Pauli Voet, Gisb. ... De duellis ex omni jure decisis casubus, liber singularis

발행: 1658년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

38 P. V o E T

cumque amatoribus ita versari, non est citra infamiae notam; & muliebris illa nuditas, quacunque de causa sit instituta, semper erit reprehendenda. Quid quod nulla sit ratio, quae desumpta a valida generatio ne,ab incitamento ad nuptias, a patriae defensione. Cum et-jam principium generationis in foeminis satis validum sit futurum , si exercitiis validis, licet non sint nudatae vacare in-Caeperint. Nec minorem in bello operana praestabunt, etsi vestitae semet exerceant. Neque enim vulgare auxilium matro se Germanae maritis militibus teste Caesare praestiterui, utriusque sortunae sociae comi tes, licet nunquam inter illas exercitium nudarum fuerit admissum. Quod vero spectat conciliationes nuptiarum, dicendum illam concertationem nudam, non tam incitare ad nuptias,

Corale

52쪽

De mellis. 39 nuptias, quam ad pravas libidines , vagam ac dissolutam Venerem. Ut si aliud ullum Furipid. exercitium, hoc maxime in , vitet ad delinquendum. Et ideo maxime reprehendendum, quod nullam puellarum sinat este honestam : cum quae

sese ita nudatae eXponunt, o mni castitate exutae videantur.

Id quod Euripides ita latine

versus satis indicavit. Neque si qua cupiat, Spartiadum puellarum casta esse queat uua cum iuvenibus deserentes

domos

dis cruribus, ct laxis peplis Cursus ct patistras non tolera biles mihi

53쪽

o P. Vi O E TC A P. U. Utrum armoriun exercitium liciis tum atque utile φQUantum valeat armo

pus ad praelia & pugnas redditur idoneum, suadet ratio, eamque confirmat experientia. Exercitatio enim homines facit alacres, artus & lacertos firmat, quo tractandis armis adsuefacti, cum validissimis

certare, cum alacribus concurrere, adeoque si quando usus exiget, & opus erit, ictus inferre,&illatos avertere Valeant. Ignavia vero membra hebescunt, mollia & infirma redduntur. Segnities praeclaras cogitationes, quibus ad militaris gloriae splendorem erigitur animus, magis magisque obtundit.

Scilicet hominum mentes otio

54쪽

De Durilis. 4rotio deditae, corrumpuntur, sequieres fiunt, corpora rectoduntur languidiora. Et ut puruli equini, ni paulatim oneribus ferendis idonei reddantur, facile delassantur: ha & militiae

destinati, ni ab ineunte aetate armis tractandis adhibeantur, post minus apti erunt, nec o nera militibus imposita nec molestias,quas secum trahit illud artis genus,perferre pote runt, aut pati.

Exemplo hoc ipsum testa tum seceruntLacet demonii, qui quamvis pauci admodum eissent numero , parum tamen aberat, quin universam Graeciam sibi subjecissent. Quod reliqui praeter illos,non nisi desidiae ac voluptati, ludisque

non ad usum institutis, vacarent. Nec Romani virtute aegloria caeteros mortales olim

antecessissent, nisi apud ipsos armoru exercitatio floruissedi

55쪽

a P. V o E TUnde lecti tyrones sub campidoctore severe instruebantur quo singuli periti forent, mandata in praelio accipere, Sc si opus esset, etiam dare. Ut haut immerito de iisdem fuerit dictum, quemvis militem ducis partibus, & quemvis ducem militis ossicio fungi potuisse.

Quo nomine etiam nonnulli inter Romanos laudatissimi, quod nullum non armorum exercitium in promptu habe-Ient. Pompejus certe Magni titulo decoratus est, quod proconsueto habuerit, saltu cum

alacribus,cursu cum velocibus, vecte cum robustis certare. Et de Aureliano Imperatore refertur,eum nullum diem prae

termisisse, in quo non se pilo, sagittis, aliisq; militaribus a

mis exerceret. Quo etiam pomtissimum nomine, dum de Scipionis indole loquitur, Silius

Italicus, eundem commendat,

quod

56쪽

De Duellis. 3 quis d assiduis laboribus, ac i

genuis exercitiis occuparetur. Ipse inter medios . ventura in . Silius gentia laudis italic.l. 8Signa dabat, vibrare sudem, transmittere saltu Murales fossas, undosum frangere nando Indutus thoraca radum, spectacula tantum Ante aciem pirtutis erant , se alite planta

via perfossum , ct campi per

aperta volantem Ipse pedes praνertit equum , sa 'pe arduus idem

Castrorum spatium faxo transemisti se hasta.

