Seuerini Boetii De differentiis topicis libri quatuor

발행: 1534년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

7o B o E. D E D I PF E R E N A forma Cicero:a parte:id est, specie Themiastius. A similitudine comunis quidem est: his quod Marcus Tullius sub ea proportionem comprehendit. A differentia Tullii: vel a genere, vel a toto in Themistii diuisione,vel a parte intelligi potest. A genere vel a toto quidem: si sit constitutiva differetia,de qua sumitur a Sumetum. a parte vero:si sit diuisibilis. A co-trario idem locus est: qui a Themistio ab oppositis dictus est,& extrinsecus costitutus. Abadiunctis ille est: qui in Themistii partitione,

g communiter accidentibus dicitur, inter consequentia substatiae nominatus. Ab antecedentibus,& consequentibus:locus multifaria spargitur. Nam & diffinitio & descriptio, di antecedere rem Sconsequi possunt. itemq; nominis interpretatio,ite Ιpecies antecedit:gen' sequitur. causa etia efficiens antecedit:& sequitur effectus, materia vero sequitur effect comuniter accidentia quoq; si inseparabilia sint, necesse est ut consequantur. Coniugata autem sese vel antecedunt, vel consequuntur. itaque hic locus pluribus mixtus est: non tam in rebus ab aliis omnibus,quam tractatione diue sus. ipsa enim condicio consequentiae: locum alium facit, cum ipsa conditio consequentiae vel in diffinitione, vel in descriptione, vel informa, vel in causa,vel in caeteris posita sit.Re pugnantia vero oppositis aggregantur: effici-

72쪽

entia causis efficietibus vel materia.Effecta itili sunt consimilialoco, quem Themistius posuit a fine.nam causarum effectus,finis est. Acoparatione maioris vel minoris: idem locus est qui apud Themistiu inter extrinsecos locos ponitur,a maiore,vel minore,vel a comparatione parium inter eos qui a simili ducutur, esse putandus est.dictum est enim in quantitate: similitudinem esse paritatem. Restat locus utrisque communis: qui extrinsecus ς'lloca tus est, quem Cicero,ucut Themistius a rei iudicio esse proposuit. & Marci Tullii quidem diuisio,superiori Themistii partitioni tali modo poterit includi; qhod licet in subiecta de'

scriptione prospicere. .

73쪽

T v x Li A N A diuisio.

Α toto A partium enumeratione A notatione Aconiugatis A genere Atorma A similitudine λ disserentia - Λ contrario

Ab adiunctis Ab antecedentibus vel a consequentibus. A repugnantibus Ab efficientibus Ab effectis

A comparatione vel maiorum vel minorum vel parium. THEMisTIi diuisio.

A subsilantia.' diuisione Α nominis interpretatione Α eoniugatis A genere vel a toto A parte vel a specie i, Α simili Α toto vel a parte Ab oppositis

Acomuniter accidentibus A diffinitione vel descriptione, vel interpretati ne, vel specie, vel caussa. vel materia, Vel comuniter accidentibus,vel co iugatis.

Ab oppositis Λ caussis A fine A maiore A minore A similibus.

74쪽

: Omnis quidem Marci Tullii partitio loco rum, in Themistii diuisione superioris descriptionis formula videtur conclusa.Nunc Thenustii diuisio ad Marci Tullii diuisionem reducenda est. Cuius quidem multa pars Ciceroni conuenit:sicut prior etiam deseriptio docet.Quod vero ex Themistii superest diuisione:id si ad Tullii partitionis ordine reseratur, facili compendio quemadmodum ad seinuicqntinuae Marci res diuisioni ex Themibstii locis, hi superiore descriptione conuenerant.Cicerpnis quide a toto:Themistii a sub stantia. A partium enumer tione Ciceronis: a

diuisione Themistit. A notatione Ciceronis: ab interpretatione Themistit. A coniugatis

to Themistius a forma Cicero: a parte, id est , specie Themistius. a similitudine communis. a diffexentia Cicero: a toto vel a parte Themistius .a contrario Cicero: idem apud Themistium ab oppositis. ab adiunctis Cicero: eundem a communiter accidentibus Themistius dixit. Ab antecedentibus & consequentibus, mixti cum pluribus. a repugnantibus Cicero: idem a Themistio ab oppositis dicitur. ab efficientibus Cicero .a caussis Themistius .ab effectis Cicero: a fine Themistius .a comparatione maioris ac minoris Marcus Tullius:iidem

