Seuerini Boetii De differentiis topicis libri quatuor

발행: 1534년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

co B o E. D E , I p p E R E N sed statim ut dictum fuerit id quod antecedit

comitatur id quod est consequens. Hic vero locus totus in conditione est constitutus. posita enim conditione, si sit antecedens :esse necesse est quod consequitur, hoc modo. Si peperit: cum viro cocubuit.antecedes est, peperisse:cum viro concubuist e,consequens .nam

neque illud quaeritur, quid prius tempore sit, quid posterius:& saepe ita variatur,ut id quod

posterius est tempore,antecedes esse videatur in propositione. ut peperisse posterius est, si concubuisse. tame si peperit, modis omnibus cum viro cocubuit. & hoc praecedete,& prius posito:necesse est illud intelligatur. aliquoties vero simul sunt.ut si sol ortus est:dies est. ali quoties quod praecedit, prius est: posterius vero, quod consequitur.ut si arrogans est: odiosus est. ex arrogantia enim quisque fit odiosus .ex antecedenti igitur argumentum sumimus: si peperit, cum viro concubuit. sumo quod antecedit:at peperit.concludo,quod sequitur:cum viro igitur concubuit.a consequetibus ita sumo quod consequitur.at non concubuit cu viro:concludo quod antecedit, non igitur peperit. Quaestio est de accidenti. locus ab antecedentibus,& consequentibus. maximae propositiones,posito antecedeti, comitari id quod consequitur.perempto consequeti,perimi quod antecedit. Repugnantia ve-

62쪽

L I B. I I I. ro sunt contrariorum consequentia .ut vigilare,dormire,contraria sunt: ssertere dormientibus adiunctum est. stertere igitur ac vigilare: repugnatia sunt. ab his ita fit argumetum. Tune eum vigilare dicis, qui stertat e quaestio de accidenti. argumentum a repugnantibus. maxima propositio. repugnantia sibi conuenire no posse. Causa est efficie , quae qua libet rem efficit, praecedens non semper tempore sed proprietate naturae. ut sol die. ab hac ita sumimus argumentu.Cur esse dubites die: cum solem in caelo esse aspicias quaestio de acicidenti. nam diem esse: accidit aeri, id est, esse per solem lucidum. argumenthm ab efficientibus causis. maxima propositio .ubi causa est:

effectum hinc abesse no posse. Effectum est quod efficit causa. ab hoc ita sumitur argumetum. An tu dubitas amasse, quam rapuit quaestio de accidenti. argumentum ab effectis .maxima propositio.v bi effectum est:causam abesse non posse. veluti no abfuit amor: qui fuit Causa cur rapuerit, quod est effectum. Comparatio vero maioris est: quoties id quod minus est, maiori comparatur. ab hoc loco sumitur ita argumentum .si is qui patria bello persecutus est,tadem venia meruit a ciuibus: cur

non is quoque mereatur, qui ob seditione motam actus est in exilium e quaestio de accideti.

argumentum a coparatione maioris. marima

63쪽

B o E. DE D I p p E REN. propositio. quod in re maiore valet: valeat in minore. Minoxis est coparatio:quoties maior res confertur minori. Atque eX ea capitur argumentu hoc modo. Si C. Gracchu mediocriter labefactante statu reipublicae, Scipio priuatus interfecit: cur no Catilina orbem terrae caede,atq; incendio vastare cupiente,consules persequunture quaestio de accidenti. argumentum a comparatione minoris. maxima propositio.quod in re minore valet: valeat in maiore. Paria sunt, quae eiusdem quatitatis sunt.& semper paritas: similitudo est qualitatis. ab hoc ita fit argumentu. Si Demosthenem quis laudare de*deret:cur vituperet Tulliue quaestio de accidenti. argumentu a comparatione partu. maxima propositio. parium idem esse iudiciv. Restatis locus, quem extrinsecus dixit assumi .hic iudicio nititur & authoritate:&totus probabilis est,nihil cotinens necessariis. Probabile autem est quod videtur vel omnib', vel pluribus,vel doctis, vel sapientibus, deinter hos famosis atque praestantibus: vel iis qui secundum unamquaque artem, peritiam comsecuti suntlavi medico,in medicina:geometrae, in geometria.ab hoc loco tale est argumetum: veluti si dicam, difficile est cum Carthagine-sibus bellum gerere: quonia id P.Scipio Co nelius Africanus dixit, qui saepe fuerat expertus. Hic vero locus extrinsecus dicitur con-

