Seuerini Boetii De differentiis topicis libri quatuor

발행: 1534년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

M BOE. DE DIFFEREN. laec moueat velut artifex, atque architectu PHic autem est orator,qui cum ad causam accesserit: faciat officiti sinum. bene igitur dicet, de in omni genere causarii, & in omni costitu tione orator:faciet etia fine tum ut benedixerit in omni constitutione, tum ut persuaserit. de singulis igitur nuc quide in commune tractauimus. De unoquoq; vero separatim, pὀst si erit otium commodum, disseremus. Atque haec hactenus: nunc de inuentione tractandum est.etenim prius quidem dialecticos dedimus : nunc Rhetoricos promimus locos. quos ex attributis personae, ac negotio venire necesse est. persona est, quae in iudicium vocatur: cuius dictum, factumve reprehenditur.

Negotium: factum dictumve personae propter quod in iudicium vocatur. Itaque in his

duobus omnis locorum ratio constituta est. quae enim habent reprehensionis occasione: eadem nisi omnino ad inexcusabilem partem vergunt, defensionis copiam subministrant. ex eisdem enim locis, omnis accusatio defensioque consistit. Si igitur persona in iudiciuvocptur, neque factum dictumve ullum reprehenditur : causa esse non poterit. Nec Vero factum,dictumve aliquid in iudicium pro- , ferri potest: si persona non extet itaque in his duobus: omnis iudiciorum ratio versatur in

92쪽

persona atque negotio.Sed ut dictum est pensona est quae in iudicium vocatur: negotium, factum dictumve personae, propter quod reus statuitur. persona igitur & negotium: suggerere argumenta non possunt.de ipsis enim quaestio est. de quibus autem dubitatur, ea dubitationi facere fidem nequeunt. argumentum vero erat ratio rei dubiae faciens fidem. faciunt autem negotio fidem ea quae sunt personis,ac negotiis attributa: ac si quado persona negotio faciat fidem.veluti si quaeratur co-tra remp. sensisse Catilina, quoniam persona est ritiorii turpitudine denotata:tunc no in eo

quod persona est,&in iudiciu vocatur,fide negotio facit, sed in eo quod ex attributis personae quanda suscipit qualitate. Sed ut rerum ordo clari colliquescat:de circustantiis arbitror esse dicendum. Circunstantiae sunt,quae conuenientes substantiam quaestionis efficiunt Nisi enim sit qui fecerit,& quod se rit,causamq; cur fecerit, locus,tempusque quo fecerit, modus etiam facultatesque si desunt:causa non stabit. Has igitur circunstantias in gemina Cicero partitur: ut eam quae est quis circunstantiam, in attributis personae ponat. reliquasvero circunstantias in attributis negotio constituat. 3c primam quidem circunstantiam eam, quae est quis, quoniam personae attri-

93쪽

BOE. DE DIFFEREN.buit,secat in duas partes .nome, Vt Verres . natura,vt barbarus. victum, ut amic .nobilium studium,ut geometer. fortunam, ut diues. ca - sum, ut exul. affectionem, ut amans. habitum, ut sapiens .consilium, ut Ergo age chare pater ceruici imponere nostrae. facta& orationes,

ea extra illud factum, dictumque sunt:

quod nunc in iudicium deuocatur. Reliquas vero circunstantias, quae sunt quid, cur,quomodo, quibus auxiliis,ubi, quando: in attributis negotio ponit.quid & cur, dicens continentia cum ipso negotio. cur in causa constitues. ea enim causa est uniuscuiusque facti, propter quam factum est. Quid vero,secat in quatuor partes. in summam facti: ut parentis occisio. ex hac maxime locus sumitur amplificationis. ante factum: ut concitus gladium rapuit.

dum fit, vehementer percussit. post factum, in abdito sepeliuit.quae cum omnia sint facta, tamen quoniam ad gestum negotium,de quo quaeritur, pertinent: non sunt tacta quae in attributis personae numerata sunt. illa enim extra negotium, de quo agitur, posita: personam informantia,fidem ei negotio praestat, de quo versatur intentio. Haec vero facta, quae continentia sunt,cum ipso negotio: ad ipsum negotium, de quo quaeritur, pertinent. Postremas vero quatuor circunstantias, Cicero ponit in

