Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 연설

181쪽

. I 68 De Ariurabis audire te re

vide quantum acie valeati Perspicacis lsimus tria e duobus videt. Oculatior Pentheo,oe' Solem geminum, oe duplices Thebas, vel noetii cernit. Minime quidem curiosus potator non quaerit Comsules in lagenis. Satis sibi consultum putat , si prospicit celeritate bibendi, ne quid inter calicem cadat,supremaque labra. In lucubranda ebrietate sepiii

me pernoctans , nunquam tamen absumpsit plus olei, quam vini. Frequentius redeuntem ad pocula ne arguas. Sebibisse non mem init : didicit quippe obliuiosum esse debere urbanum c0ntibuam. Uuis enim non odit memorem com

potorein Quantum sapit hic Bacchi salumnus i Μelius utique sapiet, si pro vino bibat helleborum. Collige interim ex allatis hactenus

exemplis, Argutias, quae a Par mijs , . aliorumve sententijs dicuntur , ple- runque ab aequivoco , vel diuersa ab Authoris mente significatione acumen . habere. Si Veterum Adagia nosse cupis , peruolue , quod circunfertur ,ex- 'puncto Aut horis, seu Collectoris no- smine, plenissimum opus, Graeca, &Latina complectens, Pauli Mannuccij studio emendatum ; in quo erudite illorum origo , significatio, & usus ex Plicatur. l

182쪽

ARGUMENTATIONE IARGUTAE.

SVpersunt ultimo Argutiae, quae Α

gumentationem inuolminis atque ideo arguta Enthymemata vocantur ;quanuis apparentia sint, non vera Argumenta; nam fallacia magis, qualratione nituntur, nec tam verum in t runt, qu m pulchrum, ad yeri specie ingeniose confictum ν quare acuta Sophismata dici possunt. At huiusmodi Argumentationes ex i jsdem denique fontibus desumuntur, a quibus reliquae

Argutiae dimanant. .

Μartialis de Caesaris Leon' saepius apprehensum lepusculum dimittente. depotest auidus capta seoparcero praede 'Sed tamen esse tuus dicitur , ero

Ibi utiquo perspicis non veram caulam amrri , quae mittem Leonem effecerit, sed blandiente Caesari Μartialis ingenio educlam, quasi tanta esset Domini clementia, ut insolitam pietatem ferae quoque insinuare potuisset. Idem 3

Epitaphio Lanaces, qua; Os morbo

183쪽

I7 De Argutiis . exedente eptennis obierat . Lib. I r Ep. 36- . Sed mors vocis iter properauit claudere blanda , Ne posset duras sectero voceta

hla pariter vides causam finalem non sveram adduci, sed actita inuentania 3 veluti tanta fuisset puellae gratia, voci que suauitas, ut mors timeret, ne integro illius organo Parcas emolliret. Caesar adhuc praetextatus aculeat Dilemmate Lectorem punxit, verba ita legendo modulantem, ut canere videretur. Si cantas, ait, male cantas, s legis, cantas. Argumento a minori ad maius Seneca lusit in vetulam Statb

liam , ca) quae inscribi sepulcro suci

iussit, se nonaginta nouem annis vi- xiile. Vides, inquit , aniculam gloriari senectute longa Θ quis istam ferre potuisset , si contigisset centesimum implere Ausonius de marmoreo Luci j mon mento , quod aetas vitiaverat, corruptis nominis characteribus, Epigramma concludit Enthymemate a maiori ad minus . . - Miremur periisse homines λ mon. menta fatiscunt . . Mors etiam saxis, nominibusque

184쪽

-De Argutiis. 171. mintis ergo mirandum est luteos homines mori, si moriuntur & marmora . Mori faxis venit dictum per Metophoram , seu Catachresim , hoc est saxa quoque a temporis .edacitate conte

runtur . . .

Plura de inueniendis Argutiis hic

habes ι At non satis erit inuenire, nisi rectὰ noueris explicare inuentas; nam Vis maior acuminis a modo iaciendi pendet , cum una ratione vibratium, feriat, altera frigeat. Variat maxime Argutiae modum Figurae varietas: nunc enim effertur per Interrogatione Ita, nunς per Dubitationem , aliis per Exclamationem 3 vel admirando, usi oe tando, vel miserando , aut comminando, aut imperando: modo per affirmationem, modo per negationem , aut utranque vicissim s quorum Om nium usum imit tio , & exercitatio docebit.

Sed iam diu moramur iis salibus. si plura quidem scribenti occurrere, quam compendio complecti statueram, ut in his fertasse nimius videri possim.

At neque inutilem fore hanc Operam. puto Elogia, & Epigrammata scribe tibus profuturam Tum etiam offendere placuit, non esse Rhetori peregrinandum , ut Argutias inueniat, cum

185쪽

. De Argutijs sentes, qui largius fluent, si multiplex

adsit eruditio . Caeterum memineris praecipuos acuminum artifices esse imgenium, & Vsum, optimam moderatricem prudentiam.

e Argutijs praeter Ciceronem, &Quintilianum , aliosque antiquiores

Latinos , & Graecos, e recentioribus Italis doctissime scripsere MatthaeusPOregrinus, & Emmanuel ThesauruS, cuius argutissimum opus ter manus Om nium circunfertur inscriptum,ILCANOCCHIALE ARISTOTELICO.Dabit uberior illorum eruditio , quae in hac ieiuna tractatiuncula desid rabis,

186쪽

Uter illustriores ingenii foetus, qui--bus enituit recentior aetas, Heroica

Symbola excellunt. Et quantiis ab ipsis xertim primordijs ducta quaedam norum lineamenta repetantur , ab elapso tantum proxime Seculo coeperunt

apud Italos arte florere , ac magis esse in pretio et cum praestantes armis Viri erudito etiam Μarte contenderent, &mente pariter laudem quaerentes , ac manu, Vt ense fortia gerere, ita insignibto argutis Symbol is clypeo generoiianimi consilia ostentare gauderent . Hinc indito nomine vocantur Ninstratibus Impreso tametsi & ad aIios iam *sus, ad peculiarium virtutum commendationem, aut insectationem Vitiorum, variosque hominum affectus ςXprimendos adhibentur . Eadem NPhrenoschemata Graeco . Vocabulo , idest: mentis imagines , Heroica Ἀ-hola , Figurata i Epigrammata , & si malunt complures, Impresar, v ersa in Latinam Italica voce , appellantur 3 ut inde nomen habeant, unde leges h huere . Nihil interest quo nomine voces, dum rem calleas significatam per

nomen.