64쪽

xii K i i I. ' isistitutus:auoniam non de iis qui praedicari vel subiecti sunt termini, sumitur: sed ab extrinsecus posito iudicio venit.hic etiam inartifici lis,& artis expers vocatur: quoniam non sibi hinc ipse conficit argumentsi orator. sed praeparatis positisque utitur testimoniis. Expeditis igitur Marci Tullii differentiis, quibus ipse a se maximas propositiones, quas locos esse diximus, separauit: pertracto anda breuiter mihi videtur superius digesta partitio, ut ea quae similia videntur,a semetipsis ratione confixua segregentur. similis enim videtur locus a toto, ei qui est a nota. uterque enim in diis nitione ea constitutus. Nam interpretatio nominis: quaedam ipsius nominis diffinitio est.' sed illa eorum maxima est differentia, quia locus a toto rem diffinit: a nota vero rem non diffinit, sed nomen interpretatur. Diuersa raro sunt, res ac nomen. hoc enim si-hnific3t: illud vero significatur. I tem locus a partium enumeratione: consimilis videtur esse ei qui est a forma. Nam de forma pars est: & qui genus diuidit, enumerat partes. neque enim aliter fieri ex forma argumentum potest: nisi diuidatur a genere. sumi enim omnino forma non potest: nisi per diuisionem. sed hic quoque multa est differentia. nam partium enumeratio necesse est, ut diuidat totas . partes, easque uniuersas ad fidem argumen-

65쪽

- B o E. D E D I F F E R E N. rationis assumat, siue illae partes, siue species sint: ut genus quidem speciebus, totum vero partibus approbetur. Informa vero suia ficit ad demonstrandum, quod de genere dicitur, una quaelibet. Item locus a contrario,&repugnantibus videtur esse consimilis:sed habet differentiam, quia contraria primis sibimet frontibus opponuntur: repugnantia vero per conitinctionem contrarioru sibi probatur aduersa.ut dormire ac vigilare: statim sibi contraria sunt.stertere vero, repugnat vigila tioni,idcirco quia somno coniungitur. Adiuncta vero antecedentia & consequetia, quasi finitima sunt. Sed distat, quonia in adiunetis nulla est necessitas: in antecedentibus vero Mconsequentibus,maxima.in adiunctis vero tepora nimium valent. Nam quod adiunctum est:id praecedere rem solet, ve) cum ea uno eodemque tempore esse, vel subsequi posterius. At in antecedentibus nihil horum est:sed non habita temporis ratione mox ut fuerit antecedens, consequens esse necesse est. & si consequens no fuerit,antecedes necesse est interire

Ac de Marci Tullii locis sufficieter dictum est:nunc ad Themistii diuisionem redeamus.& quomodo superius partitiones digestae sibi

consentire possint:breuiter explicemus .ac primum quide totius partitionis differentias colligamus communiter. Superior aute divisiq

66쪽

Themistii docuit alios esse Iocos, qui in ipsisterminis de quibus quaeritur insunt: alios qui

extrinsecus assumuntur, alios qui inter utroiaque versantur: ut hic trina intelligatur diuisio.

At Marci Tullii diuisio locos bifariam ostendit.alios enim in eo ipso,de quo agitur,lizerere proponit:alios extrinsecus assumi. Hic igitur omnes eos locos, quos medios Themisti

proposuit: iis applicauit atque coniunxit, qui sunt in ipsis,de quibus agitur terminis coitituti.& communiter quidem talis diuisionum , differentia est:quae clarius apparebit, si singula persequamur. Eos igitur locos qui positi sunt in terminis, de quib in quaestione dubitatur:priore partitione Themistius, tu in substantia posuit, tum in substantiae consequetia. In substatia sunt diffinitio, descriptio, nomi- .nis interpretatio. Substantiae vero consequentia sunt:genus, totum, pars, species, causa efficiens, materia, forma,effectu,corruptio,finis, usus, comuniter accidentia. Eos vero qui extrinsecus assumuntur: tum in iudicio, tum in

similitudine,tum in quatitatis comparatione, tum in oppositione, tum in proportione, tum in transsumptione separauit. Quos vero inter utrosque posuit: hos in casibus,& coniugatis,& diuisione costituit. Sed Mares Tullius eos, qui in ipso sunt, de quo quaeritur: tum ex toto, tum eX partibus eius, tum eX nota, tum eX

67쪽

66 BOE. DE DIFFEREN. iis rebus, quae quodammodo assectae sunt ad id de quo quaeritur, posuit. ipsa vero quae a secta sunt: multifaria diuisione partitus est. solum vero iudicium extrinsecus segrega uit. pluresque partes eorum quae in diuisione Themistii posita sunt, substantiae consequentia,itemque locos medios, inter affecta numerauit. In tam vero varia diuisione necesse est vi utraeque sibi non eadem parte conueniant.

