Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 연설

81쪽

Rhetorica Artis Maiores vestri saepe mercatoribus , ae Nauiculariis incuriosius tractatis . hella gesserunt , vos tot Ciuium Romanorum millibus uno nuntio, atque Uno tempore necatis, quo tandem animo esse debetis λ Legati , quod erant appellati superbius, Corinthum Patres

veltri, totius Graecae lumen , extinctam esse voluerunt: Vos eum Regem in ubium esse patiemini, qui Legatum Populi Romani Consularem vinculis, a Verberibus, atque omni supplicio' e cruciatum necauit λ&c. Oratio in Genere Deliberativo breuiora postillat Exordia, nec exigit plerunque Narrationem , ut superius diximus . Propositio dilucida sit, cum distincta Partitione. Contentio rationes afferet ad rem suadendam, vel di suadendam ex opportunis Locis , quos ante numerauimus, desumptas a &si quae obstant, oppositis argumentis,&exemplis refellet. Peroratio paucis colliget ex antedictis , quid sit deliberam dum , quidque sentiat orator. In Su sione spein, ac desideri tun excitabit, Vel AEmulationem,aut Commiserationem, Vt exiget rerum eonditios in Dissuasione Tilmoris,aut Pudoris motus adhibebit.

Tota autem oratio simpIex, & erae uis s di sententijs diebet ornatior esse,

82쪽

verbis. In Sapientium hominumieonsessu minori apparatu agendum satque ex Tulli i monito, ingeni j, ostentationisque suspicio vitanda. a Concio ad populum capit omnem vim Orationis , & varietatem , grauitatemque desiderat. Non omnium tamen est de maximis rebus explicare consiliunia suum, sed praestantis, doctique, ac di serti Viri, ut mente prouidere , autho. ritate probare . Oratione persuader a. possit.

Ad hoe Genus pertinet oratio COASOLAE RIA , quae ad leniendum

in acerbo aliquo casu dolorem , animosque in aduersa firmandos adhibe

tur.

HOWAETORI validior Sudisio e si cum maiori Affectuum motu . DEHORTATORIA, quae conuenit eum DISSUASORIA. CONCILIA ORIA, quae in sedam idis animis, comp*nendisque dissidijs

versatur.

Huc reser COMMENDATIONES, MONATIONES , POSTULAEI ιμ-S, seu quarum frequens in Epistolis usus est, ut suo loco diximus ; SUASIONES denique om nes, ac DISSUASIONES. . Suasoria est Oratio Tullii pro Lege

a Cic. lib. m. de Oratore.

83쪽

ori car Artis' Μ anilia. et de Lege Acraria Dissuasoria est. q. in Catilinam Hortatoria ad P. C. ut Coniuratos picelant. . . De Genere Iudiciali.

CAPUT VIGESIMUM PRIMUM.

ENVS IVD ICIALE est illud, quod

X in controuersis positum Accusationem babet, vel Defensionem. Respi' Cit praeteritum tempus, non enim adducuntur in Iudicium nisi iam facta . illius finis ex Tullio )est aequitas. Accusator poenam accusati spectate Defensor absolutionem illius, quem defendit lxlateria huius Generis est quidquid in forensem controuersiam i euo cari potest, .

Triumphati it olim Iudiciale Genus, & Artis Oratoriae summam sibi glo

xiam vendicauit. Sed iampridem exu- ' lauit a foro, &a veris Causis, in quibus de fortunis , & d. capite decerneia batur , ad fictas transi j Declamatio, m contentiones: quare nihil prope. sui nobis reliquit, praeter impressa vetertiin Oratorum scriptis Eloquentin vestigia ,& magni nominis umbram . Argumenta huius Generisdesumuntur praecipue ab omnibus illis Ad tun

iis Quis, Quid, Vbi & a Locis

84쪽

DPome. ' 83 Extrinsecis ., Ad forenses Praeterea Causas tractandas Iuris Ciuilis scientia requiritur, Quam ideo necessarian Oratori Tullius assirmat. Pro Dispositione Iudicialis Orationis consule praecedentia Capita de singulis O'tioni; partibus, in quibus quae maximὸ huc spectant inuenies. Et

cutio in hoc genem varia est pro Ca sarum dignitate , ac varietate rerum.