. ' Verum in hac Arte Symbolica trac-

187쪽

3T . . Imprni randa ita Scriptores diskntiunt , ut multiplex opinionum diuersitav dc copia praeceptionum labyrintheis ple-rtinque ambagibus implicet Ariadneo sit' egentes. Aliqui acutissimis disputationibus rem i stam agunt, & pugna- Cibus calamis digladiantes plura dissi- dia serunt, quam praecepta. Nonnulli

antiquiora sequentes , quae nondum ultima studia limauerant,nihil sibi non licere sentiunt, euius cxemplum in Onerint. Alij solam spectantes rei naturam , de qua etiam non leuta sunt inter Aut res litigia, persectiones non cu-xant. Alij contra erecti ad apicem , Heroicum Symbolum aut perfectis musti volunt, aut nullum, tot vero,

tartique seueras leges illi praescribunt , .ut iacilius Phoenicem inueneris , quam lunum numeris omnibus absolutum . .

Ego tamen iam ab initio prq sessus me non Artium sestigia spectareG sed prima signare vestigia sensim ad altiora . Progressuris , non hos deducam per Quaestionum anfractus , non summa, nec ima sequar 3 at e plurium Scriptorum placitis, praesertim Ioui j, Bargalii, ae Ares j , clariora , & magis accepta secernam, quibus ad haec Symbola Gondenda uti possint, qui primam illis

admouent manum.

In afferendis autem exemplis non

188쪽

pereeωςssima a me proponi plostoor, quorum copia non suppetit, sed singulis praeceptis, & obseruationibus explicaudis accommodata, quantiis aliqua ex parte deficiant. iCaeterum si quis absolutissimas horum Ideas,quae cui de Oratore suo Tub.jius ait) animo teneri possunt, non oculis cerni, ut voto conceperit, ita resuerit aliquando feliciter assecutus, nae ille mirandum erit mortalibus ingeni js exemplum.

Ymbolum idem est, ae

nota, & indicium albcuius rei 3 quare signis omnibus conuenit hoc nomen .' infinitur a Graecis, id quo aliauid

. . coniectari, o cognoscere

possumus. Quandoque significat tesso Tam militarem, alias h0spualem alias fgnum , quod aepistolae, arcae , Vasi, re caeteris huius generis imprimitur , albquando collectam a pluribus pecuniam ad epulas, & conuiuia cel ebranda 3 quae

189쪽

vocatur. Hoc loco Symbolum estgnum, almuid occultum logeniosis istelligendum proponens, Antiquissimam esse Symbolorum originem testamur AEgyptiorum mysticae nqtae , quibus diuinae , humanaeq;

Sapientiae arcana inuoluere solebant , ne imperito , prosanoque vulgo pat rent , ideo Hieroglyphica , sacras vid licet literas appellabant ; quorum mysteria luculentissimis Commentarijs Pierius Valerianus enucleauit. Anticq spraeterea Bellatores, ac Principes viros Symbola quaedam usurpasse Hunorici, ac Poetae docent. Hinc in Vexillis Aquilae, Cei ui, Equi, Capri, Μ,

notauri, de in galeis, & stutis variae Ferarum imagines. Sic Amphiaraus pi tum in Clypeo Draconem praetulit, Capaneus Hydram , Vrysses Delphinem, Agamemnon Leonem , addito Parmine . cpauo est hominum , minibus gerit hunc Agamemnon. Ann ulci-xum quoquc gemmis huiusmodi Sch mara insculpta. Ita Sphingem Augib sus , tum Alexandri Μagni effigiem . Seleucus Anchoram, Μe enas Ranamnabuere pro signis. Inde nata Insignia Gentium s hinc varijs notata figuris Numismata , hinc Emblemata deni, que, & praestantissima omnium Heroica Symbola, quae recentiores ab anti

quis

190쪽

. De Impressis a quIs inchoata perficientes ad summani

laudem evexere.

LAtissime sumpta Isresia est compe

situm ex Figura, ct Lemmate Symbolum aliquois mentis arcanum signi . cans. At haec Definitio persectam non exprimit Impresiam, nec satis a caeteris Symbolis distinguit. Quare ex meliorum Authorum doctrina sic perfectius poterit definiri.

presia est in signe Symbolum a S

mili , determinatum aliquem animi semsum indicans per Figaram O Lemma . . Dicitur Symbolum , quod genus est, per quod Impresia conuenit cum alijs Symbolorum speciebus. Insigne ; hoc est ingeniosum prae caeteris, di argutum . A Simili, nam perfectae Imprusae significatio a Similitudine ducitur, quam alia Symbola non exigunt. Determis natum aliquem animi sensum indicos, quod uniuersalia non spectat, Vt Emblema , scd singularia hominum consi lia. Per Figuram, ET Lemma partibus constat; quarum altera deis ciente mancum cit, atque a sua specie degenerat. Et quanuis Ruscellus, α

SEARCH

MENU NAVIGATION