94쪽

gestione negotii:quae est secunda pars attributorum negotiis. &eam quidem circunstantiam,quae est quando, diuidit in tempus: ut nocte fecit. & in occasionem:vt cunctis dormietibus .ea vero circunstantia quae est ubi, locum dicit: ut in cubiculo fecit. quomodo vero ex circunstantiis modum: ut clam fecit. quibus auxiliis circunstantiarum facultatem appellat: ut cum multo eXercitu. quorum quidem locorum,etsi ex circunstantiarum natura discretio data est:nos tamen beneuolentius faciemus sivberius eorum a se differentias ostendamus. Nam cum ex circunstantiis alia Tullius posuerit esse continentia cum ipso negotio, alia vero in gestione negotii, atque in continenti

bus cum ipso negotio illum enumerauit locis,

quem appellauit dum fit: ex ipsa prolatione significatione idem videtur esse locus hic dum fit ei qui est in gestione negotii. sed no ita est. quia dum fit: illud est quod eo tempore admissum est,dum facinus perpetratur:vt percussit. In gestione vero negotii ea sunt: quae ante factum,& dum fit,& post factum, quod gestum

est, continent. in omnibus enim tempus, locus,occasio, modus,facultas inquiritur. Rursus dum siti factum est, quo administratum est negotium . quae igitur sunt in gestione negotii:non sunt facta,sed facto adhaerentia.nullus

95쪽

enim tempus, occasionem,locum, modum, facultatem facta esse consenserit: sed sui dictum est)quae cuilibet facto adhaerentia sunt, atque id nullo modo relinquunt, quada ratione subiecta sunt ipsi quod gestum est negotio. Item ea quae sunt in gestione negotii, sine iis quae sunt continentia cu ipso negotio esse possunt. potes: enim & locus, & tempus, & occasio, &modus, & facultas facti cuiuslibet intelligi, etiam si nemo faciat:quod illo in loco, vel tempore,vel occasione,vel modo, vel facultate fieri posset.itaque ea quae sunt in gestione negotii, sine iis quae continentia cum ipso negotio esse possunt: illa vero sine his esse non potiunt.

factum enim praeter locum,tempus, occasionem,modum, facultatemque esse non poterit.

atque haec sunt quae in attributis personae, ac negotio constant: veluti in dialecticis locis ea quae in ipsis haerent, de quibus quaeritur.Reliqua vero quae vel sunt adiuncta negotio, vel gestum negotium consequuntur: talia sunt qualia in dialecticis locis ea, quae secundum Themistium partim rei substantiam consequuntur, partim sunt e trinsecus, partim verisantur in mediis. secundum Ciceronem vero intor affecta numerata sunt, vel extrinsecus posita.sunt enim adiuncta negotio,ipsa etiam

quae fidem faciunt quaestioni:affecta quodam

96쪽

- 's modo ad id, de quo quaeritur: & respicientia

negotium,de quo agitur,hoc modo.Nam ci .cunstantiae septem in attributis personae, vel negotio numeratae sunt. hae cum coeperint coparari,& quasi in relationem venire, siquid ad se continens referatur, vel ad id quod continetur:fit aut species,aut genus. at si ad id referatur, quod ab eo longi me distet:contrarium

cs . at si ad finem suum atque exitu referatur: eue tus est. eodςm quoque modo ad maiora, ad minora,& paria comparatur. Atque omnino tales loci in iis, , quae sunt ad aliquid, con-0derantur. nam maius, aut minus,aut simile, aut aeque magnum, aut disparatum accidunt circunstantiis: quae in attributis negotio, atq; personae numeratae sunt. ut dum ipsae circun- stantiae aliis comparantur :fiat ex his argumetum dicti, factive quod in iudicium trahitur. Distat autem a superioribus: quod superiores loci vel facta continebant, vel factis ita adhaerebant,ut separari non possint.vi locus, tepus,& caetera quae gestum negotiu non relinquut. haec vero quae sunt adiuncta negotio: non adhaeret ipsi negotio, sed accidunt circustantiis,& tunc demum argumetum praestant, cum ad comparationem venerint. Sumuntur Vero a gumcta no ex contrarietate, sed ex c5trario,&non ex similitudine, sed ex simili: ut apparcat

97쪽

non ex relatione sumi argumenta, sed exadiunctis negotio. &ea esse adiuncta negotio quae sunt ad ipsum, de quo agitur negotium, affecta. Consecutio vero, quae pars quai eorum quae negotiis attributa sunt: neque ipsis inest rebus,neque rerum substantiam non

relinquit, neque ex coparatione reperitur, sed rem gestam vel antecedi vel etiam consequitur.atq; hic totus locus extrinsecus est. primuenim in eo quaeritur, id quod factum est: quo

nomine appellari coueniat. ii quo non de re,

sed de vocabulo laboraturiqui deinde actores eius facti,& inuentionis comprobatores, atq; aemuli fuerunt. Id totum ex iudicio,& quodatestimonio extrinsecus posito ad subsidium confluit argumenti. deinde dc quae eius rei sit

lex,consuetudo,actio,iudicium,sententia, a tificium. Deinde quaeritur si natura eius euenire vulgo soleat: an insolenter, dc raro. utrurn hominem id sua authoritate comprobare: an

offendere in his consueuerint, & caetera, quae factum aliquod,similiter confestim,aut inte uallo solent consequi. quae necesse est extri secus posita ad opinione magis tendere:quam ad ipsam rerum naturam. Itaque in his quatuor licet negotiis attributa diuidere: ut sint partium continentia cum ipso negotio, quae

iacta esse superius dictum est, partim in gestio

98쪽

ne negotii quae non esse facta,sed fassis adhaerentia dudum monstrauimus. partim adium negotio.haec ut dictum est) in relatione ponutur. partim gestum negotium consequuntur. horum fides extrinsecus sumitur. Ac de rhetoricis quidem locis satis dictum estinunc illud est explicandum quae sit his similitudo cu dia.

