Franc. Josephi Desbillons ... Fabulae Aesopiae, curis posterioribus, omnes fere, emendatae accesserunt plus quam 170 novae; tum etiam observationes, grammaticae praesertim, complures, et index copiosus ... Volumen 1. 2.

발행: 1768년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 시학

2쪽

CAPUT L

I. Antiquitas sologorum, dignitas, natura expenduntur. I L. Bonos latinitatis auctores, his etiam temporibus, misere post, demonstratur. LII. Quid praesitum si, ut haec noua FabeIlarum editio feret peritorum s rogiis paulo dignior indicatur.

GRATI , memorisque hominis officium est, omni cura providere, ut, quam Operam suam lavore fuisse publico exceptam resciverit, hanc ipsam nov1 subinde opera , utcumque res postulabit, augeat atque perficiat. Cum igitur viderem Fabellas meas a viris approbari cum eruditis , tum ingenio judicioque prae-

Ιpsa haec praelatio est editionis 3. in Ta ' Paria typis JO. Barbou, 175o; nisi quod paulum emendata est & accessionibus nonnullis locupletata. R a

3쪽

stantibus ; atque alios literatos complures, qui eas legissent, idem sere sentire, intelligerem: statim in animum induxi, nihil praetermittere, quin liberalem, jucundamque istam benignitatem , quantum esticere meditando

atque elucubrando possem , remUnerarer.

Quid autem praestiterim, mox indicabo, postquam primum de hoc, in quo me exercui, Fabularum genere pauca disseruero ; deinde ostendero , bene latini , his etiam temporibus , scribi aliquid posse, contra quam homines gentis nostrae nonnulli, ingeniosi quidem,& eruditionis gallicae non eX pertes, at ejuS- modi quaestionis judices minimo idonei, existimarunt, ac pronuntiarunt.

I. Apologi , sive narrationes de animantibus , rebusve etiam sensu carentibus institutae, & ad utilitatem hominum translatae, omnes olim ab aesopi nomine, qui inventor ipsarum vulgo habebatur, JEsopiae 1 Fabulae

x Priscianus, col. 13ao Edit. Put h. Fabula es oratio stra, verbisnili dispoitione imaginem

exhibens veritatis ... tisi sunt eis Hesiodus, Archilochus , Horatius ... nominaritur aliae AEλ- piae, aliae Cyyriae, aliae Libycae, aliae Sybariticaee omnes autem commauiter a piae.

4쪽

PRAEFATIO.

dictae sunt. Quintilianus a tamen hoc inventum Hesiodo, qui multo ante aesopum vixit, tribuendum videri significat. Exstat reveride Accipitre & Addone Fabella 3 Hesiodi. Sed altius repetere licet originem Apologorum, ipsisque etiam ab indubitabili veritatis ac sanctitatis omnis sonte arcessere dignitatem. Annis enim, postquam obierat Moses, circiter trecentis, siciam de Arboribus, Regem sibi postulantibus, Fabellam sacri codices nobis osserunt.

Neque id redarguat animadversionis censoriae severitas:

Quod arbores loquantur, non tantum serae: 5

licet enim , semperque licebit aegras hominum menteS innocentibus jocis delenire , sensimque ad bonam appetendam frugem ludendo allicere. Fabellae tamen ita fingendae, contexendaeque sunt, ut suas plerumque pama Institui. Orat. L. U. Cap. XI. 3 Oper. & dior. V. a X. 4 Judic. C ip. IX. U. 8. Apologi quoque sunt, qui leguntur Reg. L. U. Cap. XII. V. T. Cap. XIV. t V. 5. Lib. IV. Cap. XIV. V. p. ac saepius in sanctis EvangeliiS.s Phaedr. Lib. I. Prol. V. 6.R 3

5쪽

6ρ R AE RA T I O. tes in iis bestiae sustineant; quippe quae Pr pius absunt ab hominibus corporis animati similitudine. Multa igitur possunt in hoc scribendi genere adhiberi, quae salsa sunt. Nam, verbi gratia, Lupum & Agnum non modo loqui falsum est, sed naturae etiam Lupinae repugnat, illum in altercationem delabi, dum potens illecebra cogit, ut statim in praedam i ruat. Tunc autem seritas ejus cohiberi , &quasi suspendi fingitur. Quo dato, jam eos sermones, quos PhaedruS & Fontana reserunt, Lupum inter & Agnum haberi verisimile est. Ceterum Scriptor Fabellarum diligens

Reddere personae scit convenientia cuique. 6

Et ab ista lege si qui recesserint, vix eos &suavitas narrationis, & praeceptionis utilitas excusant. Quapropter Critici quidam, paulo sortδ rigidiores , id approbari sibi non posse dixerunt, quod apud Phaedrum 7 Vacca, Capella, ovis, & Leo non modo societate jungantur , ac venentur simul: sed captum etiam

r Lib. I. Fab. V.

6쪽

Cervum partiri velint. Praedam totam, ait

Phaedrus , Leonis improbitas abstulit. At singulae partes quid, inquiunt illi, juvare socias poterant , quae carne non vescuntur

Verumtamen haec , & alia hujuscemodi no nulla, quae Fontanae 8 minimδ absurda visa sunt, adduci ego certo non possum ut improbem. Neque, opinor, poema quodlibet tam severδ accipiendum est, ut expendatur, an . delectare 9, an prodesse etiam debuerit, post- qinim utrumque praestitit. Quae quidem duae res maximδ requiruntur, ut laudem Fabellae suam obtineant. Eas ergo necesse est continere nihil, quo virtuS, pudor, honestas possint offendi. Quam legem Phaedrus, ex ipsa Apologorum natura em nantem , quod bis, terve neglexit: illud m, serrimis aevi Tiberiani, quo vixit, corrupi lis imputo.