75쪽

μ B o E. D E D I F FER E NI sunt a maiore ac minore Themistio. a compa 'ratione partium Cicero: a similibus Themistius. Cum igitur M. Tullii plena diuisip aliquibus mstris Themistianae diuisionis aptetur:fieri no potest,ut non m&raThemistianae diuisionis statim ad Tullianae couenientia reducantur. quocirca siquid reliquu est in Themistii diuiuone, quod superiori formulae novideatur ascriptum: plenae Marci Tullii diuiasioni sic poterimus aptare. inuice igitur diuisiones alterna reciprocatione colunctae sunt.

Restant aute ex Themistii locis hi: ab usibiis, ab effectibus,3c corruptionibus, & proportione,& transsumptione, quoru quide ab usibus, si usus alicui is rei semper effector est: ei loco Ciceronis adhibedus est, qui ab efficientibus nuncupatu r.Quὀd si ipse usus efficituri ei l co Ciceronis aptandus est, qui ab effectis vocatur.ab effectib' vero: siquide efficit aliquid effectus,ab efficientibus causis est.si vero ipse effectus plenum aliquid confectumq; demonstrat:is locus est, quem ab effectis Tullius di-

it.a corruptionibus vero: ab efficientibus dici potest. Nam cum omnis generatio efficiat aliquid, id est, substantiam formae: corruptio

rursus ipsa quoque efficit quidda, id est,shbstantiali forma spoliat ac priuat, velut m0rs facit corporis di lutionem.a proportione v

xo idem ςstiquaTullius a similibui dixit. m

76쪽

L I B. IIII.

multoruin multis similitudo est proportio. Transsumptio vero si quide ad maiora sit: locus a maiorum comparatione est. sin vero ad minora; locus est a minorum comparatione. quod si ad paria:locus est a parium comparatione.atque in his omnibus reducedis:tale satis est descriptionis eXemplum. T H E M I T I I. C I C E F. O N I s.

Ab usibus. Si ipse usus aliquid essicit. A causis. Si ipse usus efficitur. Ab effectis, Ab effembu . Si essemis aliquid efficit. A causis. . Si esse hiis efficitur. Abessessis A eorruptionibus. A causis A proportione. l A similibus A transsumptione Si sit ad maius. A comparatione

maiorum.

Si sit ad minus. Minorum.

77쪽

Seueri ni Bo et ii

Topicis liber quartus.

C de dialecticis quidem locis, quantum propositi operis ratio postula- A bat, explicuimus. nunc vero de rhetoricis dicendum est quid sint, vel quid a dialecticis discrepare videantur. Ad cuius plenam disputationem siquis operis titulum diligens examinator inspiciat: cum de topicis differentiis conscribamus,noid a nobis tantum spectare debebit, ut locoruinter se dialecticorum, vel etiam rhetoricorudifferentias demus. verum id multo magis ut dialecticos locos a rhetoricis segregemus. quod nos efficaci' aggredi posse arbitramur, si ab ipsa facultatum natura disputandi sumamus exordium. Ostensa enim dialecticae, ac rhetoricae similitudine, ac dissimilitudine: ab ipsarum facultatum necesse est formis, etiam locorum, qui eisdem facultatibus deseruiui, communitates discrepantiasque dicamus. dialectica igitur thesin tantum con*derat. Th sis vero est sine circustantiis quaestio, rhetori-

