros minus habent materiae, a cujus copia pendet adjectio gravitatis. Quarto particulae aqueae , illae scilicet, quibus minimas ideoque iniectiles esse competit, habent certam aliquam ac de- . terminatam figuram , ratione cuius impossibile videtur, ut omnes,, I a adjungant sese aliae aliis constanter sine ullo alicujus poruli inter- tartatio
Tum vero si quaeris cur igitur aqua non possit comprimi. Ren '' pondeo non mihi videri quomodo id convenientius explicetur, Di