Ad Genus Iudiciale pertinet SATIO , DEFENSIO & INVECTI

quae est mordax Oratio in. Per sonas, at potius in vitias & si tantii η , ad vituperandum usurpetur , specta ad Genus Demonstrativum , si ad accusandum, nihil aliud est, quam acrior

Accusatio His adde OB VRG ATMNEM, sive REPREHENSIONEM

ad inserendum malorum si morzm , Ob Patrata scelera , & DEPRECATIONEM, ad impetrandam reis veniam δquarum exempla in concionibus T. Liui j , Q. Curti j plura inucnies. 'Habcs in T. Liuio lib. 2. ab Urbe condita EXPROBRATIONEM Veturiae ad filium Coriolanum , Roma

85쪽

86 Rhetorica Artis ROBRATIONEM Claussit Pom

tij Samnitium Imperatoris contra Romanos. Eodem libro ACCUSA TIGNEM P. Sempronii Trib. Pleb. contra Appium Claudium . Libro 2 a. INVEC

TIVAM Russi' Minuti j in Fabium

lib. 26. DEFENSIONEMM. Marcebit ad P. C. in Syracusanos Oratores. Lib. 28. OBIURGAσIONEM P. Scipionis ad milites, qui falso nuntiata xllius morte seditionem mouerant. In Q. Curtio lib. 6. DEFENSIO PIE hilotae lib.8. INVECTIVAM Hermolat in Alexandrum lib. io.

OBIURGAET IONEM Alexandri in

Macedones tumultuantes &c. Iudiciales Tullii orationes non estγEur secernam, cum plerunque in accusando, vel delindendo versentur. Α, verte autem haec tria Genera sὰpe misceri o quare spectandus est orationis finis. Si enim ex. gr. laudat, Vt suadease

s gestabit ad Genus Deliberatiuum ι si vituperat, ut accuset, ad Iudiciale.

86쪽

texenda .

vires tuas consules , & videbis quid ferre recusent , quid valeant humeri 3 nee tam noua quaeres , quam dirionis , rebus , loco , ac tempori consent et . Si propositio pluribus partibus constet, distinctam Partitionem adiicies. Secundo considerabis, in quo Generest Oratio. In Demonstrativo non valde tibi laborandum erit de inueniendis Argumentis , at potius de redigendis in certum ordinem factis , ut monui cap. I9. In alijs Generibus exccitandae erunt rationes , seu Argumenta, quibus singulae Propositionis partes pr'bentur, percurrendo Locos, primo intriniecos, ininc etiam extrinsecP . His inuentis quandam velut orationis Ichnogra phiam hac ser me ratione describes .

PROPOS ITIO.1 anda est opera studi js litorarum ., P ARTIT Io.Quia sunt Honestae , Vtiles , Deleciis

Sumper enim sunt

87쪽

88 Rheso= ica Artis iconiunctae , hominemque reddunt illustrem . . Vtiles e nam componendis aeque moribus, ac expoliendis ingeniis prosunt; viam ad summos honores aperiunt, va-

Ient in Consilijs, in Tribunalibus, in Rei p. administratione, in Religionis integritate tuenda &c. Id confirmari 1 contrario poterit= ostendendo, ubiliterarum lumen derecerit, omnia caeca nocte inuolui, nullum iam e sic animo-rtim cultum, non curam aequitatis, non

studium virtutum, diuinarumquς pariter, & humanarum legum iura turpi obliuione deleri &c, DelectabiIes et optimam quippe recreant hos in is partem dulcissima vitae praesidia : in solitari js etiam recessibilS nobiscum versantur a fidae comites nullisque mobiles casibus, ut ornant in prosperis, ita solantur in aduersis.