lacticis, quae vero diuersitas: quod cu idonee conuenienterque mostrauero, propositi operis explicabitur intctio. Primo adeo ut in dialecticis locis sicut Themistio placet) alii sunt qui in ipsis haerent, de quibus quaeritur:alii aD

sumuntur extrinsecus, alii vero medii inter virosq; locati sunt. sic in rhetoricis quoque locis alii in prima, atque negotio consistunt, de quibus ex diuersa parte certatur. alii vero eX-trinsecus, ut ii qui gestum negotiu consequtatur. alii vero medii. quorum quidem proximi negotio sunt ii, qui ex circunstantiis, sicut reliqui, in gestione negotii con*derantur. Illi vero, qui in adiunctis negotio collocatur: ipsi quoq; inter medios locos positi sunt, quonianegotium, de quo agitur, quada affectione respiciut.vel si quis ea quidem, quae personis a tributa sunt,uel quae cotinentia sunt cum ipso negotio, vel quae in gestione negotii con*deraturiis: similia locis dicat, qui ab ipsis in dialectica trahuntur,de quibus in quaestione du-

99쪽

B Ο E. D E D I F P E R E N. bitatur. Consequentia vero negotium pomi' extrinsecus' adiuncta vero inter utrunque costituat. Ciceronis vero diuisioni hoc modo fiet similis. Nam ea quae cotinentia sunt cum ipso negotio, vel ea quae in gestione negotii cosyderantur:in ipsis naerct de quibus quaeritur.

ea vero quae iuncta sunt: inter affecta ponuntur sed ea quae gestum negotium consequuntur:cxtrinlecus locata sunt. vel si quis ea quidem, quae continentia sunt cum ipso negotio, in ipsis haerere arbitretur: affecta vero esse ea, quae sunt in gestione negotii vel adiuncta ne gotio. extrinsecus vero ea, quae gestum negotium consequuntur. iam vero sunt illae perspicuae communitates:quὀd quidem ipsi pene in utrisque facultatibus versantur loci,ut genus, ut pars, ut similitudo, ut contrarium, ut m ius, ac minus. de communitatibus satis dictum est. Differentiae vero illae sunt, quod dialectici thesibus apti sunt.Rhetorici tantum ad hypotheses: id est, ad quaestiones informandas circunstantiis assumuntur. nam sicut

ipsae facultates a semetipsis uniuersalitate 3c particularitate distinctae sunt: ita etiam eorum loci ambitu & cotractione discreti sunt. Nam dialecticorum locorum maior est ambitus. &quonia praeter circunstantias sunt, quae singulares faciunt ςausas :non modo ad theses v tiles

100쪽

sunt, verumetiam ad argumenta, quae in hypothesibus posita sunt, eorumque locos, qui ex circunstantiis constant, claudunt atque ambiunt. itaque fit,ut semper egeat rhetor dialecticis locis :dialecticus vero suis possit esse cόtentus. Rhetor enim, quoniam causas ex ci cunstantiis tractat: ex eisdem circunstantiis argumenta praesumet, quae necesse est ab uniuersalibus & simplicibus confirmari, qui sunt dialectici. Dialecticus vero,qui prior est, posteriore non eget,nisi aliquado inciderit quaestio personae.vicum sit incidens dialectico adprobandam suani thesin causa circunstantiis inclusa: tum demum rhetoricis utatur locis. Itaque in dialecticis locis,si ita contingat, a genere argumenta sumuntur, id est, ab ipsa generis natura. Sed in rhetoricis ab eo generer quod illic genus est, de quo agitur. nec naturae generis, sed de re scilicet ipsa, quae gemis est. Sed ut progrediatur, ratio ex eo pendet, quod Qtura generis anter praecognita est.ut si dubitetur, an fuerit aliquis ebrius: dicetur si refellere velimus, non fuisse, quoniam nulla in eo luxuries antecesscrit. idcirco nimirum, quia cum luxuries ebrietatis sit quasi quoddagenus: cum luxuries nulla fuerit, nec ebrietas quidem fuit, sed hoc pendet ex altero.Cum enim luxuries no fulticbrietas esse mγn potuit. G.ii.

SEARCH

MENU NAVIGATION