78쪽

ca vero de hypothesibus,id est,de quaestionib'

circunstatiarum multitudine inclusis tractat. 3e disserit. Circunstatiae vero sunt:quis, quid, ubi, quando, quomodo, quibus adminiculis. Rursus dialectica quidem si quando circun- stantias, veluti personam, factumve aliquid,' ad disputationem sumit: non principaliter, sed omnem eius vim ad thesin,de qua disserit, transferre. Rhetorica vero si thesin assumpserit,ad hypothesin trahit: & utraque suam materiam quidem tractat. sed alterius quidem sumit,ut proniore in sua materia facultate nitatur.Rursus dialectica interrogatione,ac resposione constricta est. Rhetorica rem propositam perpetua oratione decurrit. Item dialectica, perfectis utitur syllogismis. Rhetorica enthymematum breuitate contenta est. illud etiam differentiam facit: quὀd Rhetor habet alium praeter aduersarium iudicem, qui inter utrosq; disceptat.Dialectico vero ille fert sententiam, qui aduersarius sedet. ab aduersario enim responsio veluti quaedam sententia,subtilitate interrogationis elicitur. Quae cu sint: omnis earum differentia vel in materia, vel in vis, vel in fine, est constituta. In materia: quia thesis, atque hypothesis materia quidem utrisque subiecta est. in usibus: quὀd haec interrogatione, illa perpetua oratione disceptat.

79쪽

vel quod haec integris syllogismis:illa vero enthymematibus gaudet. In fine vero:quὀd haec persuadere iudici, illa quod vult ab aduersario, extorquere conatur. quibus ita praecognitis,paulo posterius & quaestiones rhetolicas, quae in costitutionibus positae sunt,& pro prios generis enumerabimus locos. Nuc paulisper mihi videtur de tota admodum breuiter facultate tractandu, magnum opus atque diffi cile.quata enim sibimet ars Rhetorica cognatione iungatur: non facile con syderari potest, vixque est etiam ut auditu animaduerti queat, nedum sit facile repertu. De cuius quidem . rei traditione: nihil ab antiquis praeceptoribus accepimus. de.unoquoque enim praecipiunt nihil: de communi laborantes. quam partem doctrinae vacuamrvi possumus, a rediamur.dicemus igitur de genere artis,& sp ciebus,& materia, & partibus, & instrumento instrumentique partibus, opere etiam, officioque actoris,& fine:post haec de quaestionibus,ac de locis. Quocirca quod in communi speculandum est:hinc disserendi sumamus ex ordium. Rhetoricae igitur genus est facultas:

Species vero tres:iudiciale, demonstrativum,

deliberativum: dc genus quidem id esse quod

diximus, patet. Species autem idcirco sunt, quas enumerauimus superius:quoniam in his

80쪽

est tota sacultas. Rhetorice in iudiciali genere

causarum integra est. Item in demonstrativo, vel deliberativo. sed haec genera sunt causaruis. Omnes enim causae: vel speciales, vel indiuiduae sub horum trium generum uno cadunt

ut sub iudiciali quide speciales ut maiestatis,

vel repetundarum. sub deliberativo vero cadunt quaecunque causae consultationem habent.ut si specialiter accipias de bello, vel pace.Eodem modo etia in demonstrativis quae-.cunque veniunt in laudem, aut vituperatio nem . specialiter quidem, ut laus viri fortis: indiuiduae vero, ut laus Scipionis: sub demonstrativo ponuntur. Materia vero huius secutitatis est omnis res quide proposita ad dictionem. Fere autem est ciuilis quaestio. In hanc speciem a Rhetorica venientes quasi quaedam formae capiunt sibi materiam:& triplici informatam tenct figura, quod posterius liquebit. ut ciuilis quaestio, quae adhuc in formis secundum species crat, fiat accepto fine unicuique specierit Rhetoricae subiecta: ut informis ad huc ciuilis quaestio cum acceperit ex iudiciali finem iusti, fiat ipsa ciuilis quaestio in iudiciali genere constituta. Cum vero ex deliberativo sumpserit utile, vel honestum : tunc fiat ipsa ciuilis quaestio in deliberativo causarugenere constituta. Si vero ex demonstratione

SEARCH

MENU NAVIGATION