Tertio paranda erit rerum Sylua . ad Argumentqtiones ornanda S, ac roborandas e qiianuis Gallus sa) sentiat aliquando colligendam prius Sy luam

esse s tum ex ea Ι- ropositionem sesi gendam . Ad eorum itaque opera' confugies, qui 'el de rebus ijsdem, ves de

varia eruditione tum sacra, tum prof - ὸna scripsere. Hinc excerpes,quae ad rem tuam videris aptiora; Sententias , Ad

Bb. 2. cap. 3.

88쪽

tudines, Historias, Fabulas. Haec in exornandiso amplificandis Argumentationibus, ut quaeque magis opportuna erunt , suo loco distribues. Quarto in tractandis Argumentatio nibus obseruabis , quae diximus cap.r Prudentis vero iudici j erit Videre, quae magis Figurae sententiarum, quae schemata verborum cuique Argumentati ni vestiendae, vique maiori expli candae Conueniant, & quinam mouendi sintasseetus . Quinto tandem singulas Orationis partes aggredieris , omnibusque iam . perspectis , tum statues , unde sumas xxordium;quam tibi ad Narrationem, si adhibenda sit, sius ad Confirmationem , viam sternas ; quibus serationis nexibus ab una Argumentatione gradum iacias ad aliam; qua Peroratione

utaris.

Sed antequam stylo. m um adm8

ueas,proderit egregi j alicuius Atrihoris orationem praesegye , non solum ad imitandum artificium , sed etiam adclocutionis dignitatem excitandam . ..

Neque ex i s esse te velim, qui calamum potius excreent, quam ingeni .m , immo & ingenium iudicio reges , huius consilio decernes , quid, qua ratione

dicendum. Tum scripta reuocabis al

89쪽

so Rhetoricae Artis examen e superbi enim , aut inconsulti, oli animi , optima credere quaecunque, flatim cistin dat : cum nostra nos sal Iant , in primo impetu scribendi mu, in excidant inmutis , plura stigiant , plurima, dum nascuntur, placeant, quae

postmodum accuratius inspecta , nisi praeposterus nostri amor blandiatur , seuerὸ damnamus. Scribes igitur quam diligentissim8, & seripta reddes incudis praesertim si ea scribas , quae non solum audienda sint , sed etiam edantur legenda. Nam quantiis Fabius eandem esse dicat bene dicendi, & bene scribendi

rationem, sa nemo negauerit ea, quae dicuntur, plurimum oratoris actione commendari, cuius gratia destituitur scripta ,& muta oratio .' aurium praeterea, quae in transitu iudicant, rion tam acutam esse censuram, exactius oculo rum cum mora iudieium. Adde pronuntiatam orationem 1 multis quidem audiri posse; paginis commissam ab omnibus legi: tum late spariam , ac ituram inpolieros, ubique patere, ac perpetuo superesse legentium sententiis

obnoxiam.

At sinie tibi, siue multis , siue omnibus seritas, nihil sine diligentia sine emendatione perficies.Expedita, fluensique sine ulla litura sci iptio boni scribae lausa Qintil. sib. I 1. c. I

90쪽

laus est, non ita boni scriptoris, quipe sty lum vertit, atque adhibet limam. Et quanuis noxia sit operi superstitiosa cunctatio, perniciosior est festina tem

Summa hae est rei. Citoscribendo must, vi bene scribatur a benescribendost, ut cito.

nes ostremis duabus Rhetorica parti

bus ne me confulas . Memoriam gratum

ιami tibi pulsum , vel optare, non dare. Pronuntiationem c nisi repetnent natura Utia , qua arte corrigi nonpossint) obse

matione, atque exercitatione perscies.sQua ad utranque attinent quare ab A. obore ad Hemmmum lib. 3. Arti ia an moria vide apud milianum lib. i I. cap. 2. apud eundem multa de Pronωn-rtatione inuenies, eodem lib. cap. 3. plura apud Ludovicum Granatensem lib.o. Ee

cte mea Risetorica, de qua scripsit ad solutissimum opus, dignismam lectu,

sacris maxime Oratoribus accommodis

a Idem lib. io. cap. L

SEARCH

MENU NAVIGATION