Quamobrem apud antiquos inter Graecos laudatus Lycurgus , quod durius haberet juventutem domi, quam foris, quod majora suis civibus intra

muros, quam intra vallum imperaret. Et certe cum exercitus Varroni dicatur, quoniam

57쪽

exercitatione evadit melior, summo jure ac ratione eXerchia militibus commendanda. Ea enim si probe calleant, facile eorum imperator ab hostibus victoriam est reportaturus. Sic enim reserunt A ttilam Gothorum Roderici filium Sueciae regnum contra adversarios tutatum fuisse, quod militari disciplinae, ita totum se

traderet, ut suci tempore nulli Ph. Ma. secundus intea putaretur. Prae- . . serrim de exercenda juventute sor. l. 1. GOthica, in omni exercitio τὸP. 3. militari continue & prudenter

cogitabat. Neque ullam pestem in quacunque republica perniciosiorem reperiri posse credebat, quam si s uventutem otiari , vel corruptis imbui moribus , permittatur. Quo prudenti consilio tandem Da- nos, aliosque devicit, nec sola in propinqua, sed dolongi qua militia conspicuus evasit.

58쪽

De Duellis. . Prudentis itaque ducis erit adolescentes quos laboribus bellicis sustinendis olim pares esse velit, quam primum rudi mentis reddere assuetos bellicis. Nisi enim istis a teneris sint innutriti, ad duriora postmodum reperientur inepti.

Quae initio sunt dissicilia, si aecedat consuetudo; reddentur facilia; et iam tandem delecta- bunt. EXemplo erit Milo Cro toniates, qui nisi vitulam primitus gestasset, nec taurum gestare potuisset. Et inter Romanos imperatores hoc nomine celebratus Caligula quod in castris natus esset&in patriis, armis nutritus. Ut enim consuetudo sensim ac paulatim in-j ducenda, ne subita gravem ini corpore essiciat mutationem: Ita etiam ab ineunte aetate, M. per vices eXercitia habenda, ne si repente adhibeantur,ma

Enis periculis membra subjateant. Mili-

59쪽

6 . P. V o E TMilitibus autem nostris, ut& nobilibus juvenibus ea aP-prime commendanda exercitia , quibus ad pedestre & equestre praelium reddantur idonei. Inter quae praecipua sunt, quibus ad hastam vibrandum instruuntur, cursu certant,sclopi ejaculatione ad metam, contendunt. Quibus addatur cursus equitum ad anulum , quem Galli appellant Dbague. Potissimum instrui poterunt singuli ad ficti hominis pugnam; quod exercitii genus yς όφ ό uis commendavit Vegetius Mihi d. Vetus campi doctor. Quando ii, singuli tyrones designant palum, adversus quem veluti adversarium scuto, &clava, tanquam gladio, se quisque exerceret; nunc quasi caput aut faciem peteret, nunc a lateribus minaretur, interdum contenis deret poplites ac crura ferire, recedereti, insultaret, insiliret,

di quasi

60쪽

De Duellis. T8c quasi praesentem adversarium, sic palum omni impetu, omnique bellandi arte tentaret. Quod exercitium tantb gratius erat, quantb magis extra discriminis aut periculi ullius aleam certator in hoc constitueretur. Quo cum ferme convenit hodiernus exercendi equites modus. Quando singuli utrinque e turma in se mutuo truunt,eXperimentum daturi uter altero tractandis armis magis idoneus, in exonerandis stlopis minoribus, quibus invicem petunt, celerior, iisque explosis, ad gladium stringendum sit expeditior. Idem quod in peditibus observatur, qui vel soli, vel singuli in singulos missi, exer- Centur, quo tractandis siclopis

reddantur aptiores. Verum praetereunda non

videtur ars lanistica , quam Itali Scrimiam appellant.

Quae .

SEARCH

MENU NAVIGATION