Id vero in cuctis multipliciter diuisis fieri pottest:velut si quis diuidat triangulorum formas

sic. Triangulorum, aliae sunt aequilaterae formae,aliae duo tantum latera habentes aequalia, aliae vero totis inaequalibus lateribus iunctae.

Rursus sit ista diuisio,vt alias dicat aliquis rectum habentes angulum, quae Ortogoniae nuncupantur: alias dicat tribus acutis angulis contineri, quae sunt oxygoniae, alias in obtusum angulum tedi, quae sunt amblygoniae. Necesse est igitur, ut utraeque sibi diuersa partiu rati ne conueniant.Nam quod est ortogonium:id semper vel duobus lateribus aequalibus continetur,vel tribus inaequalibus. 1ed quod no estam blygonium: id vel duobus lateribus continetur aequalibus, vel tribus inaequalibus. Sed quod est Oxygonium:id vel tribus lateribus m. qualibus, vel duobus continetur. Rursus id

quod est aequilaterum, semper est oXygoniu. id vero quod duobus lateribus aequalibus con

68쪽

tinetur: vel ortogonium, vel amblygontia, veloxygonium csse potest. Quod vero trib inaequalibus cointinetur lateribus: vel ortogonii vel amblygonium esse necesse est. Secundum igitur hunc modum cuctam Marci Tullii a que Themistii diuisionem a principio pariter ordientes:inuicem sibimet clausam esse monstremus. in quibus omnibus & exemplorum& intelligAiae superius expeditae, praesens debet esse memoria. Disponamus igitur omnem Themistii diuisionem. & post hac subiiciatur Tulliana partitio:vtea quae dicenda sunt, apertius oculis subiecta clarescant.

E. II.

69쪽

tantia Α consequentibus altione A toto vel genere riptione vel integro linis in- Α partibus gen aetatione ris vel integri A causis efficientibus A materia Α forma A fine A generationibus Λ corruptionibus

A communiter a

ridentibus.

Α rei iudicio Α similibus

A maiore A minore Ex oppositis vel contrariis vel relativis vel se du priuatione &habitu,Velper affirmatione dc negationem A proportione Ex trassumptio

MARCI TVLLII DIVISIO.L O C T. IN IPSO. EXTRINSECUS.

tibus Ab antecellentibus thoritate. a Α consequentibus ectis id est A reprenantibusi iugatis A caustisere Ab effecti,na A comparatione ilitudine vel maiorum exentia vel minorum trario. vel parium.

A casibus A eoiugatis A diuisione

70쪽

Quibus ita descriptis nuc quemadmodum Marci Tullii diuisio Themistii partitioni co-

ueniat,explicemus .cum igitur locum, que Cicero dixit a toto, a substantia Themistius esse proposuit suterque enim in diffinitione consistit siue illa substantialis sit,sive descriptio a

partiu enumeratione locus ex Ciceronis Topicis positus: idem est,qui in Themistii diuisione, inter medios a diuisione nominatus est. quoties enim aliquid esse vel non esse mostrare contendimus: si fidem a partium enumeratione capiamus, id est,ex diuisione necessario faciendum est. diuisio vero, aut formaru processit, aut partium. Locus quoque qui ex diuisione a Themistio intermedios collocat est: a Cicerone in generis tractatione ponitur. ait enim Tullius cum de genere loqueretur, hoc

modo. commode etiam tractatur haec argumentatio: quae ex genere sumitur, cum ex toto partes persequare, hoc modo. si dolus malus est, cum aliud agitur,& aliud simulatur:enumerare licet quibus modis id fiat:deinde in eorum alique id quod arguas, dolo malo esse factum includere. quod genus argumenti in primis firmum videri solet. A notatione Tul-hi locus is qui Themistii est a nominis interpretatione. A coiugatis communis est locus: cu Themistius in medios collocauit. A genere Marcus Tullius posuit: a toto Themistius. E.iii.

SEARCH

MENU NAVIGATION