Deinde oportet stili suavitate Apologos esse commendabiles. Quod eveniet, si com-8 Lib. I. Fab. VI. &c. 9 Horat. Art. Poet. U. 333. Aut prodesse volunt, aut delectare Poetae: Aut simul & jucunda, & idonea dicere vitae. a 4

7쪽

prehensio verborum omnis laboriosa repudietur; adhibeatur autem elocutio pura, nativi leporis plena , ad narrationem dilucidam, brevemque, id est, circuitione vana carentem, accommodata : demum sestivitas quaedam, minus arguta, quam ingenua, cum simplicitate sermonis perpetua conjungatur. Hanc porro scribendi rationem , studio sorte inutili incensus, cum in Fabellis repraesentare percuperem nuncque Phaedrum, nunc Fontanam, summos ambo artifices, inspicerem : hic adextremum videbatur mihi tam plenus, tamque perfectus, Ut me detemreret , ne lingua gallica auderem propositum exsequi: at ille, praeterquam quod labellas nobis haud ita multas reliquit, habet praeterea nonnullaS, quae nostrorum temporum ingeniis parum conveniunt: atque ut id, quod sentio, mag*. forte candido , quam prudenter , aperiam, latebor, me, dum ilias Auch ris ceteroqui politissimi Fabellas attente perpenderem, etiamque commentariis illustrarem,

x Paucae Phaedri Fabellae cum ipsius prima libri primi, de Lupo & Agno, exaequari dignitate ac venustate possunt.

8쪽

9 PRAEF ATIO. animadvertisse , deesse plerisque nonnihil utilitatis illius, qua praeditum tale esse debere scribendi genus , modo significavi. Itaque Phaedrum minore mihi cum periculo, quam Fontanam, eligendum esse credidi, cujus institutum persequerer:

Nec haec invidia, verum est aemulatio a.

II. At quid morae est, quin turba eruditulorum hic mihi reclamitet, contendatque, hominem gente Gallum latino scribore , id certi esse periculosissimum ' Ego vero rationem eorum Omnem facito, uti spero , breviterque resutabo. Tenemus, inquiunt, in manibus scriptores nonnullos eXterarum gentium, qui pomquam praecepta grammaticae gallicae omnia duli genter didicerunt, gallicosque Auctores Optimos quosque studiosissime legerunt, scribere gallico ausi sunt: risumque nobi9 ad extremum excitarunt. Igitur sic enim colligunt) quae- , cumque hominum recentiorum opera latino scripta laudantur maximδ ; ea ipsa Auctores; antiqui irriderent, si reviviscerent. a Phaedr. Lib. II. il. V. 7.

9쪽

At primum intelligere adversarios nostros cupio, quantum sit latinam inter gallicamque linguam hoc discrimen; quod verborum illa ad concentum, qui judicatus suerit optimuS , di Sponendorum libertate commodissim1 gaudeat: haec 3 contra si sertia legum perpetuarum , quibus oportet omnes voces ita gubern 3 Servilem, de qua loquor, verborum dispositionem locu isto, quem idcirco putavi divorsis est e litoris exprimendum, adhibere, ut fit in orationo gallica, volui; & istis legibus, quas ignorat Latinitas, mihi per ipsam obtemperare parumper licuit: tantam illa videlicet nostram esse vult scribendi libertatem, quantam requirit adhibenda stili varietas , quantamque sensus aurium doctus ac delicatus postulat. Cujus quidem libertatis asserri ex Auctoribus optimis facile possent

exempla, quibus eaedem sententiae omnibus sere modis expressae demonstrarentur e sed tantum

notabimus, sic locutum esse Terentium , Andr. Act. T. Sc. 5. V. 47. Etiam nunc mihi Scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis. Sic locutum Ciceronem, de sinib. bon. & mal. Lib. U. Cap. l. Venit mihi Platonis in mentem. Sic locutum Horatium, Lib. II. Sat. I. U. 6o. Quisquis erit vitae, scribam, color.

Iam vero qui scripsis ei:

Etiam nunc mihi

Scripta in animo sunt illa dlata chrysidis:

10쪽

ri, ut non possint recedere sel lenissime de satione praescripta, quin fatiant ossensiunculam. Unde evenire prope necesse est, ut, qui linguam gallicam, commoratione apud ipsos Gallos diutina , & exercitatione longa, propriam sibi quodammodo non reddiderit, at ex solis libris perceperit; is, in opere praesertim paulo longiore, mendis interdum ridiculis illam inficiat. Tum deinde velim considerari, quid Paulus Manutius, quid lylarcus-Antonius Muretus, ut alios complures omittam) legendo atque imitando Auctores latinitatis optimos, prosecerint. Hic epistolas, ille orationes, summa ambo cura atque industria, scripserunt. Quid porro contigit 8 utrumque latum annis abhinc ducentis eruditi lectores ovolverunt, &admirati sunt: Critici sagaces excusserunt; &qui latinitatem in plerisque argenteae, quam vocant, aetatis scriptoribus paulum de statu

Qui scripssotr Platonis mihi venit in mentem: Qui scripsisset:

Scribam, quisquis erit vitae color: Is certe latine scripsset: hinc autem concludendum illud ipsum relinquimus, quod pluribus argumentis explicare supersedemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION